regalisque accensa comas, accensa coronam insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo involvi ac totis Volcanum spargere tectis. Id vero horrendum ac visu mirabile ferri : namque fore inlustrem fama fatisque canebant ipsam, sed populo magnum portendere bellum. At rex sollicitus monstris oracula Fauni, fatidici genitoris, adit lucosque sub alta consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim. Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti pellibus incubuit stratis somnosque petivit, multa modis simulacra videt volitantia miris et varias audit voces fruiturque deorum conloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis. Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus centum lanigeras mactabat rite bidentis atque harum effultus tergo stratisque iacebat velleribus subita ex alto vox reddita luco est : 'Ne pete conubiis natam sociare Latinis, O mea progenies, thalamis neu crede paratis : externi venient generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.' Haec responsa patris Fauni monitusque silenti nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, sed circum late volitans iam Fama per urbes Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes gramineo ripae religavit ab aggere classem.
Aeneas primique duces et pulcher Iulus corpora sub ramis deponunt arboris altae 83 maxuma. H.
instituuntque dapes et adorea liba per herbam subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) et Cereale solum pomis agrestibus augent. Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus exiguam in Cererem penuria adegit edendi et violare manu malisque audacibus orbem fatalis crusti patulis nec parcere quadris :1 'Heus! etiam mensas consumimus,' inquit Iulus, nec plura adludens. Ea vox audita laborum prima tulit finem, primamque loquentis ab ore eripuit pater ac stupefactus numine pressit. Continuo: Salve fatis mihi debita tellus vosque,' ait, 'O) fidi Troiae salvete penates: hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit : cum te, nate, fames ignota ad litora vectum accisis coget dapibus consumere mensas, tum sperare domos defessus ibique memento prima locare manu molirique aggere tecta. Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,
exiliis positura modum.
Quare agite et primo laeti cum lumine solis
quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis, vestigemus et a portu diversa petamus. Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.' Sic deinde effatus frondenti tempora ramo implicat et geniumque loci primamque deorum Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem invocat et duplicis caeloque ereboque parentis. Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto intonuit radiisque ardentem lucis et auro
110 ille. H. and C.
129 exitiis. H. and others.
ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. Diditur hic subito Troiana per agmina rumor advenisse diem, quo debita moenia condant. Certatim instaurant epulas atque omine magno crateras laeti statuunt et vina coronant.
Postera cum prima lustrabat lampade terras orta dies, urbem et finis et litora gentis diversi explorant: haec fontis stagna Numici, hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos. Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni centum oratores augusta ad moenia regis ire iubet, ramis velatos Palladis omnis, donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris. Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur passibus. Ipse humili designat moenia fossa moliturque locum primasque in litore sedes castrorum in morem pinnis atque aggere cingit. Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum ardua cernebant iuvenes muroque subibant. Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus exercentur equis domitantque in pulvere currus aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt: cum praevectus equo longaevi regis ad auris nuntius ingentis ignota in veste reportat advenisse viros. Ille intra tecta vocari imperat et solio medius consedit avito.
Tectum augustum ingens, centum sublime columnis, urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, horrendum silvis et religione parentum. Hic sceptra accipere et primos attollere fasces regibus omen erat, hoc illis curia templum, hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso perpetuis soliti patres considere mensis.
146 7 Brackets. R.
156 haut. R. and regularly.
Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus vitisator, curvam servans sub imagine falcem, Saturnusque senex Ianique bifrontis imago vestibulo astabant, aliique ab origine reges Martiaque ob patriam pugnando volnera passi. Multaque praeterea sacris in postibus arma, captivi pendent currus curvaeque secures et cristae capitum et portarum ingentia claustra spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis. Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat succinctus trabea laevaque ancile gerebat Picus, quum domitor; quem capta cupidine coniunx aurea percussum virga versumque venenis fecit avem Circe sparsitque coloribus alas. Tali intus templo divom patriaque Latinus sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit, atque haec ingressis placido prior edidit ore :
6
Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem et genus, auditique advertitis aequore cursum), quid petitis? Quae causa rates aut cuius egentis litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit? Sive errore viae seu tempestatibus acti, qualia multa mari nautae patiuntur in alto, fluminis intrastis ripas portuque sedetis, ne fugite hospitium neve ignorate Latinos Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam, sponte sua veterisque dei se more tenentem. Atque equidem memini (fama est obscurior annis) Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum, aurea nunc solio stellantis regia caeli
189 ecum. R.
accipit et numerum divorum altaribus auget.' Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus : Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos, atra subegit hiemps vestris succedere terris nec sidus regione viae litusve fefellit :
consilio hanc omnes animisque volentibus urbem, adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.
Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema, Troius Aeneas, tua nos ad limina misit. Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis tempestas ierit campos, quibus actus uterque Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, audiit et siquem tellus extrema refuso summovet oceano et siquem extenta plagarum quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui. Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti dis sedem exiguam patriis litusque rogamus innocuum et cunctis undamque auramque patentem. Non erimus regno indecores, nec vestra feretur fama levis tantique abolescet gratia facti, nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. Fata per Aeneae iuro dextramque potentem sive fide seu quis bello est expertus et armis : multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro praeferimus manibus vittas ac verba precantia) et petiere sibi et voluere adiungere gentes; sed nos fata deum vestras exquirere terras imperiis egere suis.. Hinc Dardanus ortus ; huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici. Dat tibi praeterea fortunae parva prioris munera, reliquias Troia ex ardente receptas. Hoc pater Anchises auro libabat ad aras;
« PreviousContinue » |