P. VIRGILII MARONIS HISTORIA DESCRIPTA PER CONSULES, A CAROLO RUEO, S. I. Annus u. c. 684. Virgilii 1. PUBLIUS Virgilius Maro nascitur in Majum illum, avum Virgilii, exemplaria vitæ omnia Mugum vocant. At cum ejus filia, Virgilii mater, juxta omnes Maia dicta sit: omnino Maiæ pater fuit Majus, non Magus: indeque ortum existimo, ut Virgilius magicis artibus imbutus fuisse creditus sit ab Elinando monacho aliisque sequioris sæculi scriptoribus: quod et Ecloga septima magica quædam sacra descripsisset, et peritus esset multarum artium, et præcipue avum habuisse Magum diceretur. Virgilius an Vergilius appellandus sit, magna fuit superiore sæculo controversia. Stabat Angelus Politianus pro Vergilio: pro Virgilio Pierius. Certe neque multitudo veterum lapi, dum ac monumentorum, quæ Vergilium præferunt, quicquam evincit; cum alia etiam complura Virgilium habeant: nec Græca Suidæ scriptio, Οὐεργίλιος ; cum Stephanus scribat in dictione Mantua, Bipyíλios: nec etymon nominis a Vere aut Vergiliis stellis; cum alii deducant a virga laurea, quam prægnans mater in somnis vidit; alii a virga populea, quæ post ejus ortum more gentis humi defixa est; alii a virginali verecundia, propter quam Neapoli Parthenias appellatus est, a Taplévos virgo. Ego cum Pierio existimo, facilem aliquando et promiscuam fuisse commutationem elementorum e et i. Sic, teste Quintiliano, dicebatur apud veteres Deana pro Diana; Menerva pro Minerva; leber et magester, pro liber et magister. Sic reperitur adhuc in quibusdam codicibus Verginius, pro Virginius. Sic etiam scribi potuit Vergilius pro Virgilius. Sed in iis omnibus litera i denique prævaluit. Nec mihi videtur Virgilii nomen aliunde acceptum quam a patre. Si enim fuit cognomen a virga aut vere, certe non secundo loco, sed tertio, quæ cognominis sedes est, appellandus fuit, P. MARO VIRGILIUS. Neque movet me, quod in quibusdam veteribus libris, Partheniatis cognomen secundo ferat loco, hoc nimirum ordine, P. PARTHENIATIS VIRGILII MARONIS LIBER: id enim ex scriptorum, inscitia contra morem Romanum factum esse manifestum est. grammata, Priapeia junior scripsisse. At Jos. Scaliger, et post eum docti fere omnes Etnam Cornelio Severo adjudicant: Moretum, Auli Septimii Severi esse idem suspicatur: Dire, quin a Valerio Catone scriptæ sint, ne dubitari quidem patitur: Copam Vir gilio tribuit Priscianus, sed reclamante Scaligero: Priapeia, obscœnissimam epigrammatum farraginem, ex Ovidii, Annus u. c.691. Augusti 1. Virgilii 8. Catulli, Petroniique fæcibus collecta M. TULLIUS CICERO. C. ANTONIUS. NASCITUR Octavius, qui deinde Augustus appellatus est, 9. Kal. Octob. id est 23. Septemb. patre C. Octavio; matre Attia, M. Attii Balbi et Juliæ illius filia, quæ Julii Cæsaris soror fuit. Quare Octavius fuit Cæsaris sororis nepos, non ex sorore nepos, ut male quidam scripserunt. esse manifestum est. In Catalectis et Epigrammatis, ut multa sunt indigna Virgilio, propter maledicos et invere. cundos sales; ita paucula quædam eodem adolescente digna possunt vi deri. De Ciri et Culice major est controversia. Ac Virgilii quidem esse hoc utrumque opusculum suaserunt multis versus utrique complures aspersi, qui in Georgicis et Æneide, aut iidem om Annus u. c. 696. Augusti 6. Vir- nino, aut paullo accuratius limati re gilii 13. L. CALPURNIUS PISO. VIRGILIUS Cremona studiis eruditur. Ita Hieronymus in Eusebii chronico. Aliter tamen vitæ scriptor: Initia atatis, id est usque ad septimum annum, Cremona egit. Quæ verba sic emendat Scaliger in Eusebium; usque ad sedecimum annum: quo fere anno Mediolanum concessit. Studia autem illius fuere Græci præcipue sermonis, tum medicinæ et mathematicarum disciplinarum: philosophiæ quoque, sub Syrone Epicureo, et juxta Jos. Scaligeram sub Catio etiam Insubri, ejusdem sectæ philosopho, qui Mediolani natus erat. Et in eo quidem studio socium habuit Varum illum, cujus gratia sextam eclogam deinde scripsit, Epicureæ philosophiæ placita de rerum origine continentem. De Syrone dicemus in illius eclogæ argumento: de Varo in eadem ecloga, v. 7. Poësim imprimis dicitur auspicatus adhuc puer: et Cirim, Ætnam, Culicem, Moretum, Copam, Diras, Catalecton, Epi periuntur. Non esse autem, mihi persuadet stylus enervis ac vagus, obscura sententia, numeri dissoluti: prorsus ut qui tam sordide humilis fuit, non videatur potuisse unquam ad perspicuam illam Bucolicorum tenuitatem, multo minus ad splendidam Æneidos majestatem assurgere. Bene quidem Scali"ger falsum demonstrat, id quod in vita Virgilii legitur, scripsisse Culicem, quicumque tandem Culex ille sit, annos quindecim natum. Quippe Sta tius in Genethliaco Lucani, Sylv. 1. 2, v. 74, testatur Lucanum scripsisse Pharsaliam, ante annos Culicis Maro niani. At Lucanus post multa opera ultimam condidit Pharsaliam, eamque magna ex parte inemendatam reliquit, anno quo mortuus est ætatis vigesimoseptimo. Addo ego, Culicem hunc, quem habemus, Octavio dicatum esse. At Octavius tum, cum numerabat Virgilius annum decimumquintum, ipse tantum octavum attigerat; qua ætate, nec ipsi poëmata dicari, nec ea dici de ipso potuerunt; At tu, cui meritis oritur fiducia tantis; aut ut habent codices alii, At tu, cui meritis oritur fiducia castris, Octavi venerande. Igitur scriptum fuisse Culicem probabile est, cum Octavius aliquo in nomine cœpit esse: circa id temporis, quo donatus a Julio Cæsare militaribus donis, eum in Hispaniensia castra secutus est, anno n. c. circiter 709. Octavii 19. Virgilii 26. Quod quis credat? Virgilium ab illa Culicis exilitate ita repente convaluisse, ut anno post tertio quartove Bucolica scribere tam æquabili et vivido et puro nitore inceperit. His adducor ut putem, insulsum illum Culicem, quem habemus præ manibus, ab inepto aliquo posteriorum ætatum scriptore fictum esse: qui, cum apud veteres laudari passim videret juvenilem Maronis Čulicem, amissum illum vitio temporum restituere, per ludom aut per summam audaciam, voluerit; quomodo deinceps a levissimis scriptoribus multa malitiose conficta sunt, ut Cornelii Galli elegiæ, et nuper Petronii fragmentum. Idem esto de Ciri judicium, quam Ovidii tempore posteriorem esse indicat Scyllæ, patris et patriæ ruinam meditantis, cum nutrice colloquium ; locus omnino exaratus ad similitudi nem illius colloquii, quod habet Myrrha, patris amore insaniens, cum nutrice item sua, Metam. 1. 9. Nec abstinet Scyllæ nutrix ab exemplo ipsius Myrrhæ proferendo: ut plane existimem fictorem illam Virgilianæ Ciris, ad Myrrham Ovidianam inter scribendum oculos intendisse. Non est igitur audiendus Scaliger, cum Cirim illam ipsam ultimum esse statuit opus Virgilii, etiam Æneide posterius: quanquam enim fusum est feliciore vena quam Culex, tamen jacent in eo multa, multa horrent, nitent quampaucissima: nec a Virgilio senescente, et æquo rerum suarum æstimatore, scribi tantillo in poëmatio potuit, Accipe dona meo multum vigilata labore: nec Virgilium juvenem, et Bucolica, Georgica, Æneida meditantem, tan tum rei poëticæ jam tum cœperat tædium, ut in hoc tam levi opere desipere non dubitaret: In quo jure meas utinam requiescere Musas, Et leviter blandum liceat deponere morem. Nec juve nis, itaque, nec senex Virgilius Cirin scripsit. Si Annus u. c. 699. Augusti 9. Virgilii 16. CN. POMPEIUS MAGNUS II. M. LICINIUS CRASSUS II. VIRILEM togam sumpsisse dicitur Virgilius apud Pseudo-Donatum, anno