Page images
PDF
EPUB

Avertit, totidem formâ fuperante juvencas.
Atque hos, ne qua forent pedibus veftigia rectis,
Caudâ in fpeluncam tractos, verfisque viarum
Indiciis raptos, faxo occultabat opaco.
Quærentem nulla ad fpeluncam figna ferebant.
Intereà, cùm jam ftabulis faturata moveret
Amphitryoniades armenta, abitumque pararet,
Difceffu mugire boves, atque omne querelis
Impleri nemus, et colles clamore relinqui.
Reddidit una boum vocem, vaftoque fub antro
Mugiit, et Caci fpem cuftodita fefellit.
Hic verò Alcidæ furiis exarferat atro

Felle dolor: rapit arma manu, nodisque gravatum
Robur, et aërü curfu petit ardua montis.
Tum primùm noftri Cacum videre timentem,
Turbatumque oculis. fugit ilicèt ocyor Euro,
Speluncamque petit: pedibus timor addidit alas.
Ut fefe inclufit, ruptifque immane catenis
Dejecit faxum, ferro quod et arte paternâ
Pendebat ; fultofque immuniit obice poftes:
Ecce furens animis aderat Tirynthius, omnemque
Acceffum luftrans, huc ora ferebat et illuc,

216

215

220

225

Dentibus infrendens. ter totum fervidus irâ
Luftrat Aventini montem; ter faxea tentat
Limina nequicquam ; ter feffus valle refedit.
Stabat acuta filex, præcifis undique faxis,

230

Spelunca dorfo infurgens, altiffima vifu;

Dirarum nidis domus opportuna volucrum.

235

Hanc, ut prona jugo lævum incumbebat ad amnem,

Dexter in adverfum nitens concuffit, et imis
Avulfam folvit radicibus: indè repentè
Impulit, impulfu quo maximus infonat æther:
Diffultant ripæ, refluitque exterritus amnis.
At fpecus, et Caci detecta apparuit ingens
Regia, et umbrofæ penitùs patuere cavernæ:
Non fecus ac fi quâ penitùs vi terra dehifcens

240

Infernas

Infernas referet fedes, et regna recludat
Pallida, dîs invifa; fupèrque immane barathrum
Cernatur, trepidentque immiffo lumine Manes.
Ergo infperatâ deprenfum in luce repentè,
Inclufumque cavo faxo, atque infueta rudentem,
Defuper Alcides telis premit, omniaque arma
Advocat, et ramis vastisque molaribus inftat.
Ille autem (neque enim fuga jam fuper ulla pericli eft)
Faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
Evomit: involvitque domum caligine cæcâ,
Profpectum eripiens oculis: glomeratque fub antro
Fumiferam noctem, commixtis igne tenebris.
Non tulit Alcides animis: feque ipfe per ignem
Præcipiti jecit faltu, quà plurimus undam
Fumus agit, nebulâque ingens fpecus æftuat atrâ.
Hîc Cacum in tenebris incendia vana vomentem
Corripit in nodum complexus: et angit inhærens
Elifos oculos, et ficcum fanguine guttur.
Panditur extemplò foribus domus atra revulfis:
Abftractæque boves, abjuratæque rapinæ
Cœlo oftenduntur, pedibufque informe cadaver
Protrahitur: nequeunt expleri corda tuendo
Terribiles oculos, vultum, villofaque fetis
Pectora femiferi, atque extinctos faucibus ignes.
Ex illo celebratus honos, lætique minores
Servavere diem, primufque Potitius auctor,
Et domus Herculei cuftos Pinaria facri,
Hanc aram luco ftatuit: quæ Maxima femper

Dicetur nobis, et erit quæ maxima femper.

Quare agite, ô juvenes, tantarum in munere laudum

Cingite fronde comas, et pocula porgite dextris,

245

250

255

260

265

270

Communemque vocate deum, et date vina volentes. 275
Dixerat: Herculeâ bicolor cùm populus umbrâ
Velavitque comas, foliifquè innexa pependit:
Et facer implevit dextram fcyphus. ocyùs omnes
In menfam læti libant, divofque precantur.

Devexo intereà propior fit vefper Olympo:
Jamque facerdotes, primufque Potitius, ibant
Pellibus in morem cinéti, flammafque ferebant.
Inftaurant epulas, et menfæ grata fecundæ
Dona ferunt, cumulantque oneratis lancibus aras.
Tum Salii ad cantus, incenfa altaria circum,
Populeis adfunt evincti tempora ramis.

