Pandekten, Volume 3

Front Cover
H. W. Müller, 1903 - Civil law
 

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 166 - Quotiens certi quidem ex certa re scripti sunt heredes, vel certis rebus pro sua institutione contenti esse iussi sunt, quos legatariorum loco haberi certum est, alii vero ex certa parte vel sine parte, qui pro veterum legum tenore ad certam unciarum institutionem referuntur, eos tantummodo omnibus hereditariis actionibus uti vel convenir decernimus, qui ex certa parte vel sine parte scripti fuerínt.
Page 229 - Si mortis causa res donata est et convaluit qui donavit, videndum, an habeat in rem actionem. et si quidem quis sic donavit, ut, si mors contigisset, tune haberet cui donatum est, sine dubio donator poterit rem vindicare: mortuo eo tune is cui donatum est.
Page 341 - Item : eos, qui bona invasissent, cum scirent ad se non pertinere, etiamsi ante litem contestatara fecerint, quo minus possiderent, perinde condemnandos, quasi possiderent; eos autem, qui justas causas habuissent, quare bona ad se pertinere existimassent, usque eo dumtaxat, quo locupletiores ex ea refacti essent. Petitam autem fisco hereditatem ex eo tempore existimandum esse...
Page 329 - Ulpianus libro 49 ad Sabinum: Venditor hereditatis satisdare de evictione non débet, cum id inter ementem et vendentem agatur, ut ñeque amplius ñeque minus juris emptor habeat, quam apud heredem futurum esset, 1.
Page 317 - Clodianus facto prius testamento postea eundem heredera in alio testamento inutiliter facto instituerai: scriptus hères cum posterius putaret valere, ex eo hereditatem adiré voluit, sed postea hoc inutile repertum est. Papinianus putabat, répudiasse eum ex priore hereditatem, ex posteriore autem non posse adiré, dicebam non repudiare eum, qui putaret posterius valere, pronuntiavit Clodianum intestatum decessisse.
Page 155 - Heres et pure et sub condicione institui potest. ex certo tempore aut ad certum tempus non potest, veluti ' post quinquennium quam moriar
Page 206 - Translatio legati fit quattuor modis : aut enim a persona in personam transfertur : aut ab eo, qui dare iussus est, transfertur ut alius det : aut cum res pro re datur, ut pro fundo decem aurei : aut quod pure datum est, transfertur sub condicione
Page 116 - Si DE HEREDITATE ambigitur et tabulae testamenti obsignatae non minus multis signis quam e lege oportet ad me proferentur, secundum tabulas testamenti potissimum possessionem dabo.
Page 190 - Rectius igitur esse censemus in rem quidem missionem penitus aboleri, omnibus vero tarn legatariis quam fideicommissariis unam naturam imponere et non solum personalem actionem praestare, sed etiam in rem, quatenus eis liceat easdem res, vel per quodcumque genus legati vel per fideicommissum fuerint derelictae, vindicare in rem actione instituenda, et insuper utilem Servianam (id est hypothecariam) super his quae fuerint derelict
Page 228 - Ubi ita donatur mortis causa, ut nullo casu revocetur, mors" (that must be supplied) "causa donandi magis est, quam mortis causa donatio : et ideo perinde haberi debet atque alia quaevis inter vivos donatio: ideoque inter viros et uxores non valet; et ideo nee Falcidia locum habet quasi in mortis causa donatione.

Bibliographic information