Sub terris pofuitque domos, atque horreá fecit: Aut oculis capti fodêre cubilia talpæ.
Inventufq; cavis bufo, et quæ plurima terræ
Monftra ferunt: populatq; ingentem farris acervum Curculio, atque inopi metuens formica fenecta. Contemplator item, cùm fe nux plurima fylvis Induet in fiorem, et ramos curvabit olentes: Si fuperant fœtus, pariter frumenta fequentur, Magnaque cum magno veniet tritura calore. At fi luxuriâ foliorum exuberat umbra, Nequicquam pingues paleâ teret area culmos. Semina vidi equidem multos medicare ferentes, Et nitro priùs, et nigrâ perfundere amurcâ, Grandior ut fœtus filiquis fallacibus effet. Et, quamvis igni exiguo properata maderent, Vidi lecta diu, et multo fpectata labore, Degenerare tamen; ni vis humana quotannis Maxima quæq; manu legeret. fic omnia fatis In pejus ruere, ac retro fublapfa referri.
Non aliter, quam qui adverfo vix flumine lembum Remigiis fubigit; fi brachia fortè remifit, Atque illum in præceps prono rapit alveus amne. Prætereà tam funt Arcturi fidera nobis, Hodorumq; dies fervandi, et lucidus anguis; Quam quibus in patriam ventofa per æquora vectis Pontus, et oftriferi fauces tentantur Abydi. Libra diei, fomnique pares ubi fecerit horas, Et medium luci atque umbris jam dividet orbem: Exercete, viri, tauros; ferite hordea campis, Ufq; fub extremum brumæ intractabilis imbrem. Nec non et lini fegetem, et Cereale papaver Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere aratris, Dùm ficcâ tellure licet, dùm nubila pendent. Vere fabis fatio. tunc te quoque, medica, putres Accipiunt fulci; et milio venit annua cura: Candidus auratis aperit cùm cornibus annum
Taurus, et adverfo cedens Canis occidit aftro. At fi triticeam in meffem, robuftaque farra Exercebis humum, folifque inftabis aristis: Antè tibi Eoæ Atlantides abfcondantur, Gnoffiaque ardentis decedat ftella Corona, Debita quàm fulcis committas femina, quámque Invitæ properes anni fpem credere terræ. Multi ante occafum Majæ cœpere: fed illos Exípectata feges vanis elufit avenis.
Si verò viciamque feres, vilemque fafelum, Nec Pelufiacæ curam afpernabere lentis; Haud obfcura cadens mittit tibi figna Bootes.
Incipe, et ad medias fementem extende pruinas. Idcircò certis dimenfum partibus orbem
Per duodena regit mundi Sol aureus aftra.
Quinque tenent cœlum Zonæ : quarum una corufco Semper fole rubens, et torrida femper ab igni :
Quam circum extremæ dextrâ, lævâque trahuntur 235 Cæruleâ glacie concretæ atque imbribus atris. Has inter, mediamque, duæ mortalibus ægris Munere conceffæ divům: et via fecta per ambas, Obliquus quâ fe fignorum verteret ordo. Mundus ut ad Scythiam, Riphæafque arduus arces Confurgit; premitur.Libya devexus in Auftros. Hic vertex nobis femper fublimis: at illum Sub pedibus Styx atra videt, Manefque profundi. Maximus hic flexu finuofo elabitur anguis Circum perque duas, in morem fluminis, Arctos, Arctos Oceani metuentes æquore tingi. Illic (ut perhibent) aut intempefta filet nox Semper, et obtentâ denfantur nocte tenebræ ; Aut redit à nobis Aurora, diemque reducit:
Nofque ubi primus equis oriens afflavit anhelis, Illic fera rubens accendit lumina Vesper. Hinc tempeftates dubio prædifcere cœlo
Poffumus; hinc meffifque diem, "tempusque serendi;
Et quando infidum remis impellere marmor Conveniat ; quando armatas deducere claffes, Aut tempeftivam fylvis evertere pinum : Nec fruftra fignorum obitus fpeculamur et ortus, Temporibufque parem diverfis quatuor annum. Frigidus agricolam fi quando continet imber, Multa, forent quæ mox cœlo properanda fereno, Maturare datur. durum procudit arator Vomeris obtufi dentem; cavat arbore lintres; Aut pecori fignum, aut numeros impreffit acervis. Exacuunt alii vallos, furcafque bicornes, Atque Amerina parant lentæ retinacula viti. Nunc facilis Rubeâ texatur fifcina virgâ : Nunc torrete igni fruges, nunc frangite faxo. Quippe etiam feftis quædam exercere diebus, Fas et jura finunt. rivos deducere nulla Relligio vetuit: fegeti prætendere fepem, Infidias avibus moliri, incendere vepres, Balantumque gregem fluvio merfare falubri. Sæpè oleo tardi coftas agitator afelli,
Vilibus aut onerat pomis : lapidemque revertens
Incufum, aut atræ maffam picis urbe reportat. Ipfa dies alios alio dedit ordine Luna.
