Page images
PDF
EPUB

Desine jam tandem, precibusque inflectere nostris; 800
Nec te tantus edat tacitam dolor; et mihi curæ
Sæpe tuo dulci tristes ex ore recursent.
Ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis
Trojanos potuisti, infandum accendere bellum,
Deformare domum, et luctu miscere hymenæos; 805
Ulterius tentare veto. » Sic Jupiter orsus;
Sic dea submisso contra Saturnia vultu :
« Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
Jupiter, et Turnum et terras invita reliqui.
Nec tu me acria solam nunc sede videres

810
Digna indigna pati; sed flammis cincta sub ipsam
Starem aciem, traheremque inimica in prælia Teucros.
Juturnam misero, fateor, succurrere fratri
Suasi, et pro vita majora audere probavi;
Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum :
Adjuro Stygii caput implacabile fontis,
Una superstitio superis quæ reddita divis.
Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo.
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,

[ocr errors]

815

800. Jam tandem. Ea locutio 810. Nec tu, etc. Supple : nisi longum Junonis odium in mcmo- nossem hanc esse tuam voluntatem. riam revocat.

811. Digna indigna, vividius 801. Et mihi curæ. Quasi dicas : quam : digna et indigna. Id est, ncc culæ tuæ, ex ore tuo mihi omnia. recursantes, indesinenter me fati- 812. Traheremque Teucros in gent. Initio quippe versus posuit prælia inimica mecum conserenda. ncc, quam vocem non necesse est 814. Suasi, supra, 157. iterari.

815. Non ut tela tamen, Tamen 803 et seq. Terris agitare vcl non suasi ut emitteret sagittam. undis. Junonis inimica Trojæ con- Hinc intelligi potest vulneratum silia memorantur : primum fuit im- esse Æneam Juturnæ consilio. mittere tempestatem , I, 38 et seq.; 816. Stygii caput implacabile. alterum infandum accendere bel- Diis pejerantibus implacabile. Æn. lum, VII, 286 et seq.; tertium VI, 134. deformare domum, seu fædare La- 817. Una, etc. Caput, inquam, tini famillam reginæ furorem sus. Stygii, cujus religio sola metuenda citando, et luctu miscere hymencos superis redditur. Reddita, pro: Laviniæ cum Ænen pactos. – Po data, vel simpliciter : est. tuisli, nec jam potes. Figura est 819. Illud te obtestor, scilicet ne quæ metalepsis vocatur.

vetus, ctc., infra, 823. Tenetur. 805. Luctu. Amata mortua. Continetur, impcditur,

820

828

[ocr errors]

Pro Latio obtestor, pro majestate tuorum;
Quum jam connubiis pacem felicibus (esto),
Component; quum jam leges et feedera jungent;
Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
Neu Troas fieri jubeas, Teucrosque vocari,
Aut vocem mutare viros, aut vertere vestes.
Sit Latium, sint Albani per sæcula reges;
Sit Romana potens Itala virtute propago :
Occidit, occideritque sinas cum nomine Troja.

Olli subridens hominum rerumque repertor :
« Es germana Jovis, Saturnique altera proles,
Irarum tantos volvis sub pectore fluctus!
Verum age, et inceptum frustra submitte furorem.
Do quod vis; et me victusque volensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt;
Utque est, nomen erit; commixti corpore tantum
Subsident Teucri; morem ritusque sacrorum
Adjiciam, faciamque omnes uno ore Latinos.

830

835

820. Pro majestate tuorum. Vi. 829. Olli, scilicet Junoni. Re detur respexisse ad Saturnum, qui pertor. Auctor, creator. a suis latebris nomen Latio indidit; 830. Es germana, etc. Quasi dicat: et ipse fuit abavus Latini. Igitur | Videris immemor esse tuæ dignitaLatina gens erat, ut Jupiter, a Sa- tis,qua te non decet impotentem esse turno oriunda.

tul. Quum etenim sis germana Jovis, 821. Esto. Consensum quasi in- tantas iras exerces, ut ne nomen qui. vita interjicit.

dem exosæ gentis ferre queas. Sic I, 822. Leges et fædera, id est, leges 15: Tantæne animis cælestibus iræ ! federis.