ætatis 17. iisdem illis Consulibus, quibus natus erat. Idipsum agnoscit Scaliger, sed minus considerate. Neque enim ab Idibus Octobribus primi Pompeiani Consulatus, ad Idus Octobres secundi, completos annos reperio plares quam quindecim. ergo Virgilius toga virili donatus est Pompeio et Crasso secundum Coss. id anno Virgilii ant decimoquinto completo, aut decimosexto ineunte contigit. Sin ad usque decimumseptimum ineuntem recedendum est: annus is fuit u. c. 700. Consules, L. Domitius nobarbus, et Ap. Claudius Pulcher. Si denique decimusseptimus completus requiritur, annus fuit u. c. 701. Consules, Cn. Domitius Calvinus, et M. Valerius Messala ; quem annum consignat his verbis Hieronymus in Eusebio: Virgilius sumpta toga Mediolanum transgreditur. Et vero, etsi Romano jure pueritia anno 17. finiretur, tumque sumeretur toga pura seu virilis: tamen pro arbitrio tempus illud aliquando immutatum reperimus. Augustus ex Suetonio togam sumsit anno 16. Caligula ex eodem, anno 20. M. Antoninus philosophus ex Julio Capitolino, anno 15. Annus u. c. 708. Augusti 18. Virgilii 26. Annus u. c. 709. Augusti 19. Virgilii 26. scriptionem inimicorum suorum indi C. JULIUS CESAR IV. solus. CÆSAR proficiscitur in Hispanias adversus Pompeii Magni liberos. Octavius vixdum firmus a gravi valetudine, per infestas hostibus vias, paucissimis comitibus, naufragio etiam facto, avunculum subsecutus magnopere demeruit. Suetonius ibid. Cæsar redux sub initiùm Octobris triumphat quintum de Hispaniis. cunt, qua Cicero 7. Decembris oc cisus est. Hinc erroris arguuntur, qui volunt Eclogam Virgilii sextam Romæ auditam a Cicerone fuisse in theatro, cum a Cytheride mima cantaretur: eumdemque Romanæ eloquentiæ principem, ad suam et novi poëtæ laudem exclamasse: Magnæ spes altera Romæ : quæ verba deinceps Virgilius in Æneida retulerit. Tum enim, cum Annus u. c. 710. Augusti 20. Virgilii 27. Cicero occisus est, Eclogas scribere C. JULIUS CÆSAR V. CESAR expeditionem destinans in Parthos, Octavium præmittit Apolloniam. Ibi ille, dum studiis vacat, audit Cæsarem in senatu occisum esse Idibus Martiis, se ab eo in nomen et familiam adoptatum. Romam redit: sed adversante M. Antonio Consule, adjungit se optimatibus, quos ei in fensos sciebat. nondum Virgilius cœperat: necdum venerat Romam: sed adhuc, aut Me diolani, aut in rure suo versabatur, ut mox deinde ostendemus. Annus u. c. 712. Augusti 22. Virgilii 29. L. MUNATIUS PLANCUS. M. ÆMILIUS LEPIDUS II. KALENDIS Januariis Triumviri, inter cæteros Julio Cæsari habitos honores, sacellum ipsi dedicant in foro, ejus, simulacrum ludis Circensi Annus u. c. 711. Augusti 21. Virgilii 28. bus cum Veneris simulacro circum. C. VIBIUS PANSA. A. HIRTIUS. OCTAVIUS mittitur cum Consulibus adversus M. Antonium, qui Decimum Brutum Mutinæ obsessum tenebat. Solvitur obsidio: Consules tamen bello pereunt. Fit agrorum aliqua inter milites divisio per Decemviros, in quibus erat Cicero. Octavius armata manu Romam ingressus, Consulatum, mortuo Pansa tunc vacuum, ab invito senatu extorquet 14. Kal. Septemb. seu 19. Augusti, ante annum ætatis vigesimum expletum. Inito Consulato statim in nomen et bona Cæsaris lege transiit, vocatusque est deinceps ab omnibus, Dione teste 1. 