Page images
PDF
EPUB

noftra dies altaria fumant: potuit vero hac Philippenfi divifione; cum fe jam Octavianus Divi Julii filium appellaret, fummaque polleret triumviratus auctoritate. Multo minus ferendi Probus & Pomponius Sabinus, qui id ad Actiacam divifionem rejiciunt, & annum U. C. 723. Cum enim e plerifque omnibus Virgilianæ vitæ fcriptoribus certum fit, Bucolica triennio effe perfecta; certum item, ut mox demonftrabitur, Eclogam quartam anno U. C. 714. Pollione Confule, effe editam: certum id quoque habendum eft, fpatium illud triennii circa Confulatum Pollionis omnino effe numerandum. Adde quod idem ipfe Pomponius Virgilium dicat edidiffe Bucolica anno ætatis 23. aut 24. Probus & Pædianus, anno 28. Servius, anno 29. Atqui divifionis Actiacæ tempore annos numerabat plenos atque integros novem ac triginta quod incuriam fcriptorum ejufmodi manifeftam facit.

Igitur fic ftatuo. Virgilium Afinio Pollioni, tum in Gallia Cifalpina & Venetia, cujus pars eft ager Mantuanus, cum imperio verfanti, five per Varum, quocum philofophiæ ftuduerat, five per Cornelium Gallum, five per feipfum, innotuiffe: per Pollionem commendatum effe Mæcenati: per hunc ad Octaviani gratiam irrepfiffe. Quanquam enim tunc diverfarum erant partium Mecenas & Pollio; fimilitudo tamen ftudiorum & æqua probitatis fama fic utrumque fociabat, ut anno proxime fequente adminiftri Brundufinæ pacis una adhibiti fint. Certe Pollionis in Virgi

lium priora fuiffe merita, Mæcenatis potiora, vel ea: res probat; quod prior a Virgilio gratia Pollioni, major Mæcenati relata fit: Ecloga unica mox in illius honorem edita; Georgicis deinde libris quatuor hujus nomini nuncupatis.

Fretus ea commendatione Virgilius, agros ut reciperet fuos, Romam fub anni hujus initia primum venit. Quidni enim Virgilio de fe fides habeatur? At Ecloga prima fub Tityri perfona teftatur, fibi ante amiffos agros Romam ignotam fuiffe: Urbem quam dicunt Romam, Melibae putavi fultus ego huic noftræ fimilem, &c. fe libertatis obtinendæ gratia eo profectum: Et quæ tanta fuit Romam tibi caufa videndi ? Libertas, &c.

Eam ob rem inter fabulas puto quicquid habet vitæ scriptor de ejus ad Octaviani gratiam aditu: quod magiftro ftabuli carus primum fuerit; quod panes eidem ut uni e stabulariis in fingulos dies dati: quod Octavianus, de genere ac patre fuo aliquando folicitus, confuluerit ea de re ftabularium Maronem; ejusque opera fperaverit patrem fe poffe fuum certo intelligere, quia is de canum equorumque genere ac parentibus fcite interdum refpondebat. Fuerit enimvero Maroni fingularis illa, quam reipfa fuisse libri Georgici declarant, rei veterinariæ peritia; fuerint hæc omnia quæ narrantur temporum rationi accommoda, at minime funt: quis tantum Octaviani fuisse stuporem credat, ut veterinariæ medicinæ eam esse vim fibi perfuaderet; aut tantam Romani moris inscitiam,

ut

ut fe regem magnanimum appellaret? aut ipfi Virgilio tantam futurorum eventuum notitiam, ut Octavianum Augufti nomine appellaret, ante annos minimum quatuordecim, quam effet honorifica illa appellatio ejus in gratiam inftituta. Quid? jocus ipfe quam infulfus : piftoris filium fibi Octavianum videri, quod panes liberaliter erogaret. Cui fabulæ locum puto præbuiffe quod apud Suetonium legitur: Antonium Octaviano inter cætera probra folitum objicere, quod proavum haberet piftorem.

