Page images
PDF
EPUB

Atque Ephyre, atque Opis, atque Asia Deropeia ;
Et tandem pofitis velox Arethusa sagittis.
Inter quas curam Clymene narrabat inanem

345
Vulcani, Martisque dolos, er dulcia furta,
Aque Chao densos Divûm numerabat amores.
Carmine quo captæ, dum fufis mollia pensa
Devolvunt, iterum maternas impulit aures
Luctus Aristæi, vitreisque sedilibus omnes

350 Obstupuere : sed ante alias Arethusa forores Prospiciens, summâ flavum caput extulit undà. Et procul: O gemitu non fruftra exterrita tanto, Cyrene soror ; ipse ribi, tua maxima cura, Tristis Aristæus, Penei genitoris ad undam

355 Star lacrymnans, et te crutlelem nomine dicit. Huic perculsa nova mentem formidine mater, Ducage, duc ad nos; fas illilimina Divûm Tangere, ait. fiunul alta jubet discedere late Flumina, quà juvenis gressus inferret: at illum

360 Curvata in montis faciem circumstetit unda, Accepitque finu vasto, mifitque sub amnem. Jamque domum mirans genitricis, et humida regna, Speluncisque lacus clausos, lucosque fonantes, Ibat; et ingenti motu stupefactus aquarum,

365 Omnia sub magnâ labentia flumina terrâ Spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque, Et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus, Unde pater Tiberinus, et unde Aniena fuenta, Saxosumque fonans Hypanis, Mysusque Caicus, 370 Et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus, quo non alius per pinguia culta In inare purpureum violentior influir amnis.

Postquam est in thalami pendentia pumice recta Perventum, er nati fletus cognovit inanes

375 Cyrene: manibus liquidos dant ordine fontes Germanæ, tonfisque ferunt mantilia villis: Pars epulis onerant mensas, et plena reponunt

Pocula;

Pocula ; Panchæis adolescunt ignibus aræ.
Et mater : cape Mæonii carchesia Bacchi:

380
Oceano libemus, ait. fimul ipfa precatur
Oceanumque patrem rerum, nymphasque forores,
Centum quæ sylvas, centum quæ flumina servant.
Ter liquido ardentem perfudit nectare Veftam.
Ter flamma ad fummum tecti subjecta reluxit.

385
Omine quo firmans animum, sic incipit ipsa:
Eft in Carpathio Neptuni gurgite vates,
Cæruleas Proteus, magnum qui piscibus æquor,
Et jun&o bipedum curru meticur equorum.
Hic nunc Emathiæ portus, patriamque revisit 390
Pallenen ; bunc et Nymphæ veneramur, et ipse
Grandævus Nereus: novit namque omnia vates,
Quæ fint, quæ fuerint, quæ mox ventura trahantur.
Quippe ira Neptuno visum est: immania cujus
Armenta, et turpes pascit sub gurgite phocas..

395
Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem
Expediat morbi causam, eventusque secundet.
Nam fine vi non ulla dabit præcepta, neque illum
Orando flectes : vim duram et vincula capto
Tende: doli circum hæc demum frangentur inanes. 400
Ipsa ego te, medios cum Sol accenderit æftus,
Cam fitiunt herbæ, et pecori jam gratior umbra eft,
In secreta senis ducam, quò fessus ab undis
Se recipit ; facilè ut somno aggrediare jacentem.
Verùm ubi correptum manibus, vinclisque tenebis ; 405
Tam variæ illudènt species, atque ora ferarum.
Fier enim subito sus horridus, atraque tigris,
Squamosusque draco, et fulvâ cervice leæna:
Aut acrem flammæ sonitam dabit, atque ita vinclis
Excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.

418
Sed quanto illé magis formas se vertit in omnes;
Tanto, nate, magis contende tenacia vincla:
Donec talis erit, mutato corpore, qualem
Videris, incepto tegeret cum lumina somno.