831. Irarum, etc. Versus syllaba823. Indigenas Latinos. Argute rum pondere gravis ad rem gravem poeta, id quod ipsa re evenit, ad exprimendam. deorum voluntatem retrahit. Nam 832. Inceptum, in te conceptum. mansit nomen Latinorum; mansit Submitte. Remitte, mitiga. sermo latinus, vestitus latinus.

833. Me remitto a constantia fir. 824. Troas, nomen invisum mihi. missimæ voluntatis meæ. 825. Vertere. Mutare in alias vestes. 834. Ausonii. Itali, quos prius

827. Sit Romana propago potens. Latinos vocavit. Sint Romani potentes, sed tanquam 835. Commixti

corpore tan. Itali, non tanquam Trojani; ut tum, etc. Permixti cum Latinis Italorum virtutem referre videan. Trojani censebuntur, latebuntque tur, non Trojar orum.

sub Latinorum nomine. - Corport 828. Sinasque ut occiderit in per. corporibus. petuum.

836, 837. Subsident. Dicitur vox

840

845

Hinc genus, Ausonio mixtum quod sanguine surget,
Supra homines, supra ire deos pietate videbis;
Nec gens ulla tuos æque celebrabit honores. »
Annuit his Juno, et mentem lætata retorsit.
Interea excedit cælo, nubemque reliquit.

His actis, aliud genitor secum ipse volutat;
Juturnamque parat fratris dimittere ab armis.
Dicuntur geminæ pestes, cognomine Diræ,
Quas et Tartaream Nox intempesta Megæram
Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
Serpentum spiris, ventosasque addidit alas.
Hæ Jovis ad solium, sævique in limine regis
Apparent, acuuntque metum mortalibus ægris,
Si quando letum horrificum, morbosque deum rex
Molitur, meritas aut bello territat urbes.
Harum unam celerem demittit ab æthere summo
Jupiter, inque omen Juturnæ occurrere jussit.
Illa volat, celerique ad terram turbine fertur :
Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,

850

855

ea subsidere de iis, quæ in commix. est a Turno auxilium. Incipit hinc tione infimum locum occupant. fabula minus feliciter inventa. Adjiciam his conditionibus unum 844. Dimittere ab armis, a pugna pro duobus populis morem, eosdem. Turni. que ritus sacrorum.- Faciam uno 845. Geminæ pestes, Tisiphone ore atque una lingua loquentes, et Alecto, Furiæ duo.

Dire coομογλώσσους

gnomine, seu nomine communi sic 839. Supra deos. Sunt dii quos appellatæ. ea gens gloria ob pietatem supera- 846. Et Megeram, quæ est tertia bit. Scilicet, id quod rem Romanam Furia. Intempesta, ad agendum ad tantum evehet fastigium, pietas intempestiva. Solemne noctis epi. erit.

thetum. 840. Tuos celebrabit honores, 848. Revinxit, implicuit. Ven. Alludit ad templum Junonis in tosas alas, quæ nituntur ventis et monte Aventino, et ad Junonta festa aera findunt. celebrata summa popull romani 849. Regis qui tum savus est, voluntate, denique ad Junonis si. quum utitur Furlarum ministerio mulacrum evocatum Carthagine et 850. Apparent. Ministrorum sive Romam advectum.

apparitorum vices agunt. 841. Lætata honoribus quibus 854. In omen funestum. ipsam olim Romani essent culturi. 855. Turbine. Impetu magno et Retorsit. Convertit.

quasi turbineo. 843. His åctis. Postquam remotum 856. Nervo, fune arcus.

[ocr errors]
[ocr errors]

Armatam sævi Parthus quam felle veneni,
Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
Stridens, et celeres incognita transilit umbras.
Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit.

860
Postquam acies videt Iliacas, atque agmina Turni,
Alitis in parvæ subito collecta figuram,
Quæ quondam in bustis aut culminibus desertis
Nocte sedens, serum canit importuna per umbras;
Hanc versa in faciem , Turni se pestis ad ora

865 Fertque refertque sonans, clypeumque everberat alis. Illi membra novus solvit formidine torpor; Arrectæque horrore comæ, et vox faucibus hæsit.

