Page images
PDF
EPUB

560

Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere eft;
Omnia Mercurio similis, vocemque, coloremque,
Et crines flavos, et membra decora juventæ :
Nate deâ, potes hoc sub casu ducere somnos?
Nec, quæ circumstent te deinde pericula, cernis?
Demens! nec Zephyros audis fpirare secundos ?
Illa dolos, dirumque nefas in pectore versat,
Certa mori, varioque irarum fluctuat æftu.
Non fugis hinc præceps, dum præcipitare potestas? 565
Jam mare tarbari trabibus, lævasque videbis
Collucere faces; jam fervere litora flammis:
Si te his attigerit terris Aurora morantem.
Eia age, rumpe moras : varium et mutabile semper
Femina. fic fatus nocti se immiscuit atræ.

570
Tum vero Æneas, subitis exterritus un bris,
Corripit è fomno corpus, lociosque fatigat:
Præcipites vigilate viri, er confidite tranftris :
Solvite vela citi : deus æthere missus ab alto,
Festinare fugam tortosque incidere funes

575 Ecce iterum stimulat. sequimur te, sancte deorum, Quisquis es, imperioque iterùm paremus ovantes. Adfis ô, placidusque juves, et fidera cælo Dextra feras. dixit: vaginâque eripit ensem Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro. Idem omnes fimul ardor habet: rapiuntque, ruunrque: Litora deseruere: later sub claffibus æquor : Adnixi torquent spumas, et cærula verrunt. Et jam prima novo spargebat lumine cerras Tithoni croceum linquens Aurora cubile:

385 Regina e speculis ut primùm albescere lucem Vidit, er æquatis claffem procedere velis ; Litoraque et vacuos sensit fine remige portus: Terque quaterque manu pectus percufla decorum, Flaventesque abscisa comas: Proh Jupiter ! ibit 590 Hic, ait, et noftris illuserit advena regnis? Non arma expedient, totâque ex urbe fequentur,

58

Diripientque rates alii navalibus? ite:
Ferte cíti Hammas, date vela, impellite remos. 594
Quid loquor? aut ubi sum? quæ mentem infania mutat?
Infelix Dido! nunc te fata impia tangunt.
Tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque!
Quem secum patrios aiunt portare Penates,
Quem sabiifle humeris confectum ætate parentem.
Non potui abreptum divellere corpus, et undis 600
Spargere? non socios, non ipfum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum apponere menfis ?
Verùm anceps pugnæ fuerat fortuna ! fuiffet.
Quem metui moritura ? faces in caftra tuliffem:
Impleffemque foros flammis : natumque patremque 60s
Cum genere extinxêm: memet super ipsa dediflem.
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras:
Tuque harum interpres curarum, et conscia Juno,
Nocturnisque Hecare triviis ululata per urbes,
Et Diræ ultrices, et dii morientis Elifæ,

610
Accipite hæc, meritumque malis advertire numen,
Et noftras audite preces. fi tangere portus
Infandum capat, ac terris adnare neceffe eft ;
Et fic fata Jovis poscunt, hic terminus hæret;
At bello audacis populi vexatus et armis,
Finibas extorris, complexu avalsus lüli,
Auxiliam imploret, videàrque indigna suorum
Funera : nec, cum se sub leges pacis iniquæ
Tradiderit, regno aut optatâ luce fruatur ;
Sed cadat ante diem, inediâque inhumatus arena. 620
Hæc precor ; hanc vocem extremam cum fanguine fundo.
Tum vos, ô Tyrii, stirpem et genus omne fucorum
Exercete odiis ; cinerique hæc mittite noftro
Munera : nullus amor populis, nec fædera funto.
Exoriare aliquis nostris ex oflibus ultor,
Qui face Dardanios ferroque seguare colonos.
Nunc, olim, quocunque dabunt se tempore vires,
Litora litoribus contraria, Auctibus updas

[ocr errors][ocr errors]

615

625

[ocr errors]

635

3

645,

Imprecor, arma armis : pugnent ipfique nepotes.
Hæc ait: et partes animum versabat in omnes,
Invisam quærens quam primùm abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem affata Sichæi,
Namque suam patriâ antiquâ cinis ater habebat:
Annam, chara, mihi, nutrix, huc siste fororen :
Dic corpus properet fluviali spargere lymphả,
Et pecudes secum er inonstrāta piacula ducat.
Sic veniat, tuque ipsa piâ tege tempora vittà.
Sacra Jovi Stygio, quæ ritè incepta paravi,
Perficere eft animus: finemque imponere curis:
Dardanijque rogum capitis permittere flammæ.
Sic ait. illa gradum studio celerabat anili.
Ar trepida et cæpris immanibus effera Dido,
Sanguineam volvens aciem, macalisque trementes
Interfusa genas, et pallida morte futurâ,
Interiora domûs irrumpit limina, et altos

