Non nos aut ferro Libycos populare Penates Venimus, aut raptas ad litora vertere prædas. Non ea vis animo, nec tanta fuperbia victis. Eft locus, Hefperiam Graii cognomine dicunt: Terra antiqua, potens armis atque ubere glebæ : Oenotrî coluere viri; nunc fama, minores Italiam dixiffe, ducis de nomine, gentem. Huc curfus fuit:
Cum fubito affurgens fluctu nimbofus Orion
In vada cæca tulit, penitufque procacibus Auftris, Perque undas, fuperante falo perque invia faxa Difpulit: huc pauci veftris adnavimus oris.
Quod genus hoc hominum? quæve hunc tam barbara
Permittit patria? hofpitio prohibemur arena: Bella cient, primâque vetant confiftere terrâ. Si genus humanum et mortalia temnitis arma; At fperate deos memores fandi atque nefandi. Rex erat Æneas nobis, quo juftior alter Nec pietate fuit, nec bello major et armis: Quem fi fata virum fervant, fi vefcitur aurâ
Æthereâ, neque adhuc crudelibus occubat umbris ; Non metus, officio nec te certaffe priorem Poeniteat. funt et Siculis regionibus urbes,
Armaque, Trojanoque à fanguine clarus Aceftes. Quaffatam ventis liceat fubducere claffem, Et fylvis aptare trabes, et ftringere remos; Si datur Italiam, fociis et rege recepto, Tendere; ut Italiam læti Latiumque petamus: Sin abfumpta falus, et te, pater optime Teucrûm, Pontus habet Libyæ, nec fpes jam reftat Iüli; At freta Sicaniæ faltem fedefque paratas, Unde hucadvecti, regemque petamus Aceften. Talibus Ilioneus: cuncti fimul ore fremebant Dardanidæ.
Tum breviter Dido, vultum demiffa, profatur :
Solvite corde metum, Teucri: fecludite curas.
Res dura, et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et latè fines cuftode tueri.
Quis genus Æneadum, quis Troja nefciat urbem? Virtutefque, virofque, et tanti incendia belli? Non obtufa adeo geftamus pectoraPœni : Nec tam averfus equos Tyriâ Sol jungit ab urbe. Seu vos Hefperiam magnam, Saturniaque arva; Sive Erycis fines, regemque optatis Aceften; Auxilio tutos demittam, opibufque juvabo. Vultis et his mecum pariter confidere regnis? Urbem quam ftatuo, veftra eft; fubducite naves: Tros Tyriufque mihi nullo difcrimine agetur. Atque utinam rex ipfe Noto compulfus eodem Afforet Æneas! Equidem per litora certos Dimittam, et Libye luftrare extrema jubebo: Si quibus ejectus fylvis aut urbibus errat. His animum arrecti dictis, et fortis Achates, Et pater Æneas, jamdudum erumpere nuben Ardebant: prior Æneam compellat Achates: Nate Deâ, quæ nunc animo fententia furgit? Omnia tuta vides, claffem, fociofque receptos. Unus abeft, medio in fluctu quem vidimus ipsi Submerfum: dictis refpondent cætera matris. Víx ea fatus erat, cum circumfufa repente Scindit fe nubes, et in æthera purgat apertum. Reftitit Æneas, clarâque in luce refulfit,
Os, humerofque Deo fimilis: namque ipfa decoram Cæfariem nato genitrix, lumenque juventæ Purpureum, et lætos oculis afflârat honores. Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariufve lapis circumdatur auro. Tum fic Reginam alloquitur, cunctifque repentè Improvifus ait: coram, quem quæritis, adfum Troïus Æneas, Libycis ereptus ab undis. O fola infandos Troja miferata labores!
Quæ nos, relliquias Danaûm, terræque marisque Omnibus exhauftos jam cafibus, omnium egenos, Urbe, domo focias. grates perfolvere dignas Non opis eft noftræ, Dido: nec quicquid ubique est Gentis Dardaniæ, magnum quæ fparfa per orbem. Dî tibi, fi qua pios respectant numina, fi quid Ufquam juftitiæ eft, et mens fibi confcia reci, Præmia digna ferant. quæ te tam læta tulerunt Sæcula? qui tanti talem genuere parentes?
