Page images
PDF
EPUB

Carduus et spinis surgit paliurus acutis.
Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
Pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis ;

Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen :
Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi pecoris custos, formosior ipse.

MEN. Tale tuum carmen nobis, divine poëta,
Quale sopor fessis in gramine, quale per æstum
Dulcis aquæ saliente sitim restinguere rivo;
Nec calamis solum æquiparas, sed voce magistrum.
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.

Nos tamen hæc quocumque modo tibi nostra vicissim
Dicemus, Daphninque tuum tollemus ad astra;

40

50

Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
MOP. An quidquam nobis tali sit munere majus ?
Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
Jam pridem Stimicon laudavit carmina nobis.
MEN. Candidus insuetum miratur limen Olympi
Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas :
Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
Ulla dolum meditantur; amat bonus otia Daphnis.
Ipsi lætitia voces ad sidera jactant

Intonsi montes; ipsæ jam carmina rupes,
Ipsa sonant arbusta: "deus, deus ille, Menalca."
Sis bonus o felixque tuis! en quatuor aras:
Ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
Pocula bina novo spumantia lacte quotannis,
Craterasque duo statuam tibi pinguis olivi;
Et multo in primis hilarans convivia Baccho,
Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,
Vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damotas et Lyctius Ægon;
Saltantes Satyros imitabitur Alphesibous.
Hæc tibi semper erunt, et quum solemnia vota

60

70

Reddemus Nymphis, et quum lustrabimus agros.
Dum juga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicada,
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quotannis
Agricolæ facient; damnabis tu quoque votis.

MoP. Quæ tibi, quæ tali reddam pro carmine dona?
Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
Nec percussa juvant fluctu tam litora, nec quæ
Saxosas inter decurrunt flumina valles.

80

MEN. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta. Hæc nos, Formosum Corydon ardebat Alexin: Hæc eadem docuit, Cujum pecus? an Meliboi? MOP. At tu sume pedum, quod, me quum sæpe rogaret, Non tulit Antigenes, et erat tum dignus amari, Formosum paribus nodis atque ære, Menalca.

ECLOGA VI. SILENUS.

PRIMA Syracosio dignata est ludere versu
Nostra, neque erubuit silvas habitare, Thalia.
Quum canerem reges et prælia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit: "Pastorem, Tityre, pingues
Pascere oportet oves, deductum dicere carmen."
Nunc ego (namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella,)
Agrestem tenui meditabor arundine Musam.
Non injussa cano. Si quis tamen hæc quoque, si quis
Captus amore leget, te nostræ, Vare, myricæ,
Te nemus omne canet; nec Phobo gratior ulla est,
Quam sibi quæ Vari præscripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antro
Silenum pueri somno videre jacentem,
Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho :
Serta procul tantum capiti delapsa jacebant,
Et gravis attrita pendebat cantharus ansa.

90

10

Aggressi, nam sæpe senex spe carminis ambo
Luserat, injiciunt ipsis ex vincula sertis.
Addit se sociam timidisque supervenit Ægle,-
Egle, Naiadum pulcherrima; jamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, "Quo vincula nectitis?" inquit.
"Solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
Carmina, quæ vultis, cognoscite; carmina vobis,
Huic aliud mercedis erit." Simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes;
Nec tantum Rhodope mirantur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque animæque marisque fuissent
Et liquidi simul ignis: ut his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis ;
Tum durare solum et discludere Nerea ponto
Cœperit, et rerum paulatim sumere formas;
Jamque novum terræ stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres;
Incipiant silvæ quum primum surgere, quumque
Rara per ignotos errent animalia montes.
Hinc lapides Pyrrhæ jactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei.
His adjungit, Hylan nautæ quo fonte relictum
Clamassent, ut litus, "Hyla, Hyla," omne sonaret;
Et fortunatam, si nunquam armenta fuissent,
Pasiphaën nivei solatur amore juvenci.
Ah virgo infelix, quæ te dementia cepit !
Protides implerunt falsis mugitibus agros ;
At non tam turpes pecudum tamen ulla secuta est
Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
Et sæpe in levi quæsisset cornua fronte.
Ah virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,

[blocks in formation]

Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas,

60

Aut aliquam in magno sequitur grege. Claudite, Nymphæ,
Dictææ Nymphæ, nemorum jam claudite saltus,
Si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
Errabunda bovis vestigia: forsitan illum,
Aut herba captum viridi, aut armenta secutum,
Perducant aliquæ stabula ad Gortynia vaccæ.
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam :
Tum Phaethontiadas musco circumdat amaræ
Corticis, atque solo proceras erigit alnos:
Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montes ut duxerit una sororum ;
Utque viro Phobi chorus assurrexerit omnis;
Ut Linus hæc illi divino carmine pastor,
Floribus atque apio crines ornatus amaro,
Dixerit : "Ĥos tibi dant calamos, en, accipe, Musæ,
Ascræo quos ante seni, quibus ille solebat
Cantando rigidas deducere montibus ornos."
His tibi Gryneï nemoris dicatur origo,
Ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo.

Quid loquar, ut Scyllam Nisi, quam fama secuta est,
Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto

Ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis;
Aut ut mutatos Terei narraverit artus,
Quas illi Philomela dapes, quæ dona pararit,
Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
Infelix sua tecta supervolitaverit alis?

Omnia, quæ, Phoebo quondam meditante, beatus
Audiit Eurotas, jussitque ediscere lauros,
Ille canit; pulsæ referunt ad sidera valles:
Cogere donec oves stabulis numerumque referri
Jussit et invito processit Vesper Olympo.

70

80

ECLOGA VII. MELIBE US.

MELIBEUS. CORYDON. THYRSIS.

MEL. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas,
Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo,

Et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat: atque ego Daphnin
Aspicio. Ille ubi me contra videt: "Ocius," inquit,
"Huc ades, o Meliboe: caper tibi salvus et hædi;
Et si quid cessare potes, requiesce sub umbra."
Huc ipsi potum venient per prata juvenci ;
Hic virides tenera prætexit arundine ripas
Mincius, eque sacra resonant examina quercu.

10

Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,
Depulsos a lacte domi quæ clauderet agnos;

Et certamen erat Corydon cum Thyrside magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.
Alternis igitur contendere versibus ambo
Copere; alternos Musæ meminisse volebant.
Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

20

COR. Nymphæ, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite; proxima Phobi
Versibus ille facit; aut si non possumus omnes,
Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

THY. Pastores, hedera crescentem ornate poëtam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
Aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

COR. Sætosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus

Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

THY. Sinum lactis et hæc te liba, Priape, quotannis

30

30

« PreviousContinue »