Page images
PDF
EPUB

900

905

Limes agro positus, litem ut discerneret arvis;
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus;
Ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
Altior insurgens, et cursu concitus heros.
Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem,
Tollentemve manu saxumque immane moventem;
Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
Nec spatium evasit totum, nec perlulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus ægri
Succidimus; non lingua valet, non corpore notæ
Sufficiunt vires, nec vox, nec verba sequuntur :
Sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii : Rutulos adspectat et urbem,
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit;
Nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,

910

915

898. Litem ut discerneret arvis. Æneam. Nec pertulit ictum ad Ut agros ab invicem discernendo scopum destinatum. lites dirimeret.

908. Ac velut, etc. Comparationem 899. Bis sex. Agnosce colorem sumpsit ex Iliad. XXII, 199 et seq. heroici poematis, et vulgatam olim Sed Virgilius in ea copiosior et opinionem de incredibili priscorum ornatior. hominum statura et robore. Juvabit 909. Extendere cursus, Græca conferre Iliad. V, 303 et seq., ubi locutio : ôpónov & XT Zvje.V. Diomedes saxum in Æneam injicit, 910. Velle videmur. Insucto modo quale vix 'duo temporis illius ho versus cæditur, ut mens lectoris, mines possent efferre.

cum illa frustrata spe currendi, 901. Nle. Turnus.

suspensa maneat. 903. Nec se cognoscit currentem, 911. Succidimus (cum secunda nec euntem, etc. Vires solitas sibi syllaba brevi), deficimus. deesse videt, se sentit plane esse 912. Sufficiunt. Suppetunt, adalium, ut gallice, a ne se connaît sunt.

913. Viam. Iter ad victoriam. 905. Genua. Trochæus, quasi : 914. Dea dira. Turia. Sensus, genva.

« idées, impressions. ) 906. Lapis viri, lapis ejus. Va 917. Nec quo se eripiat et subducuum per inane, per acrem. cat, nec qua vi tendat in hostem,

907. Spatium totum, usque ad quum sibi deficiant vires.

plus. )

Nec currus usquam videt, aurigamve sororem.

Cunctanti telum Æneas fatale coruscat, Sortitus fortunam oculis, et corpore toto

920 Eminus intorquet. Murali concita nunquam Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit Loricæ, et clypei extremos septemplicis orbes; 925 Per medium stridens transit femur: incidit ictus Ingens ad terram duplicato poplite Turnus. Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt. Ille, humilis supplexque oculos dextramque precantem 930 Protendens : « Equidem merui, nec deprecor, inquit; Utere sorte tua : miseri te si qua parentis Tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis

a

919. Fatale, fata ferens.

928. Consurgunt cum gemitu 920. Sortitus fortunam. Nactus Rutuli. oculis locum quem opportune ictu 930. Ille humilis, etc. Hæc qui. peteret. Corpore toto, seu totis dem pictura Turni indolem non adeo viribus.

decet. Mallem ut ferocem animum ad 921 et seq. Murali, etc. Gravis finem usque servaret. Oculos dexcomparatio, cui rhythmus acccdit tramque protendens. Est figura quæ imitativus rei. Murali tormento. zeugma vocatur grammaticis. Catapulta, balista, ariete, cæterisque Namque verbum protendens convetormentis, quibus monia quatiun- | nit vocabulo dextram, non autem tur.

huic alteri oculos. 922. Nec fulmine tanti dissul 931. Equidem merui. Pariter apud tant crepitus. Nec fulmen resonat | Iliad. XXII, 338 et seq., Hector pretanto crepitu, quasi rerum fracta- catur ne maneat insepultus. Turnus rim quæ huc illuc dissiliunt.

porro, quatenus heros est inclytus, 924. Oras recludit, etc. Aperit nec vivere renuit, nec recusat mori, extremas partes loricæ, quæ femur v. 935. Deprecari est aliquid attingunt; item extremum circul- precibus arertere. tum imi clypei, quem altius ad 932. Miseri te si qua parentis. tegendum caput extulerat.

