M. Tulli Ciceronis De divinatione et De fato libri

Front Cover
Sumpt. H.L. Broenneri, 1828 - Divination - 769 pages
 

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 139 - ... visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur ; se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum ; petere, ut mane ad portam adesset, prius quam plaustrum ex oppido exiret.
Page 274 - Ex quo intellegitur, ut fatum sit non id, quod superstitiose, sed id, quod physice dicitur, causa aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, facta sint et, quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura sint.
Page 124 - Coelius sequitur, Graeca historia est (is autem diligentissime res Hannibalis persecutus est) : Hannibalem, cum cepisset Saguntum, visum esse in somnis a love in deorum concilium vocari; quo cum venisset, lovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e concilio datum, quo ilium utentem cum exercitu progredi coepisse ; turn ei ducem ilium The fate of Hercules is mine. For when this mortal frame is burned the soul will find the light.
Page 155 - Neque enim illud verbum temere consuetudo approbavisset, si ea res nulla esset omnino : praesagibat animus frustra me ire, cum exirem domo. Sagire enim sentire acute est ; ex quo sagae anus, quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes.
Page 153 - Sed tribus modis censet deorum appulsu homines somniare : uno, quod praevideat animus ipse per sese, quippe qui deorum cognatione teneatur ; altero, quod plenus aer sit inmortalium animorum, in quibus tamquam insignitae notae veritatis appareant ; tertio, quod ipsi di cum dormientibus colloquantur.
Page 259 - Stoicis singulis iecorum fissis aut avium cantibus interesse deum; neque enim decorum est nee dis dignum nee fieri ullo pacto potest; sed ita a principio inchoatum esse mundum ut certis rebus certa signa praecurrerent, alia in extis, alia in avibus, alia in fulgoribus, alia in ostentis, alia in stellis, alia in somniantium visis, alia in furentium vocibus. Ea quibus bene percepta sunt ii non saepe falluntur; male coniecta maleque interpretata falsa sunt non rerum vitio sed interpretum inscientia.
Page 474 - Si sunt di neque ante declarant hominibus quae futura sint, aut non diligunt homines, aut quid eventurum sit ignorant ; aut existimant nihil interesse hominum scire quid sit futurum ; aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus quae sunt futura ; aut ea ne ipsi quidem di significare 102 possunt.
Page 120 - Quod ita contigit ; nam Babylone paucis post diebus Alexander est mortuus. Discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar. Qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem constat ex Olympiade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae proxima nocte natam.
Page 641 - Chrysippus vult, quam dudum diximus, non, ut illa quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata — necesse est enim adsensionem viso commoveri — sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum, quae moveri incipere nisi pulsa non possunt. Id autem cum accidit, suapte natura, quod superest, et cylindrum volvi et versari turbinem putat.
Page 177 - Coelius, eo tempore ipso, cum hoc calamitosum proelium fieret, tantos terrae motus in Liguribus, Gallia compluribusque insulis totaque in Italia factos esse, ut multa oppida conruerint, multis locis labes factae sint terraeque desederint fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in amnes mare influxerit.

Bibliographic information