Hæc

[ocr errors][ocr errors]

Hæc ait, et liquidum ambrofiæ diffudit odorem, 415
Quo totum nati corpus perduxit ; at illi
Dulcis compofitis fpiravit crinibus aura,
Acque habilis membris venit vigor. Eft fpecus ingens
Exefi latere in montis; quo plurima vento
Cogitur, inque finus fcindit sese unda reductos ; 420
Deprensis olim ftatio tutiffima nauris.
Intus se vasti Proteus tegit obice faxi.
Hìc juvenem in latebris aversum à lumine Nympha
Collocat, ipsa proculnebulis obscura refiftit.
Jam rapidus, torrens fitientes Sirius Indos

425
Ardebat cælo, et medium Soligneus orbem
Hauserat:arebant herbæ, et caya flumina ficcis
Faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:
Cum Proteus consueta petens è fluctibus antra
Ibat: eum vasti circum gens humida ponti

400 Exultans, rorem latè dispergit amarum, Sternunt se fomno diversæ in litore phocæ,. Ipse (velat stabuli custos in montibus olim, Vesper ubi è pastu vitulos ad recta reducit, Auditisque lupos acuunt balaribus agni),

433 Consedit scopulo medius, numerumque recenset. Cujus Ariftæo quoniam eft oblata facultas; Vix defefla senem passus componere membra, Cum clamore rujt magno, manicisque jacentem Occupat. ille suæ contrà non immemor artis, Omnia transformat sese in miracula rerum, Ignemque, horribilemnque feram, Auviumque liquentem, Verùm ubi nulla fugam reperit fallacia, victus In sese redit, atque hominis tandem ore locutus; Namquis te, juvenum confidentiflime, nostras

455 Juflit adire domos? quidve hinc petis? inquit. at ille, Scis, Proteu, fcis ipse; neque eft te fallere cuiquam : Sed tu defne velle. deům præcepta secuti Venimus huc, lapfis quæfitum oracula rebus. Tantum effatus. ad hæc vates vi denique multa Ardentes oculos in torfit lumineglanco;

Et

# Et graviter frendens, fic fatis ora resolvit.

Non te nullius exercent numinis iræ;
Magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus
Haud quaquam ob meritum pænas (ni fata resistant) 455
Suscitat, et raptâ graviter pro conjuge fævit.
Illa quidem, dum te fugeret per flumina præceps,
Immanem ante pedes hydruin moritura puella
Servantem ripas altâ non vidit in herbâ.
At chorus æqualis Dryadum clamore supremnos 460
Implerunt montes : flerunt Rhodopeiæ arces,
Altaque Pangæa, et Rhefi Mavortia tellus,
Atque Getæ, atque Hebrus, atque Actias Orithyia.
Ipfe cavâ folans ægrum testudine amorem,
Te, dulcis conjux, te solo in litore secum,

465 Teveniente die, te decedente canebat. 5 Tænarias etiam fauces, alta ostia Ditis,

Et caligantem nigrâ formidine lucum
Ingressus, Manesque adiit, regemque tremendum,
Nesciaque humanis precibus mansuescere corda.

470 At cantu commotæ Erebi de fellibus imis. į Umbræ ibanr tenues, simulacraque luce carentum:

Quam multa in fylyis avium se millia condunt,
Vesper ubi, aut hybernus agit de inontibus iinber :
Matres, atque viri, defunctaque corpora vitâ 475

Magnanimùm heroum, pueri, innuptæque puellæ, - Impofitique rogis juvenes ante ora parentum,

Quos circum limus niger, er deformis arundo
Cocyti, tardâque palus inamabilis undâ
Alligat, et novics Styx interfusa coërcet.

480
Quin ipfæ stupuere domus, atque intima leti
Tartara, cæruleosque implexæ crinibus angues
Eumenides; tenuitque inhians tria Cerberus ora;
Atque Ixionii vento rota constitit orbis.
“Jamque pedem referens, casus evaserat omnes ; 485
Redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,
Pone sequens; namque hanc dederat Proserpina legem :

S60

Et super arboribus: Cæsar dum magnus ad altam
Fulminat Euphraten bello, victorque volentes
Per populos dat jura, viamque affectat Olympo.
Illo Virgilium me tempore dulcis alebat
Parthenope, studiis florentem ignobilis otî:
Carmina quilusi pastorum ; audaxque juventâ,
Tityre, te pacalæ cecini sub tegmine fagi.

565

« PreviousContinue »