Page images
PDF
EPUB

Troës te miseri, ventis maria omnia vecti,
Oramus prohibe infandos a navibus ignes;
Parce pio generi, et propius res aspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare penates
Venimus, aut raptas ad litora vertere prædas:
Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis atque ubere glebæ :
Enotri coluere viri; nunc fama, minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Huc cursus fuit;

Quum subito assurgens fluctu nimbosus Orion
In vada cæca tulit, penitusque procacibus austris
Perque undas, superante salo, perque invia saxa
Dispulit. Huc pauci vestris adnavimus oris.

530

540

Quod genus hoc hominum? quæve hunc tam barbara morem
Permittit patria? hospitio prohibemur arena!
Bella cient, primaque vetant consistere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma,
At sperate deos memores fandi atque nefandi.
Rex erat Æneas nobis, quo justior alter
Nec pietate fuit nec bello major et armis :
Quem si fata virum servant, si vescitur aura
Etheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
Non metus, officio ne te certasse priorem
Poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,
Arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes et stringere remos;
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus;
Sin absumta salus, et te, pater optime Teucrum,
Pontus habet Libyæ, nec spes jam restat Iuli,
At freta Sicaniæ saltem sedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten."
Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
Dardanidæ.

550

560

Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur:
"Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
Res dura et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late fines custode tueri.

Quis genus Eneadum, quis Troja nesciat urbem,
Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtusa adeo gestamus pectora Pœni;
Nec tam aversus equos Tyria Sol jungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
Sive Erycis fines regemque optatis Acesten,
Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
Vultis et his mecum pariter considere regnis ;
Urbem quam statuo, vestra est: subducite naves;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse, noto compulsus eodem,
Afforet Eneas! Equidem per litora certos
Dimittam, et Libyæ lustrare extrema jubebo,
Si quibus ejectus silvis aut urbibus errat.'

His animum arrecti dictis, et fortis Achates
Et pater Æneas jamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Ænean compellat Achates:
"Nate dea, quæ nunc animo sententia surgit?
Omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
Submersum; dictis respondent cetera matris."
Vix ea fatus erat, quum circumfusa repente
Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum.
Restitit Æneas, claraque in luce refulsit,
Os humerosque deo similis: namque ipsa decoram
Cæsariem nato genetrix, lumenque juventæ
Purpureum, et lætos oculis afflarat honores :
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam alloquitur, cunctisque repente
Improvisus ait : Coram, quem quæritis, adsum
Troïus Æneas, Libycis ereptus ab undis.

570

580

590

O sola infandos Troja miserata labores,

Quæ nos, reliquias Danaum, terræque marisque
Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos,
Urbe, domo, socias! grates persolvere dignas
Non opis est nostræ, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniæ, magnum quæ sparsa per orbem.
Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
Usquam justitia est et mens sibi conscia reeti,
Præmia digna ferant. Quæ te tam læta tulerunt
Sæcula? qui tanti talem genuere parentes?

600

In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ
Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet:
Semper honos nomenque tuum, laudesque manebunt,
Quæ me cumque vocant terræ." Sic fatus, amicum 610
Ilionea petit dextra, lævaque Serestum ;

Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstupuit primo aspectu Sidonia Dido,

Casu deinde viri tanto; et sic ore locuta est :

66

Quis te, nate dea, per tanta pericula casus
Insequitur? quæ vis immanibus applicat oris ?
Tune ille Eneas, quem Dardanio Anchisæ

Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli: genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat:
Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis
Trojanæ, nomenque tuum, regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
Quare agite, o tectis, juvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
Jactatam hac demum voluit consistere terra.
Non ignara mali miseris succurrere disco."
Sic memorat: simul Enean in regia ducit
Tecta; simul divûm templis indicit honorem,

620

630

Nec minus interea sociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum

Terga suum, pingues centum cum matribus agnos,
Munera lætitiamque dii.

At domus interior regali splendida luxu
Instruitur, mediisque parant convivia tectis :
Arte laboratæ vestes ostroque superbo,
Ingens argentum mensis, cælataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum,
Per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

Eneas-neque enim patrius consistere mentem
Passus amor-rapidum ad naves præmittit Achaten,
Ascanio ferat hæc, ipsumque ad moenia ducat.
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera præterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre jubet, pallam signis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivæ Helenæ ; quos illa Mycenis,
Pergama quum peteret inconcessosque hymenæos,
Extulerat, matris Ledæ mirabile donum:
Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxima natarum Priami, colloque monile
Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Hæc celerans, iter ad naves tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem ;
Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilingues.
Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis affatur Amorem :

Nate, meæ vires, mea magna potentia solus,
Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis,
Ad te confugio, et supplex tua numina posco.
Frater ut Æneas pelago tuus omnia circum
Litora jactetur odiis Junonis iniquæ,

640

650

660

Nota tibi; et nostro doluisti sæpe dolore.
Hunc Phoenissa tenet Dido, blandisque moratur
Vocibus; et vereor, quo se Junonia vertant
Hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
Reginam meditor, ne quo se numine mutet;
Sed magno Æneæ mecum teneatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem :
Regius accitu cari genitoris ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
Dona ferens, pelago et flammis restantia Trojæ :
Hunc ego, sopitum somno, super alta Cythera
Aut super Idalium sacrata sede recondam,
Ne qua scire dolos, mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus:
Ut quum te gremio accipiet lætissima Dido
Regales inter mensas laticemque Lyæum,
Quum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem, fallasque veneno.
Paret Amor dictis cara genetricis, et alas
Exuit, et gressu gaudens incedit Íuli.

[ocr errors]

At Venus Ascanio placidam per membra quietem

Irrigat, et fotum gremio dea tollit in altos

Idaliæ lucos, ubi mollis amaracus illum

Floribus et dulci aspirans complectitur umbra.
Jamque ibat dicto parens, et dona Cupido
Regia portabat Tyriis, duce lætus Achate.

Quum venit, aulæis jam se regina superbis
Aurea composuit sponda, mediamque locavit :
Jam pater Æneas, et jam Trojana juventus
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulæ, quibus ordine longo
Cura penum struere, et flammis adolere penates;

670

680

690

700

« PreviousContinue »