46. C. JuLIUS CÆSAR OCTAVIANUS. Paullo post, ferendum decernunt. Hinc Octavianus se Divi filium appellavit. Circa Novembrem pugnatur ad Philippos in Macedonia, pereuntque Cassius et Brutus, duobus præliis, mensis fere unius intervallo dissitis, ex Plutarcho. M. Antonius abit in Asiam: Octavianus in Italiam redit, ut agros suis Antonianisque veteranis dividat. · Annus n. c.713. Augusti 23. Virgilii 30. L. ANTONIUS. P. SERVILIUS ISAURICUS. FIT agrorum divisio, ex optimis quibusque urbibus Italiæ, ejectis per vim dominis, non iis tantum qui contra Triumviros steterant, sed etiam aliis, ut habent Appianus et Dio. Ful via M. Antonii uxor, et Lucius Antonius Consul, Marci frater, cum divisionis illius administrationem et gratiam apud milites derivare ad se non potuissent, veterum possessorum querelis in speciem commoti, bellum in Octavianum suscitant. Asinius Pollio, M. Antonii singularis amicus, Galliam Cisalpinam interim copiis tenet, et Alpium transitum Octaviani legionibus intercludit, ut constat ex Appiano lib. 5. Idem Lucio Perusia obsesso suppetias ferre frustra cona. tus, sub anni sequentis initium dedita Perusia, cum septem legionibus Venetiam, in qua regione Mantua est, in potestate Antonii diu retinet, ut testatur Velleius. Atque hæc illa est Agraria largitio, qua Virgilius Andino patrimonio suo mulctatus est. Neque enim est, cur Corradus calamitatem illam accidisse poëtæ suspicetur decemvirali illa di visione, quæ Mutinense bellum secuta est, et cui intererat Cicero: tum enim levis erat ac fere nulla Romæ Octaviani auctoritas, ut optimates et ipse Cicero de eo occidendo cogitarent. Quare Virgilius dicere tum de illo non potuit id, Ecl. 1. Deus nobis hæc otia fecit: neque istud: Hic illum vidi juvenem, Melibœe, quotannis bis senos cui nostra dies altaria fumant: potuit vero hac Philippensi divisione; cum se jam Octavianus Divi Julii filium appellaret, summaque polleret triumviratus auctoritate. Multo minus ferendi Probus et Pomponius Sabinus, qui id ad Actiacam divisionem rejiciunt, et annum u. c. 723. Cum enim e plerisque omnibus Virgilianæ vitæ scriptoribus certum sit, Bucolica triennio esse perfecta; certum item, ut mox demonstrabitur, Eclogam quartam anno u. c. 714. Pollione Consule, esse editam: certum id quoque habendum est, spatium illud triennii circa consulatum Pollionis omnino esse numerandum. Adde quod idem ipse Pomponius Virgilium dicat edidisse Bucolica anno ætatis 23. aut 24.; Probus et Pædianus, anno 28.; Servius, anno 29. Atqui divisionis Actiacæ tempore annos numerabat plenos atque integros novem ac triginta: quod incuriam scriptorum ejusmodi manifestam facit. Igitur sic statuo. Virgilium Asinio Pollioni, tum in Gallia Cisalpina et Venetia, cujus pars est ager Mantuanus, cum imperio versanti, sive per Varum, quocum philosophiæ studuerat, sive per Cornelium Gallum, sive per seipsum innotuisse: per Pollio nem commendatum esse Mæcenati; per hunc ad Octaviani gratiam irrepsisse. Quanquam enim tunc diversarum erant partium Mecenas et Pollio, similitudo tamen studiorum et æqua probitatis fama sic utrumque sociabat, ut anno proxime sequente administri Brundusinæ pacis una adhibiti sint. Certe Pollionis in Virgilium priora fuisse merita, Mæcenatis potiora, vel ea res probat: quod prior a Virgilio gratia Pollioni, major Mæcenati relata sit: Ecloga unica mox in illius honorem edita; Georgicis deinde libris, quatuor hujus nomini nuncupatis. Fretus ea commendatione Virgilius, agros ut reciperet suos, Romam sub anni hujus initia primum venit, Quidni enim Virgilio de se fides habeatur? At Ecloga prima sub Tityri persona testatur, sibi ante amissos agros Romam ignotam fuisse: Urbem quam dicunt Romam, Melibae, putavi stultus ego huic nostræ similem, &c. se libertatis obtinendæ gratia eo profectum : Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi? Libertas, &c. Quamobrem inter fabulas puto quic. quid habet vitæ scriptor de ejus ad Octaviani gratiam aditu: quod ma gistro stabuli carus primum fuerit: quod panes eidem, ut uni e stabulariis, in singulos dies dati: quod Octavianus, de genere ac patre suo aliquando |