In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ Luftrabunt convexa, polus dum fidera pafcet;
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt; Quæ me cunque vocant terræ. fic fatus, amicum Ilionea petit dextrâ, lævâque Sereftum :
Poft alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Obftupuit primò afpectu Sidonia Dido, Cafu deinde viri tanto ; et fic ore locuta eft: Quis te, nate Deâ, per tantà pericula cafus Infequitur? quæ vis immanibus applicat oris? Tu-ne ille Æneas, quem Dardanio Anchifæ Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sidona venire, Finibus expulfum patriis, nova regna petentem Auxilio Beli. genitor tum Belus opimam Vaftabat Cyprum, et victor ditione tenebat. Tempore jam ex illo cafus mihi cognitus urbis Trojanæ, nomenque tuum, regefque Pelafgi. Ipfe hoftis Teucros infigni laude ferebat, Seque ortum antiquâ Teucrorum à ftirpe volebat. Quare agite, ô tectis, juvenes, fuccedite noftris ! Me quoque per multos fimilis fortuna labores Jactatam, hâc demum voluit confiftere terrâ. Non ignara mali, miferis fuccurrere difco. Sic memorat: fimul Ænean in regia ducit Tecta, fimul Divûm templis indicit honorem. Nec minus interea fociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga fuum, pingues centum cum matribus agnos:
At domus interior regali fplendida luxu
Inftruitur, mediifque parant convivia tectis. Arte laboratæ veftes, oftroque fuperbo: Ingens argentum menfis, celataque in auro Fortia facta patrum, feries longiffima rerum Per tot ducta viros antiquæ ab origine gentis.
Eneas (neque enim patrius confiftere mentem
Paffus amor) rapidum ad naves præmittit Achaten: Afcanio ferat hæc, ipfumque ad moenia ducat. Omnis in Afcanio chari ftat cura parentis. Munera præterea, Iliacis erepta ruinis, Ferre jubet, pallam fignis auroque rigentem, Et circumtextum croceo velamen acantho, Ornatus Argivæ Helenæ ; quos illa Mycenis, Pergama cum peteret, inconceffofque Hymenæos, Extulerat, matris Leda mirabile donum. Præterea fceptrum, Ilione quod gefferat olim, Maxima natarum Priami, colloque monile
Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam. Hæc celerans, iter ad naves tendebat Achates. At Cytherea novas artes, nova pectore verfat Confilia: ut faciem mutatus et ora Cupido Pro dulci Afcanio veniat, donifque furentem
Incendat Reginam, atque offibus implicet ignem.
Quippe domum timet ambiguam, Tyriofque bilingues: Urit atrox Juno, et fub noctem cura recurfat. Ergo his aligerum dictis affatur Amorem;
Nate, meæ vires, mea magna potentia ; folus, Nate, Patris fummi qui tela Typhoëa temnis: Ad te confugio, et fupplex tua numina pofco. Frater ut Æneas pelago tuus omnia circum Litora jactetur, odiis Junonis iniquæ, Nota tibi: et noftro doluifti fæpe dolore.
Hunc Phoeniffa tenet Dido, blandisque moratur Vocibus: et vereor, quò fe Junonia vertant Hofpitia; haud tanto ceffabit cardine rerum. Quocirca capere ante dolis et cingere flammâ Reginam meditor: ne quo fe numine mutet; Sed magno Æneæ mecum teneatur amore.
Quà facere id poffis, noftram nunc accipe mentem. Regius, accitu chari genitoris, ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
Dona ferens pelago et flammis reftantia Troja. Hunc ego fopitum fomno, fuper alta Cythera, Aut fuper Idalium, facratâ fede recondam: Ne quà fcire dolos, mediufve occurrere poffit. Tu faciem illius, noctem non amplius unam, Falle dolo: et notos pueri puer induc vultus: Ut, cum te gremio accipiet lætissima Dido, Regales inter menfas laticemque Lyæum, Cum dabit amplexus, atque ofcula dulcia figet; Occultum infpires ignem, fallafque veneno. Paret Amor dictis charæ genitricis, et alas
Exuit, et greffu gaudens incedit Iüli.
At Venus Afcanio placidam per membra quietem
Irrigat: et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliæ lucos, ubi mollis amaracus illum
Floribus et dulci afpirans complectitur umbrâ. Jamque ibat dicto parens, et dona Cupido Regia portabat Tyriis, duce lætus Achate. Cum venit, aulæis jam fe Regina fuperbis Aureâ compofuit fpondâ, mediamque locavit. Jam pater Æneas et jam Trojana juventus Conveniunt, ftratoque fuper difcumbitur oftro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque caniftris 705 Expediunt, tonfifque ferunt mantilia villis. Quinquaginta intus famulæ, quibus ordine longo Cura penum ftruere, et flammis adolere penates: Centum aliæ, totidemque pares ætate miniftri,
« PreviousContinue » |