Accommodata in primis ad misera925. Septemplicis, qui septem tionem obsecratio. coriis aut septem laminis metallicis 933. Fuit et tibi talis. Artificium erat contextus.

efficacissimum; quæ figura dicitur 926, 927. Ordina : Ingens Turnus ávaxoivw ois, communicatio. Ita incidit ictus seu percussus. Po præclare Achillem obtestatur Priaplite duplicato, inflexo. Confer XI, mus, Iliad. XXIV, 486 : Mvfox 645,

πατρός σολο, θεοίς επιείκελ' 'Αχιλ.

935

940

Anchises genitor), Dauni miserere senectæ :
Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
Redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre : tua est Lavinia conjux.
Ulterius ne tende odiis. » Stetit acer in armis
Æneas, volvens oculos, dextramque repressit.
Et jam jamque magis cunctantem flectere sermo
Coeperat; infelix humero quum apparuit alto
Balteus, et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri; victum quem vulnere Turnus
Straverat, atque humeris inimicum insigne gerebat.
Ille oculis postquam sævi monumenta doloris
Exuviasque hausit, furiis accensus, et ira
Terribilis : « Tune hinc spoliis indute meorum
Eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas
Immolat, et pænam scelerato ex sanguine sumit. »
Hoc dicens, ferrum adverso sub pectore condit

945

:

950

:

λεύ, - τηλίκου, ώσπερ έγών, όλος | Pallanti, neque Turno felix fult. Étte yhpaos ojow, etc.

Vide X, 496 et seq.; item 503 et 934. Dauni, patris mei.

seq. 935. Et me vivum, seu meum 942, 943. Pueri. Vox dulcis, tecorpus mortui, si mavis, redde neram affectum reddens. Cin. meis.

gula. Balteus bullis ornatus, quas 937. Videre Ausonii (innuit : id a Pallante gestatas olim Æneas qüud non antea visum est, scilicet) vidit; et quæ ideo nota illi erant. me vivum tendere palmas.

944. Atque, etc. Et cujus gerebat 938. Ne tende, ne procede ulte- insigne inimicum, id est, hosti rius in odio mei; sed cohibens ereptum. iram, nnue precanti. Sletit, 945. Ille. Æneas. Hausit. Avi. quamvis acer et ira concitatus. dissime oculis percepit. Furiis In armis, ut erat armatus. Quæ accensus. Arte multa letalis ictus, sequuntur omni sub respectu sunt qui poematis fabulam absolvit, paueximia.

latim adducitur. 940. Cunctantem Æneam. Placet 947. Mcorum Unius ex meis. hæc hesitatio viri fortis et ma. Sed majore cum emphasi dicit in gnanimi, in tali rerum articulo. plurali numero : meorum. Sermo Turni.

949, Pallas te immolat. Hac voce 941. Balteus, a baudrier passé Æneas pium se prodit, etiam dum sur le haut d'une épaule (alto hu- hostem interficit. Quod magni pon. mero) et sous l'autre, pour suspendre deris est præsertim in ine pcel'épée. Infelix balteus, qui neque / matis.

Fervidus : ast illi solvuntur frigore membra,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbra.

951. Frigore mortis.

ut, cessantibus universis, solus cum 952. Vitaque cum gemitu fugit solo pugnaret. Quod si Turnus in indignata sub umbras. Eumdem confuso omnium bello, licet Æneæ versum, sententia, verbis et sylla- virtute, cecidisset, posset videri barum sono lugubrem, de moriente necem illam plurimorum ope conCamilla vide XI, 831. - Indignata, tigisse. Itaque specialis gloria in eo quod juvenis immatura mortc solius Æneæ meritis permanet, raptus, quod ab hoste victus, quod ipseque est ultor injuriæ suæ, regno simul et conjuge privatus, cui, nullo jam deorum vel homi. quod veniæ spe paulo ante conco num adversante, Lavinia in mapta moriatur. Mira plerumque trimonium, et sedes in Latio deest bujus poematis ordinatio, Virgi. bita conceditur. - Nunc si amplius liique Æneam extollentis industria. quæras de ingeniosis inventis, et Postquam etenim laudem herois de præclaro Judicio quod in toto unoquoque operis libro exsecutus est, elucet poemate, lege, quæso, paucas hanc usque ad Turni mortem con eas paginas, quas super Æncide sulto perduxit. Nam egregie accidit, I huic volumini gallice præmisimus.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »