Page images
PDF
EPUB

Lyc. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;
Sic cytiso pasta distendant ubera vaccæ:
Incipe, si quid habes. Et me fecere poëtam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores; sed non ego credulus illis.
Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna
Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

30

40

MER. Id quidem ago, et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.
"Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis?
Hic ver purpureum; varios hic fiumina circum
Fundit humus flores; hic candida populus antro
Imminet, et lentæ texunt umbracula vites.
Huc ades; insani feriant sine litora fluctus."
Lvc. Quid, quæ te pura solum sub nocte canentem
Audieram numeros memini, si verba tenerem.
MER. "Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
Ecce Dionæi processit Cæsaris astrum,

Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
Duceret apricis in collibus uva colorem.

Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes."
Omnia fert ætas, animum quoque: sæpe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita mihi tot carmina. Vox quoque Morin
Jam fugit ipsa; lupi Morin videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi sæpe Menalcas.
LYC. Causando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet æquor; et omnes,
Aspice, ventosi ceciderunt murmuris auræ.
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
Incipit apparere Bianoris. Hic ubi densas
Agricolæ stringunt frondes, hic, Mori, canamus ;
Hic hædos depone: tamen veniemus in urbem.
Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque (minus via lædat) eamus.
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

50

60

MER. Desine plura, puer, et, quod nunc instat, agamus Carmina tum melius, quum venerit ipse, canemus.

ECLOGA X. GALLUS.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem.
Pauca meo Gallo, sed quæ legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda. Neget quis carmina Galle?
Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simæ virgulta capellæ.
Non canimus surdis; respondent omnia silvæ.

Quæ nemora, aut qui vos saltus habuere, puellæ
Naïdes, indigno quum Gallus amore periret?
Nam neque Parnasi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricæ ;
Pinifer illum etiam sola sub rupe jacentem
Mænalus et gelidi fleverunt saxa Lycæi;
Stant et oves circum, nostri nec pœnitet illas;
Nec te pœniteat pecoris, divine poëta:
Et formosus oves ad flumina pavit Adonis.
Venit et upilio; tardi venere bubulci;
Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

10

20

Omnes, "Unde amor iste," rogant, "tibi ?" Venit Apollo;

66

'Galle, quid insanis ?" inquit; "tua cura Lycoris

Perque nives alium perque horrida castra secuta est."
Venit et agresti capitis Silvanus honore,

Florentes ferulas et grandia lilia quassans.
Pan, deus Arcadiæ, venit, quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem.
Ecquis erit modus ?" inquit. "Amor non talia curat.
Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capella."
Tristis at ille: "Tamen cantabitis, Arcades," inquit,

"Montibus hæc vestris; soli cantare periti
Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ!
Certe sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas ?
Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra)
Mecum inter salices lenta sub vite jaceret ;
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
Ilic nemus; hic ipso tecum consumerer ævo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
Tela inter media atque adversos detinet hostes:
Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum !)
Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah te ne frigora lædant!
Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et, Chalcidico quæ sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis, inter spelæa ferarum,
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus; crescent illæ, crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis,
Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula; tamquam hæc sint nostri medicina furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat.
Jam neque Hamadryades rursum nec carmina nobis
Ipsa placent; ipsæ rursum concedite silvæ.
Non illum nostri possunt mutare labores,
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ,
Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo.

40

50

60

Ethiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori."

Hæc sat erit, divæ, vestrum cecinisse poëtam,
Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides; vos hæc facietis maxima Gallo,
Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subjicit alnus.
Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra,
Juniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbræ.
Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite capellæ.

70

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

QUID faciat lætas segetes, quo sidere terram
Vertere, Mæcenas, ulmisque adjungere vites
Conveniat: quæ cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori; apibus quanta experientia parcis;
Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem cœlo quæ ducitis annum,
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis;
Et vos, agrestum præsentia numina, Fauni,
Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellæ :
Munera vestra cano: tuque o, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune et cultor nemorum, cui pinguia Ceæ
Ter centum nivei tondent dumeta juvenci:
Ipse nemus linquens patrium saltusque Lycæi,
Pan, ovium custos, tua si tibi Mænala curæ,
Adsis, o Tegeæe, favens; oleæque Minerva
Inventrix; uncique puer monstrator aratri ;
Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum:
Dique deæque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges,
Quique satis largum cœlo demittitis imbrem:
Tuque adeo, quem mox quæ sint habitura deorum

10

20

« PreviousContinue »