Page images
PDF
EPUB

BYCOLICA: AENEIS: GEORGICA

THE

GREATER POEMS OF VIRGIL

VOL. II.

CONTAINING THE

LAST SIX BOOKS OF THE ÆNEID, AND THE

GEORGICS

EDITED BY

J. B. GREENOUGH

BOSTON, U.S.A.:
GINN & COMPANY, PUBLISHERS.

1894.

HARVARD
COLLEGE
LIBRARY

Entered according to Act of Congress, in the year 1883, by

J. B. GREENOUGH, in the office of the Librarian of Congress, at Washington.

TYPOGRAPHY BY J. S. CUSHING & Co., Boston, U.S.A.

PRESSWORK BY GINN & Co., Boston, U.S.A.

THE ÆNEID.

BOOKS VII.-XII.

BOOK VII.

· ÆNEAS SETS SAIL FROM CAIETA.

ÆNEAS, having buried his nurse at Caieta (vv. 1-7), sets sail, and passing by the abode of Circe (vv. 10–24) enters the mouth of the Tiber (vv. 30–36). The poet invokes the muse for the new branch of the subject (vv. 37-45). Latinus the king of the region has a marriageable daughter, Lavinia, sought in marriage by the neighboring princes, though many prodigies point to a foreign husband for her (vv. 45-106). The Trojans land, and at their meal, for want of dishes, use flat cakes, which they afterwards eat; in this Æneas sees the fulfilment of the dire prophecy of the Harpy, and welcomes the end of their wanderings (vv. 107–147). Ambassadors go to the court of Latinus, who receives them with favor and recognizes in Æneas the promised son-in-law (vv. 148–285). Juno, indignant at the failure of her schemes, makes new combinations (vv. 286–321), and sends Allecto to arouse the Italians against the Trojans (vv. 323–340). The Fury goes first to the mother of Lavinia and excites her to frenzy (vv. 341-405); next to Turnus, king of the Rutuli (vv. 405-444), rousing war; and again to the Trojans, between whom and their neighbors she causes a local quarrel on account of a pet stag killed by Ascanius (vv. 475-539); then reports to Juno (vv. 540-571). Turnus and the Italians press Latinus to declare war, who reluctantly yields (vv. 572–600). The gates of war are opened (vv. 601-615), and war is prepared (vv. 616-640). Description of the tribes and leaders engaged (vv. 641-917).

Tu

U quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,

aeternam moriens famam, Caieta, dedisti ; et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat. At pius exsequiis Aeneas rite solutis, aggere composito tumuli, postquam alta quierunt

5

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
Adspirant aurae in noctem nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
dives inaccessos ubi Solis filia lucos
adsiduo resonat cantu tectisque superbis
urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
arguto tenuis percurrens pectine telas.
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum
vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
saetigerique sues atque in praesaepibus ursi
saevire ac formae magnorum ululare luporum,
quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
Quae ne monstra pii paterentur talia Troes
delati in portus neu litora dira subirent,
Neptunus ventis implevit vela secundis
atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis :
cum venti posuere omnisque repente resedit
flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno
verticibus rapidis et multa flavus arena
in mare prorumpit. Variae circumque supraque
adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
Flectere iter sociis terraeque advertere proras
imperat et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, quis Latio antiquo fuerit status, advena classem cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, expediam et primae revocabo exordia pugnae. 26 variis. R.

31 vorticibus. H. flavos, harena. R.

25

30

35

40

45

50

55

Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,
dicam acies actosque animis in funera reges
Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,
maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
iam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
accipimus, Fauno Picus pater isque parentem
te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic fato divom prolesque virilis
nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnis
Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx
adiungi generum miro properabat amore;
sed variis portenta deum terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
sacra comam multosque metu servata per annos,
quam pater inventam, primas cum conderet arces,
ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus
Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
Huius

apes summum densae (mirabile dictu),
stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis
examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates : ‘Externum cernimus,' inquit,
· adventare virum et partis petere agmen easdem
partibus ex isdem et summa dominarier arce.'
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis
et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,
visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,
[atque omnem ornatum flamma crepitante cremari]

55 pulcerrimus. H. 58 opstant. R. 73 conprendere. Eds.

60

65

70

« PreviousContinue »