Sic equidem ducebam animo rebarque futurum, Tempora dinumerans: nec me mea cura fefellit. Quas ego te terras, et quanta per æquora vectum Accipio! quantis jactatum, nate, periclis! Quàm metui, ne quid Libyæ tibi regna nocerent! Ille autem: tua me, genitor, tua triftis imago Sæpiùs occurrens hæc limina tendere adegit. Stant fale Tyrrheno claffes. da jungere dextram, Da genitor: teque amplexu ne fubtrahe noftro. Sic memorans, largo fletu fimul ora rigabat. Ter conatus ibi collo dare brachia circum; Ter fruftrà comprenfa manus effugit imago, Par levibus ventis, volucrique fimillima fomno. Intereà videt Æneas in valle reductâ
Seclufum nemus, et virgulta fonantia fylvis ; Lethæumque, domos placidas qui prænatat, amnem. Hunc circum innumeræ gentes populique volabant. Ac veluti in pratis, ubi apes æftate ferenâ Floribus infidunt variis, et candida circum Lilia funduntur: ftrepit omnis murmure campus. Horrefcit vifa fubito, caufafque requirit Infcius Æneas, quæ fint ea flumina porrò, Quive viri tanto complêrint agmine ripas. Tum pater Anchifes: animæ, quibus altera fato Corpora debentur, Lethæi ad fluminis undam Securos latices et longa oblivia potant.
Has equidem memorare tibi atque oftendere coràm, Jampridem hanc prolem cupio enumerare meorum: Quò magis Italiâ tandem lætere repertâ.
O pater, anne aliquas ad cœlum hinc ire putandum eft Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti Corpora? quæ lucis miferis tam dira cupido? Dicam equidem, nec te fufpenfum, nate, tenebo; Sufcipit Anchifes, atque ordine fingula pandit. Principio cœlum, ac terras, campofque liquentes, Lucentemque globum lunæ, Titaniaque aftra,
Spiritus intùs alit, totamque infufa per artus Mens agitat molem, et magno fe corpore mifcet. Indè hominum pecudumque genus, vitæque volantum, Et quæ marmoreo fert monftra fub æquore pontus. Igneus eft ollis vigor, et cœleftis origo
Seminibus; quantum non noxia corpora tardant, Terrenique hebetant artus, moribundaque membra. Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentq; neq; auras Refpiciunt, claufæ tenebris et carcere cœco.
Quin et fupremo cùm lumine vita reliquit,
Non tamen omne malum miferis, nec funditùs omnes Corporeæ excedunt peftes; penitùfque neceffe eft Multa diu concreta modis inolefcere miris. Ergo exercentur pœnis, veterumque malorum Supplicia expendunt. aliæ panduntur inanes Sufpenfæ ad ventos: aliis fub gurgite vafto Infectum eluitur fcelus, aut exuritur igni. Quifque fuos patimur Manes. exindè per amplum Mittimur Elyfium, et pauci læta arya tenemus: Donec longa dies perfecto temporis orbe Concretam exemit labem, purumque reliquit Æthereum fenfum, atque auraï fimplicis ignem. Has omnes, ubi mille rotam yolvêre per annos, Lethæum ad fluvium deus ev ocat agmine magno: Scilicet immemores fupera ut convexa revisant, Rursùs et incipiant in corpora velle reverti. Dixerat Anchifes: natumque, unàque Sibyllam, Conventus trahit in medios turbamque fonantem: Et tumulum capit, undè omnes longo ordine poffit Adverfos legere, et venientum difcere vultus. Nunc age, Dardaniam prolem quæ deindè fequatur Gloria, qui maneant Italâ de gente nepotes, Illuftres animas, noftrumque in nomen ituras, Expediam dictis, et te tua fata docebo.
Ille, vides? purâ juvenis qui nititur hastâ, Proxima forte tenet lucis loca, primus ad auras
Ethereas Italo commixtus fanguine furget Sylvius, Albanum nomen, tua poftuma proles: Quem tibi longævo ferum Lavinia conjux Educet fylvis regem, regumque parentem ; Undè genus longâ noftrum dominabitur Albâ. Proximus ille, Procas, Trojanæ gloria gentis: Et Capys, et Numitor: et, qui te nomine reddet, Sylvius Æneas, pariter pietate vel armis Egregius, fi unquam regnandam acceperit Albam. Qui juvenes quantas oftentant, afpice, vires! At qui umbrata gèrunt civili tempora quercu; Hi tibi Nomentum, et Gabios, urbemque Fidenam; Hi Collatinas imponent montibus arces, [Laude pudicitiæ celebres, addentque fuperbos] Pometios, Caftrumque Inuï, Bolamque, Coramque. Hæc tum nomina erunt, nunc funt fine nomine terræ. Quin et avo comitem fefe Mavortius addet Romulus, Affaraci quem fanguinis Ilia mater Educet. viden' ut geminæ ftent vertice cristæ, Et pater ipfe fuo fuperûm jam fignet honore? En hujus, nate, aufpiciis illa inclyta Roma Imperium terris, animos æquabit Olympo; Septemque una fibi muro circundabit arces, Felix prole virum: qualis Berecynthia mater Invehitur curru Phrygias turrita per urbes, Læta deûm partu, centum complexa nepotes, Omnes cœlicolas, omnes fupera alta tenentes. Huc, geminas huc flecte acies: hanc afpice gentem Romanofque tuos. hîc Cæfar, et omnis Iuli Progenies, magnum cœli ventura fub axem. Hic vir, hic eft, tibi quem promitti fæpiùs audis, Auguftus Cæfar, divûm genus: aurea condet Secula qui rursùs Latio, regnata per arva
Saturno quondam: fuper et Garamantas et Indos Proferet imperium: jacet extra fidera tellus, Extra anni folifque vias, ubi cœlifer Atlas Axem humero torquet ftellis ardentibus aptum.
