Page images
PDF
EPUB

Vere novo gelidus canis cum montibus umor liquitur et Zephyro putris se gleba resolvit, depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro ingemere, et sulco attritus splendescere vomer. Illa seges demum votis respondet avari agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit; illius immensae ruperunt horrea messes.

45

At prius ignotum ferro quam scindimus aequor,

50

ventos et varium caeli praediscere morem
cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,

et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.
Hic segetes, illic veniunt felicius uvae,
arborei fetus alibi atque iniussa virescunt

55

gramina. Nonne vides croceos ut Tmolus odores,

India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,
at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
castorea, Eliadum palmas Epirus equarum?
Continuo has leges aeternaque foedera certis
imposuit natura locis, quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,

unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae
pingue.solum primis extemplo a mensibus anni
fortes invertant tauri, glebasque iacentis
pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco :
illic, officiant laetis ne frugibus herbae,

hic, sterilem exiguus ne deserat umor arenam.
Alternis idem tonsas cessare novalis,

et segnem patiere situ durescere campum ;
aut ibi flava seres mutato sidere farra,
unde prius laetum siliqua quassante legumen
aut tenuis fetus viciae tristisque lupini
sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem.

54 illi.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Urit enim lini campum seges, urit avenae,
urunt Lethaeo perfusa papavera somno;
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum
ne saturare fimo pingui pudeat sola neve
effetos cinerem immundum iactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;
nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
Saepe etiam steriles incendere profuit agros,
atque levem stipulam crepitantibus urere flammis :
sive inde occultas vires et pabula terrae
pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
excoquitur vitium atque exsudat inutilis umor,
seu plures calor ille vias et caeca relaxat
spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas;
seu durat magis, et venas adstringit hiantis,
ne tenues pluviae rapidive potentia solis
acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertis
vimineasque trahit crates, iuvat arva, neque illum
flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,
rursus in obliquum verso perrumpit aratro
exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
Umida solstitia atque hiemes orate serenas,
agricolae hiberno laetissima pulvere farra,
laetus ager; nullo tantum se Mysia cultu
iactat et ipsa suas mirentur Gargara messes.
Quid dicam, iacto qui semine comminus arva
insequitur cumulosque ruit male pinguis arenae,
deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis
et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,
ecce supercilio clivosi tramitis undam

elicit? Illa cadens raucum per levia murmur
saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.

100-8 Brackets. R.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
luxuriem segetum tenera depascit in herba,
cum primum sulcos aequant sata, quique paludis
conlectum umorem bibula deducit arena?
Praesertim incertis si mensibus amnis abundans
exit et obducto late tenet omnia limo,

unde cavae tepido sudant umore lacunae.

Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores versando terram experti, nihil improbus anser

115

Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris

officiunt aut umbra nocet. Pater ipse colendi

haud facilem esse viam voluit, primusque per artem movit agros curis acuens mortalia corda,

nec torpere gravi passus sua regna veterno.

Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;

ne signare quidem aut partiri limite campum

120

125

fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus
omnia liberius nullo poscente ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris
praedarique lupos iussit pontumque moveri
mellaque decussit foliis ignemque removit,
et passim rivis currentia vina repressit,
ut varias usus meditando extunderet artes
paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam.
[Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.]
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas ;
navita tum stellis numeros et nomina fecit
Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;
tum laqueis captare feras et fallere visco
inventum et magnos canibus circumdare saltus ;
atque alius latum funda iam verberat amnem,
alta petens alius pelago trahit umida lina;
tum ferri rigor atque argutae lamina serrae,
nam primi cuneis scindebant fissile lignum,
120 intuba. Eds.

130

135

140

I. 177.]

Tools of Husbandry.

tum variae venere artes. Labor omnia vicit
improbus et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortalis vertere terram
instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae
deficerent silvae et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
esset robigo, segnisque horreret in arvis
carduus: intereunt segetes, subit aspera silva,
lappaeque tribulique, interque nitentia culta
infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris,
et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem,
heu magnum alterius frustra spectabis acervum,
concussaque famem in silvis solabere quercu.

Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma
quis sine nec potuere seri nec surgere messes:
vomis et inflexi primum grave robur aratri
tardaque Eleusinae matris volventia plaustra
tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;
virgea praeterea Celei vilisque supellex,
arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.
Omnia quae multo ante memor provisa repones,
si te digna manet divini gloria ruris.
Continuo in silvis magna vi flexa domatur
in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
binae aures, duplici aptantur dentalia dorso,
caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus,
stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,
et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum praecepta referre, ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.

167

145

150

155

160

165

170

175

158 triboli. R.

171 ab. Eds.
173 4 transposed. R.

174 stivae

quae. Eds.

168 Vermin Trouble and Seeds Degenerate. [GEORGICS.

Area cum primis ingenti aequanda cylindro
et vertenda manu et creta solidanda tenaci,
ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,
tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus
sub terris posuitque domos atque horrea fecit,
aut oculis capti fodere cubilia talpae,
inventusque cavis bufo et quae plurima terrae
monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum
curculio atque inopi metuens formica senectae.
Contemplator item, cum nux se plurima silvis
induet in florem et ramos curvabit olentis.
Si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
magnaque cum magno veniet tritura calore;
at si luxuria foliorum exuberat umbra,
nequiquam pinguis palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare serentes,
et nitro prius et nigra perfundere amurca,
grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,
et quamvis igni exiguo properata maderent.
Vidi lecta diu et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quotannis
maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
in peius ruere ac retro sublapsa referri,
non aliter quam qui adverso vix flumine lembum
remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
atque illum praeceps prono rapit alveus amni.

Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis, quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.

Libra die somnique pares ubi fecerit horas,

et medium luci atque umbris iam dividit orbem :
exercete, viri, tauros, serite hordea campis
usque sub extremum brumae intractabilis imbrem ;
nec non et lini segetem et Cereale papaver

180

185

190

195

200

205

210

« PreviousContinue »