645
Conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quæsitum munus in usus.
Hîc, poftquàm Iliacas vestes notuinque cubile
Conspexit, paullum lacrymis et inente morata,
Incubuitque toro, dixitque novissima verba :

650
Dulces exuviæ, dum fata deusque sinebant,
Accipite hanc animam, ir.eque his exolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursuin fortuna, peregi:
Et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem præclarám statui: mea mænia vidi:

Ulta virum, pænas inimico à fratre recepi: i Felix, heu nimiuin felix! Si litora tantùm

Nunquam Dardaniæ tetigissent nostra carinæ.
Dixit, er, os impresla toro, moriemur inultæ ?
Sed moriamnur, ait: fic? sic juvar ire sub umbras. 660
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostræ fecum ferat omina mortis.
Dixerat: atque illam media inter talia ferro
Collapsam aspiciunr coinites, enseinque cruore

N

[ocr errors]

Spins

Spumantem, sparsasque manus. it clamor ad alta 665
Atria: concussam bacchatur faina per urbem.
Lamentis gemituque et fæmineo ululatu
Tecta fremunt: resonat magnis plangoribus æther.
Non aliter quàm fi immislis ruat hoftibus omnis
Carthago, aut antiqua Tyros; flammæque furentes 670
Culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Audüt exanimis, trepidoque exterrita cursu,
Unguibus ora soror fædans et pectora pugnis,
Per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
Hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?

575
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes aræque parabant?
Quid primùm deserta querar? comitemne sororem
Sprevisti moriens? eadem me ad fara vocâlles,
Idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulislet.
His etiam ftruxi manibus, patriolque vocavi

680
Voce deos ; fic te ut pofitâ crudelis abeslem?
Extinxti me reque, foror, populumque, patresque
Sidonios, urbemque tuamn. date, vulnera lymphis
Abluam ; et, extremus fi quis super halitus errat,
Ore legam. fic fata, gradus evaserat altos,
Semianımemque finu germanam amplexa fovebat
Cum gemitu, atque atros ficcabat veste cruores.
Illa graves oculos conata attollere, rursus
Deficit: infixum strider fub pectore vulous.
Ter sese attollens cubitoque innixa levavit,
Ter revoluta coro est: oculisque errantibus, alto
Quæfivit cælo lucem, ingemuirque repertâ.
Tum Juno omnipotens, longum miserata doloren,
Difficilesque obitus, Iriin deinisit Olympo,
Quæ lucantem animam nexosque resolveret artus. 695
Nam (quia nec fato, meritâ nec morte peribat ;
Sed misera ánte diem, subitoque accenfa furore)
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat, Stygioque capur damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per cælum roscida pennis,

700

685

[ocr errors]

690

Mille trahens varios adverfo Sole colores,
Devolat, et supra capat aftitit:hunc ego Diti
Sacrum juffa fero, teque isto corpore folvo.
Sic ait, er dextrâ crinem lecat : omnis et unà
Dilapsus calor, atque in venros vita receflit.

705

[ocr errors]

P. VIRGILII MARONIS Æ NE I DOS

LIBER V.
INtereà medium Æneas jam claffe tenebar

Certus iter, Auctusque atros Aquilone lecabat:
Mænia respiciens, quæ jam infelicis Elisa
Collucent flammis: quæ tantum acccenderit ignem,
Causa latet ; duri magno sed amore dolores
Polluto, norumque, furens quid fæmina poslit,
Triste per augarium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tengere rates, nec jam ampliùs ulla
Occurrit tellus, cælum undique et undique pontas:
Olli cæruleus supra caput astirit imber,
Noctem hyememque ferens; er inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab altâ :
Heu ! quianam tanti cinxerunt æthera nimbi?
Quidve pater Neptune paras? Sic, deinde, locutus,
Colligere arma juber, validisque incumbere remis; IS
Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
Magnanime Ænea, non, fi mihi Jupiter auctor
Spondear, hoc fperém Italiam contingere cælo.
Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro
Confurgunt venti ; atque in nubem cogitur aër.
Nec nos obniti contrà, nec tendere tantum
Sufficimus: superat quoniam fortuna, sequamur;
Quòque vocat, vertamus iter. nec litora longè

Eida.

[ocr errors]

N 2

« PreviousContinue »