Page images
PDF
EPUB

87

P. VIRGILII MARONIS

[ocr errors]

Æ NE DOS

LIBER I. | Lle ego, qui quondam gracili modulatas avena

Carmen ; et egreflus sylvis, vicina coëgi
Ut quamvis avido parerent arva colono:
Gratum opas agricolis: at nunc horrentia Martis
Arma, viramque cano, Trojæ qui primus ab oris 5

Italiam, fato profugus, Lavinaque venit
Litora: multum ille er terris jactatus et alto,
Vifuperum, fævæ memorem Junonis ob iram.
Malta quoque et bello paflus, dum conderet arbem,
Inferretque deos Latio : genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altæ mænia Romæ.
Musa, mihi causas memora: quo numine lælo,
Quidye dolens regina deûm, tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit. tantæne animis cælestibus iræ ?

is
Urbs antiqua fuit, Tyrij tenuere coloni,
Carthago, Italiam contra, Tiberinaque longe
Oftia ; dives opum, studiisque asperrima belli:

Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
* Posthabitâ coluiffe Samo. heic illius arma,
Heic currus fuit : hoc regnum dea gentibus esse,
Siquà fara finant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trojano à sanguine duci
Audierat, Tyrias oliin quæ verteret arces.
Hinc populum late regein belloque fuperbum,
F 2

Ven

Venturam excidio Libyæ : fic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gefferat Argis.
Necdum etiam caufæ irarum, fævique dolores
Exciderant animo. manet alta mente repôstum

30
Judicium Paridis, spretæque injuria formæ,
Ergenus in visum, et rapti Ganymedis honores.
His accensa super, jactatos æquore toto
Troas, relliquias Danaum atque immitis Achillei,
Arcebat longe Latio: multofque per annos

35 Errabant ati fatis maria omnia circum. Tantæ molis erat Romanam condere gentem. Vix è conspectu Sicnlæ telluris in altum Vela dabant læti, et spumas falis ære ruebant ; Cum Juno, æternum fervans sub pectore vulnus, Hæc fecum: Mene incepto defiftere victam, Nec pofie Italiâ Teucrorum avertere regem? Quippe veror fatis. Pallasne exurere claffem Argivûm, atque ipsos potuit submergere ponto, Unius ob noxam er furias Ajacis Oilei? Ipsa, Jovis rapiduin jaculata è nubibus ignem, Disjecitque rates, evertirque æquora ventis: Illum expirantein transfixo pectore flammas Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. At ego, quæ Divûm incedo regina, Jovisque

SD Et forcr et conjux unâ cum gente tot annos Bella gero: et quisquam numen Junonis adoret Præterea, aut fupplex aris imponat honorein? Talia flammato lecam dea corde volutans, Nimborum in patriam, loca fæta furentibus Austris, SS Æoliam venit. heic vasto rex Æolus antro Luctantes ventos, tempestatesque sonoras Imperio premit, ac vinclis et carcere frænat. Illi indignantes inagno cum murmure montis Circum claustra fremunt. celsa sedet Æolus arce, 60 Sceptra tenens : mollitque animos, et temperat iras.

Ni

45

70

[ocr errors]

Ni faciat, maria ac terras cælumque profundum
Quippe ferant rapidi fecum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens: molemque et montes insuper altos 65.
Impofuit:

: regemque dedit, qui fædere certo
Et premere, et laxas sciret dare jullús habenas.
Ad quem tum Juno supplex bis vocibus ufa eft:
Æole, (namque tibi Divůın pater atque hominum rex
Et mulcere dedit fluctus ; et tollere vento :)
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor,
Ilium in Italiam portans, victosque Penares.
Incute vim ventis, submersasque obrue puppes :
Aut age diversas, et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ: 75
Quarum, quæ formâ pulcherriina, Deropeiam
Connubio jungam stabili, propriamque dicabo :
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchrâ faciat te prole parentem.
Æolus hæc contra: Tuus, ò regina, quid optes, 80
Explorare labor: mihi jufla capessere fas est.
Tu mihi quodcunque hoc regni, tu sceptra, Jovemque
Concilias : tu das epulis accumbere Divim,
Nimborumque facis tempeftatumque potentem.
Hæc ubi dicta, cavum conversa cuspide montein
Impulit in latus: ac venti, velut aginine facto,
Quà data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, torumque à sedibus iinis
Unà Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
Africus: et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virúm, stridorque rudentum.
Eripiunt subitò nubes cælumque, diemque,
Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus æther:
Præsentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplò Æneæ solvuntur frigore membra:
Ingemit, et duplices tendens ad fidera palmas,