Hoc itaque anno fcripta eft Ecloga prima, qua poëta fuam in agro recuperando felicitatem fub Tityri nomine repræfentat. Proinde exorfus eft Bucolica, cum annum decurreret nonum ac vigefimum; necdum Idus Octobres attigiffet, quo tempore trigefimum erat ingreffurus. Statimque Roma profectus Mantuam, novofque poffeffores conatus ex agro ejicere, Arium nempe Centurionem, aut primipilarem Milienum Toronem, aut veteranum Claudium: ab eo, quifquis fuerit, male habitus, ægre vitæ fuæ confuluit, Mincio natatu trajecto. Romam regreffus, ut vim novo Octaviani edicto reprimeret: eclogam, quæ ordine nona legitur, obtuliffe videtur Varo, apud Octavianum gratiofo, quafi libellum fupplicem indicemque calamitatis; eamque, ut res urgebat, fubitario impetu e variis carminum, quæ meditabatur, fragmentis. concinnaffe: quod legenti perfuafum fore facile confido.

Annus

Annus U. C. 714. Augufti 24. Virgilii 31.
CN. DOMITIUS CALVINUS.

C. ASINIUS POLLIO.

Ctavianus Lucium Antonium urbemque Perufiam deditione accipit. Marcus in Italiam veniens, maximo belli metu facto, Brundufii pacem cum Octaviano componit; adminiftris, ex parte Octaviani, Mæcenate; ex parte Marci, Pollione. Octavia foror Octaviani, mortuo Marcello priore viro, Marco Antonio conjux datur. Redeunt Romam Triumviri; fed Sexto Pompeio Magni filio mare Siculum infeftis navibus obtinente, fames in urbe fæviens urbem in Triumviros concitat. Octavianus & Antonius, a plebe tantum non laniati, de pace cum S. Pompeio conveniunt ad Puteolos, in litore Campaniæ. Ita compofitis rebus, lætitia communis & rerum omnium copia in urbem redit. Decedunt e magiftratu Confules, Calvinus & Pollio, in paucos qui fupererant anni hujus dies, more illorum temporum. Antonius exercitus fui partem, ut per hyemem exerceret, mittit adverfus Parthinos, gentem Illyricam, & olim Bruti Caffiique ftudiofam: expeditionemque Pollioni fuo committit, ut colligitur ex ejus triumpho de Parthinis anno proxime confequente.

Virgilius, cum filius Pollioni natus effet, ejus genethliacon canit Ecloga quarta : antequam Pollio magiftratum abdicaffet, nam v. 11. Teque adeo decus hoc vi te confule inibit Pollio: poft Brundufinam pacem Pollionis opera conftitutam, nam v. 17. Pacatumque

reget

reget patriis virtutibus orbem: poft pacem etiam Puteolanam, invecta fcilicet in urbem abundantia, nam v. 21. Ipfe latte domum referent diftenta capella ubera, &c. Igitur fub extremos anni dies. Parum enim fana fuiffet illa ætatis aureæ promiffio, imminente, aut Brundufini belli, aut Pompeianæ famis metu.

Annus U. C. 715. Augufti 25. Virgilii 32.

L. MARCIUS CENSORINUS.

C. CALVISIUS SABINUS.

P

Ollio bellum adverfus Parthinos feliciter gerit:

de quibus triumphum agit 8. Kal. Novembris. Dum inde Pollio Romam redit ad triumphum, perluftratque Illyrici & Venetiæ litora; Virgilius Eclogam octavam componit, ubi perftringit bellicas ejus laudes, v. 6. Tu mihi, feu magni fuperas jam faxa Timavi, five oram Illyrici legis æquoris, &c.

Nec procul ab eo tempore, nempe circa medium Octobrem, videtur fcripta etiam illa, quæ ordine tertia legitur: cum fcilicet victimæ & facra triumphalia pro Pollionis victoria pararentur. Ideo commendat poëta, ut vituli taurique Pollioni pafcantur v. 84. Pollio amat noftram, quamvis fit ruftica, Mufam: Pierides, vitulum lectori pafcite veftro. Pollio & ipfe facit nova carmina: pafcite taurum, &c. Quam fi quis levem conjecturam putet; de illa non admodum pugnabo mecum ut fentiat.

Annus

« PreviousContinue »