Hic juvenum chorus; ille fenum: qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt: ut prima novercæ

Monftra manu, geminofque premens eliferit angues:
Ut bello egregias idem disjecerit urbes,
Trojamque, Oechaliamque : ut duros mille labores
Rege fub Euryftheo, fatis Junonis iniqua,
Pertulerit. tu nubigenas, invicte, bimembres

Hylæumque, Pholumque manu ; tu Creffia mactas
Prodigia, et vaftum Nemeæ fub rupe leonem.
Te Stygii tremuere lacus: te janitor Orci
Offa fuper recubans antro femela cruento :
Nec te ullæ facies, non terruit ipfe Typhoeus
Arduus, arma tenens : non te rationis egentem
Lernæus turbâ capitum circumftetit anguis.
Salve, vera Jovis proles, decus addite divis:
Et nos, et tua dexter adi pede facra fecundo.
Talia carminibus celebrant ; fuper omnia Caci

280

285

290

295

300

Speluncam adjiciunt, fpirantemque ignibus ipfum. Confonat omne nemus ftrepitu, collefque refultant. 305 Exin fe cuncti divinis rebus ad urbem

Perfectis referunt. ibat rex obfitus ævo,

Et comitem neam juxtà natumque tenebat
Ingrediens, varioque viam fermone levabat.
Miratur, facilefque oculos fert omnia circum
Æneas, capiturque locis, et fingula lætus
Exquiritque auditque virum monimenta priorum.
Tum rex Evandrus, Romanæ conditor arcis:
Hæc nemora indigene Fauni Nymphæque tenebant,
Genfque virùm truncis et duro robore nata:

-310

315

320

325

Queis neque mos,neque cultus erat: nec jungere tauros,
Aut componere opes nôrant, aut parcere parto:
Sed rami, atque afper victu venatus alebat.
Primus ab æthereo venit Saturnus Olympo,
Arma Jovis fugiens, et regnis exul ademptis.
Is genus indocile, ac dispersum montibus altis
Compofuit, legefque dedit, Latiumque vocari
Maluit, his quoniam latuiffet tutus in oris.
Aurea, quæ perhibent, illo fub rege fuerunt
Sæcula ; fic placidâ populos in pace regebat :
Deterior donec paulatim ac decolor ætas,
Et belli rabies, et amor fucceffit habendi.
Tum manus Aufonia, et gentes venere Sicana:
Sæpiùs et nomen pofuit Saturnia tellus.
Tum reges, afperque immani corpore Tybris;
A quo pòft Itali fluvium cognomine Tybrim
Diximus: amifit verum vetus Albula nomen.
Me pulfum patriâ, pelagique extrema fequentem
Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
His pofuere locis: matrifque egêre tremenda
Carmentis Nymphæ monita, et deus auctor Apollo..
Vix ea dicta: dehinc progreffus, monftrat et aram,
Et Carmentalem Romano nomine portam

339

335

Quam memorant, Nymphæ prifcum Carmentis honorem Vatis fatidicæ ; cecinit quæ prima futuros

340

Æneadas magnos, et nobile Pallanteum.

Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer Afylum

Rettulit, et gelidâ monftrat fub rüpe Lupercal,
Parrhafio dictum Panos de more Lycæi.
Necnon et facri monftrat nemus Argileti;
Teftaturque locum, et letum docet hofpitis Argi.
Hinc ad Tarpeiam fedem et Capitolia ducit,
Aurea nunc, olim fylveftribus horrida dumis.
Jam tum relligio pavidos terrebat agreftes
Dira loci: jam tum fylvam faxumque tremebant.
Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso gertice collem
U

345

350

(Quis

(Quis deus, incertum eft) habitat deus: Arcades ipfum
Credunt fe vidiffe Jovem, cùm fæpè nigrantem
Agida concuteret dextrâ, nimbofque cieret.
Hæc duo prætereà disjectis oppida muris,

Relliquias, veterumque vides monimenta virorum.
Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit urbem:
Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.
Talibus inter fe dictis ad tecta fubibant
Pauperis Evandri, paffimque armenta videbant
Romanoque foro, et lautis mugire Carinis.

355

360

Ut ventum ad fedes; hæc, inquit, limina victor
Alcides fubiit; hæc illum regia cepit.

Aude, hofpes, contemnere opes, et te quoque dignum
Finge deo, rebufque veni non afper egenis.

365

Dixit, et angufti fubter faftigia tecti

Ingentem Æneam duxit: ftratifque locavit

Effultum foliis et pelle Libyftidis urfæ.

Nox ruit, et fufcis tellurem amplectitur alis.

At Venus haud animo nequicquam exterrita mater,
Laurentumque minis et duro mota tumultu,

Vulcanum alloquitur, thalamoque hæc conjugis aureo
Incipit, et dictis divinum afpirat amorem:
Dum bello Argolici vaftabant Pergama reges
Debita, cafurafque inimicis ignibus arces;
Non ullum auxilium miferis, non arma rogavi
Artis opifque tuæ: nec te, chariffime conjux,
Incafsùmve tuos volui exercere labores:
Quamvis et Priami deberem plurima natis,
Et durum Æneæ fleviffem fæpè laborem.

370

375

380

Nunc, Jovis imperiis, Rutulorum conftitit oris.

Ergo eadem fupplex venio, et fanctum mihi numen

Arma rogo, genitrix nato. te filia Nerei,

Te potuit lacrymis Tithonia flectere conjux.
Afpice, qui coëant populi, quæ moenia claufis

385

Ferrum acuant portis in me, excidiumque meorum.
Dixerat, et niveis hinc atque hinc diva lacertis

Cunctan

« PreviousContinue »