Talia

85

95

E 3

[ocr errors]

IIO

Talia voce refert; ô terque quaterque beati,
Queis ante ora patrum, Trojæ sub mõnibus altis,
Contigit oppetere! ô Danaûm fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse? tuâque animam hanc effundere dextrâ ?
Sævus ubi Æacidæ relo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon: ubi tot Simoïs correpta sub undis
Scuta virim, galeasque et fortia corpora volvit. IOS
Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velam adversa ferit, fluctufque ad fidera tollit.
Franguntur remi: tum prora avertit, et undis
Dat latus: infequitur cumulo præruptus aquæ mons.
Hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit: furit æstus arenis,
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet ;
Saxa vocant Itali, inediis quæ in fuctibus Aras,
Dorsum immane mari fummo, tres Eurus ab alto
In brevia et fyrtes urget, miserabile visu;

115
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenæ.
Unam quæ Lycios fidumque vehebat Orontem,
Ipsius ante oculos ingens à verrice pontus
In puppim ferit : excutitur pronusque magister
Volvitur in caput:aft illam ter fluctus ibidein
Torquet agens circum, et rapidus vorat æquore vortex.
Apparent rari nantes iri gurgite vasto,
Arma virúm, tabulæque, et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatæ,
Et quâ vectus Abas, et quâ grandævus Alethes, I25
Vicit hyems : laxis lateruin compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque faciscunt.
Interea magno misceri murmure pontum,
Emissamque hyemem sensit Neptunus, er imis
Stagna refusa vadis: graviter commotus, et alto 130
Profpiciens, fummâ placidum caput extulit undâ.
Disjectam Æneæ toto videt æquore classem,
Fluctibus oppressos Troas, cælique rainâ.
Nec latuere doli fratrem Junonis, et iræ :

134 Enrum

I20

Eurum ad se Zephyrumque vocat: dehinc talia fatur ;
Tantane vos generis tenuit fiducia veftri?
Jam cælum terramque, meo fine numine, venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles ?
Quos ego. fed motos præstar compoftere fluctus.
Poft mihi non fimili pænâ commisfa luetis.

140
Maturate fugam, regique hæc dicite veftro:
Non illi imperium pelagi, fævumque tridentem,
Sed mihi forte datum: tenet ille immania faxa,
Veftras, Eure, domos: illâ fe jacter in aula
Æolus, et clauso ventorum carcere regner.

145 Sic ait, et dicto citius tumida æquora placat, Collectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothoë fimul, et Triton adnixus, a cuto Detrudunt naves fcopulo : Jevat ipfe tridenti; Et vastas aperit fyrtes, et temperar æquor,

ISO Atque rotis summas levibus perlabit ar undas. Ac veluti magno in populo cum fæpe coorta est Seditio, sævitque animis ignobile vulgus; Jamque faces et faxa volant, furor arma ministrat: Tum, pietate gravem ac meritis fi fortè virum quem ISS Conspexere, filent, arrectisque auribus adstant : Ille regit dictis animos, et pectora mulcer. Sic cunctus pelagi cecidit fragor: æquora postquam Profpiciens genitor, cæloque invectus aperto, Flectit equos, carruque volans dat lora secundo. 160 Defeffi Æneadæ, quæ proxima, litora cursu Contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras. Eft in feceffu longo locus: insula portum Eficit objectu laterum ; quibus omnis ab alto Frangitur, inque finu's fcindit fefe unda reductos. 165 Hinc atque hinc vastæ rupes, geminique minantur In cælum scopuli: quorum sub vertice larè Æquora tuta filent: tum sylvis scena corufcis Desaper, horrentique atrum nemus imminer umbrâ. Fronte sub adverfà fcopulis pendentibus antrum:

170

« PreviousContinue »