At procul ut Diræ stridorem agnovit et alas, Infelix crines scindit Juturna solutos,

870 Unguibus ora soror fædans, et pectora pugnis : « Quid nunc te tua, Turne, potest germana juvare? Aut quid jam duræ superat mihi? qua tibi lucem Arte morer? talin' possum me opponere monstro? Jam jam linquo acies : ne me terrete timentem, 875 Obscenæ volucres; alarum verbera nosco, Letalemque sonum; nec fallunt jussa superba

[ocr errors]

[ocr errors]

857. Armatam felle veneni, id est, 864. Serum, Sero. Importuna, veneno amaro fellis instar. Allu. Strepens carmen lugubre et insum ad morem Parthorum, qui tela fausti ominis. veneno inficiebant,

867. Turbato per istam Furiam 858. Parthus. Parthi Asiæ populi Rutulo rege, hinc nimium facilis sagittandi peritissimi, qui maximas evadit Æneæ victoria. populo romano clades intulerunt, 869. Ut agnovit stridorem alarum

Cydon. Cretensis, a Cydone urbe et alas ipsas. Cretæ, quæ insula sagittando clara. 873. Superat. Superest. Mihi

Telum cujus vulnus immedica- duræ, durum patienti fatum. bile.

874. Tibi lucem morer, seu tuam 859. Umbras. Aeris nebulas. vitam longius producere valeam. Celeres, leves.

Monstro. Tristi augurio. 860. Sata Nocte, Dira; supra 876. Obscene. Importunæ, mali 845.

ominis. Volucrcs invidiose dicit 862. Subito collecta figuram. Sta- in plurall numcro, ad majorem tim corporis sui magnitudinem con- emphasim, ct loqui videtur, quasi trahens in parvæ avis speciem. adessent omnes Diree. Alitis in parvæ, noctuæ scilicet. 877. Nec fallunt, etc. Nec me Dicitur parva respectu ad consue- fallit hæc contingere Jovis nutam furiæ staturam.

mino et voluntate.

Magnanimi Jovis. Hæc pro virginitate reponit!
Quo vitam dedit æternam ? cur mortis adempta est
Conditio ? possem tantos finire dolores

880
Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras.
Immortalis ego! aut quidquam mihi dulce meorum
Te sine, frater, erit? O quæ satis ima dehiscat
Terra mihi, manesque deam demittat ad imos! »
Tantum effata, caput glauco contexit amictu, 885
Multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.

Æneas instat contra, telumque coruscat Ingens, arboreum, et sævo sic pectore fatur : [tractas? « Quæ nunc deinde mora est, aut quid jam, Turne, reNon cursu, sævis certandum est cominus armis. 890 Verte omnes te te in facies, et contrahe quidquid Sive animis sive arte vales; opta ardua pennis Astra sequi , clausumque cava te condere terra. » Ille, caput quassans : « Non me tua fervida terrent Dicta , ferox ; di me terrent, et Jupiter hostis. » 895 Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens, Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat,

879. Quo ? Quem ad finem ? quam Veneris beneficio receperat.

880, 681. Possem, etc. Supple : Telum ingens, arboreum, arsi mortalis forem, possem nunc boris instar. Hyperbole qua res certe, vũv on, a je pourrais main- magnifice augetur. tenant du moins. D

889. Nunc deinde. Deinceps. 882. Immortalis ego! Emphasis Retractare, intransitivo sensu, « requæ magnam poesim decet. culer, tergiverser. D Sic habet aliMeorum, neutro genere, id est, cubi Titus Livius : retractantem rerum mearum.

jubet awripi. 884, Manes. Inferos.

891. Contrahe, collige. 885. Glauco. Cæsii coloris, gal 892. Animis. Virtute et viribus. lice, « bleu tirant sur le vert. » Is Confer Iliad. XXII,

de color aquis tribuitur, ac proinde pugna Hectoris cum Achille. Nymphis, aquarum præsidibus. 893. Crausum te condere. Te inCaput contexit præ luctu.

cludere et condere. 886. Fluvio. In lacum suum ac 896. Cur non Turnus utitur ense fontem , qui prope Castoris tem nuper sibi reddito, 785, quem patri plum erat et ab illa nomen sum suo Dauno Vulcanus fecerat? id pserat.

non satis liquet. Virgilius hunc la 887. Coruscat. Velociter vibrat, cum perfectius, credo, exarasset, nisi at græce nádel. — Telum. Hastam, morte fuisset exceptus.

268 et seq. ,

« PreviousContinue »