Hujus in adventum jam nunc et Cafpia regna Refponfis horrent divům, et Mæotica tellus, Et feptemgemini turbant trepida oftia Nili. Nec verò Alcides tantum telluris obivit; Fixerit æripidem cervam licet, aut Erymanthi Pacârit nemora, et Lernam tremefecerit arcu : Nec, qui pampineis victor juga flectit habenis, Liber, agens celfo Nifæ de vertice tigres. Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis? Aut metus Aufoniâ prohibet confiftere terrâ? Quis procul ille autem ramis infignis olivæ, Sacra ferens? nofco crines incanaque menta Regis Romani, primus qui legibus urbem Fundabit, Curibus parvis et paupere terrâ Miffus in imperium magnum. cui deindè fubibit, Otia qui rumpet patriæ, refidefque movebit, Tullus, in arma viros, et jam defueta triumphis Agmina. quem juxta fequitur jactantior Ancus, Nunc quoque jam nimiùm gaudens popularibus auris. Vis et Tarquinios reges, animamque fuperbam Ultoris Bruti, fafcefque videre receptos ? Confulis imperium hic primus, fævafque fecures Accipiet: natofque pater, nova bella moventes, Ad pœnam pulchrâ pro libertate vocabit. Infelix! utcunque ferent ea facta minores. Vincet amor patriæ, laudumque immenfa cupido. Quin Decios, Drufofque procul, fævumque fecuri Afpice Torquatum, et referentem figna Camillum. Illæ autem paribus quas fulgere cernis in armis Concordes animæ nunc et dum nocte premuntur, Heu quantum inter fe bellum, fi lumina vitæ Attigerint, quantas acies ftragemque ciebunt! Aggeribus focer Alpinis, atque arce Monoci Defcendens; gener adverfis inftru&tus Eöis. Ne, pueri, ne tanta animis affuefcite bella: Neu patriæ validas in vifcera vertite vires.
Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo: Projice tela manu, fanguis meus.
Ille triumphatâ Capitolia ad alta Corintho Victor aget currum, cæfis infignis Achivis. Eruet ille Argos, Agamemnoniafque Mycenas, Ipfumque aciden, genus armipotentis Achillei; Ultus avos Troja, templa et temerata Minervæ.
Quis te, magné Cato, tacitum ; aut te, Coffe, relinquat? Quis Gracchi genus? aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas? cladem Libyæ ? parvoque potentem Fabricium? vel te fulco, Serrane, ferentem? Quo feffum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es, Unus qui nobis cunctando reftituis rem.
Excudent alii fpirantia mollius æra,
Credo equidem: vivos ducent de marmore vultus ; Orabunt caufas meliùs; cœlique meatus Defcribent radio, et furgentia fidera dicent: Tu regere imperio populos, Romane, memento, (Hæ tibi erunt artes) pacifque imponere morem, Parcere fubjectis, et debellare fuperbos.
Sic pater Anchises; atque hæc mirantibus addit: Afpice, ut infignis fpoliis Marcellus opimis Ingreditur, victorque viros fupereminet omnes. Hic rem Romanam magno turbante tumultu Sifter: eques fternet Panos, Gallumque rebellem: Tertiaque arma patri fufpendet capta Quirino. Atque hîc Æneas (unà namque ire videbat Egregium formâ juvenem et fulgentibus armis ; Sed frons læta parùm, et dejecto lumina vultu) Quis, pater, ille, virum qui fic comitatur euntem ? Filius? anne aliquis magnâ de ftirpe nepotum? Quis ftrepitus circa comitum ! quantum instar in iplo est! Sed nox atra caput trifti circumvolat umbrâ. Tum pater Anchifes lacrymis ingreffus obortis : O nate, ingentem luctum ne quære tuorum: Oftendent terris hunc tantum fata, neque ultra
« PreviousContinue » |