Page images
PDF
EPUB

THE FIRST BOOK OF

VIRGIL'S ENEID.

[blocks in formation]

The Analysis is Professor Conington's.

P. VIRGILII MARONIS ÆNEIDOS

LIBER I.

ARMA virumque cano, Trojæ qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
Litora. Multùm ille et terris jactatus et alto,
Vi superûm, sævæ memorem Junonis ob iram.
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque Deos Latio: genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altæ monia Romæ.

Musa, mihi causas memora, quo numine læso,
Quidve dolens, regina Deûm tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores,
Impulerit. Tantæne animis cœlestibus iræ ?

Urbs antiqua fuit-Tyrii tenuere coloni―
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longè
Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli :
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
Posthabită coluisse Samo. Hic illius arma,
Hìc currus fuit: hoc regnum Dea gentibus esse,

B

6

IO

Of the hero who founde the Trojan kingdom in Italy.

Why did Juno persecute him?

Because she

had heard that her favourite city, Carthage, 15 was one day to be crushed by a nation of Trojan descent.

« PreviousContinue »