Et prenfos domitare boves, et licia tela Addere. nona fugæ melior, contraria furtis. Multa adcò gelidâ meliùs fe nocte dedêre, Aut cùm Sole novo terras irrorat Eous.. Nocte leves ftipulæ meliùs, nocte arida prata
Tondentur: noctes lentus non deficit humor. Et quidam feros hyberni ad luminis ignes Pervigilat, ferroque faces infpicat acuto, Intereà longum cantu folata laborem, Arguto conjux percurrit pectine telas: Aut dulcis mufti Vulcano decoquit humorem, Et foliis undam tepidi defpumat aheni. At rubicunda Ceres medio fucciditur æftu, Et medio toftas æftu terit area fruges.
Nudus ara, fere nudus. hyems ignava colono. Frigoribus parto agricolæ plerumque fruuntur, Mutuaque inter fe læti convivia curant. Invitat genialis hyems, curasque refolvit :
Ceu preffæ cùm jam portum tetigere carinæ ; Puppibus et læti nautæ impofuere coronas.
Sed tamen et quernas glandes tunc ftringere tempus, Et lauri baccas, oleamque, cruentaque myrta. Tunc gruibus pedicas, et retia ponere cervis, Auritofque fequi lepores: tùm figere damas, Stuppea torquentem Balearis verbera fundæ, Cùm nix alta jacet, glaciem cùm flumina trudunt. Quid tempeftates autumni, et fidera dicam? Atque ubijam breviorq; dies, et mollior æftas, Quæ vigilanda viris? vel cum ruit imbriferum ver: Spicea jam campis cùm meffis inhorruit, et cùm Framenta in viridi stipulâ lactentia turgent? Sæpe ego, cùm flavis mefforem induceret arvis Agricola, et fragili jam ftringeret hordea culmo, Omnia ventorum concurrere prælia vidi : Quæ gravidam latè fegetem ab radicibus imis Sublimè expulfam eruerent: ita turbine nigro Ferret hyems culmumque levem, ftipulafque volantes. Sæpè etiam immenfum cœlo venit agmen aquarum, Et fædam glomerant tempeftatem imbribus atris Collectæ ex alto nubes. ruit arduus æther, Et pluviâ ingenti fata læta, boumq; labores
Diluit. implentur foffee: et cava flumina crefcunt Cum fonitu, fervetq; fretis fpirantibus æquor. Ipfe pater, mediâ nimborum in nocte, corufcâ Fulmina molitur dextrâ : quo maxima motu Terra tremit: fugêre feræ, et mortalia corda Per gentes bumilis ftravit pavor. ille flagranti Aut Atho, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo Dejicit ingeminant Auftri, et denfiflimus imber: Nunc nemora ingenti vento, nunc littora plangunt. Hoc metuens, cœli menfes, et fidera ferva, Frigida Saturni fefe quò ftella receptet: Quos ignis cœli Cyllenius erret in orbes. In primis venerare deos, atq; annua magnæ Sacra refer Cereri, lætis operatus in herbis, Extremæ fub cafum hyemis, jam vere fereno. Tunc agni pingues, et tunc molliffima vina: Tunc fomni dulces, denfæq; in montibus umbræ. Cuncta tibi Cererem pubes agreftis adoret : Cui tu lacte favos, et miti dilue Baccho : T'erque novas circum fœlix eat hoftia fruges; Omnis quam Chorus, et focii comitentur ovantes, Et Cererem clamore vocent in tecta: neque antè Falcem maturis quifquam fupponat ariftis, Quàm Cereri, tortâ redimitus tempora quercu, Det motus incompofitos, et carmina dicat. Atque hæc ut certis poffimus difcere fignis, Æftufque, pluviafque, et agentes frigora ventos: Ipfe pater ftatuit, quid menftrua Luna moneret, Quo figno caderent Auftri: quid fæpè videntes Agricolæ, propiùs ftabulis armenta tenerent. Continuò, ventis furgentibus, aut freta ponti Incipiunt agitata tumefcere, et aridus altis Montibus audiri fragor; aut resonantia longè
Littora mifceri ; et nemorum increbefcere murmur.
Jam fibi tùm curvis malè temperat unda carinis,
« PreviousContinue » |