IOHANNES P. POSTGATE LECTORI BENEVOLO SALVTEM N mus. ON nouum neque uastum hoc corporis genus amori atque amplexu tuo, Lector Beneuole, commendamus, uerum exemplis iam probatum, usu atque commoditate laudatum. qui tamen si fortasse miraris intra sex annos tria poetarum Latinorum corpora in lucem prouenisse, Londini a. 1827 edente Wil. S. WALKER (conlegi huius S. Trinitatis et ipso alumno ac socio), Florentiae (annis 1827-1829), Francofurti ad Moenum a. 1833 edente WIL. E. WEBER, intra hos sexaginta ne unum quidem, miraris rem non admodum mirandam. tantus enim tamque adsiduus in singulis poetis excolendis, nec mehercule sine grandi proventu, uirorum doctorum desudauit desudatque labor, ut omnes uno uelut fasce colligare uixdum uacauerit. quod ipsum haud scio an commode euenerit: quae enim illa messis futura esset quae careret Lachmannianis et Baehrensianis, ut alios omittam, laboribus? In hoc opere nostro primum illud memorandum quod aliorum uu. dd. auxilia adsciueri. quae si non adfuissent, nulla spes fuisset ad finem perducendae rei natura sua utique tardae et crebris intermissionibus tardioris. uiros doctos quos ad partis uocauimus, primum de totius corporis ratione instituta docuimus, deinde in suis quemque curis siquid mutandum uel alio modo efferendum uideretur monuimus; horum si minus aliquid alicui persuasimus, instare noluimus, cum socios eos atque adiutores, non asseclas et nostrae uocis quasi imagines nobis comparassemus et aecum quoque esset quorum nomine atque auctoritate opus aliquod uulgaretur, penes eos esse ultimum de rebus dubiis iudicium. editorum inter se dissimilitudo quam in singulis partibus edendi uarietatem pepererit, uelut cum alii aliis crebrius ceterorum, praesertim recentiorum, placita nominatim adpellant, neque singillatim multis uerbis referre operae pretium est et tu, Lector, facile ex ipso opere perspicies: ad illa uelim animum attendas quibus instituti nostri summa continetur. primum id ipsi egimus aliisque ut agerent praecepimus ut quod in optimis manuscriptis codicibus, excepto dumtaxat siquid memoratu prorsus indignum uideretur, traditum extet, id tibi siue in textu siue in commentariis textui subiectis ante oculos exhibeatur. in quo si aliquando plus etiam quam speraueris inueneris, hanc copiam caue nimis reprehendas. cum enim nullius non scriptoris loci perplurimi non ex codicum integro testimonio sed ex eorum erroribus deprehensis sanandi sint, non alienum duximus quot quibusque modis a librariis peccetur exemplis nonnullis hic illic docere. quo in genere tirones rei criticae quam uocant diligenter admonendi sunt ne qui diuersorum saeculorum locorumue errores sint inter se confundant ac permisceant. nam multum interest utrum ab homine Italo an a Germano, utrum decimo post Chr. natum saeculo an quinto decimo codex aliquis descriptus sit. altero loco cum nobis ipsis, tum sociis agendum illud proposuimus ut uirorum doctorum coniecturarum maxime probabilium ratio ac delectus haberetur utque quae certissimae uiderentur reciperentur in textum, bonae sed minus certae in adnotatione commemorarentur. hae ut suis quaeque auctoribus adtribuerentur, curae in primis fuit; quod tamen per librorum libellorumque doctorum paene infinitam multitudinem difficilius esse nemo iam nescit peritus. est etiam alia in adnotatione critica uirorum doctorum adpellatio supra iam memorata, cum nomine alicuius laudato hanc uel illam lectionem huic uel illi uiro placuisse significatur. huius mentionis ab illa facile distinguendae exemplo sint adnotata ad Ou. Met. V 662. ceterum errata siue de emendatorum nominibus seu lectionibus immerito neglectis siue alia quaecumque ab eorum qui deprehenderint beneuolentia petimus ut nobis ea indicent. nam perducto ad finem operi paginarum aliquot appendicem subicere in animo est, quo cum cetera quae opus sit corrigantur, tum bonis lectionibus siue nouis siue etiam ueteribus suus tandem honor, suus auctor reddatur. De orthographia quam dicunt, re, mehercule, siqua alia, impedita atque incerta, tutissimum uisum est consulentibus ita in uniuersum respondere, praua omnino eicienda, sincerae antiquitatis uera uestigia aut seruanda aut certe non occulenda. nam fieri posse ut semper uocabulum idem eodem modo scriberetur aut ut auctoribus sua cuique scribendi ratio redonaretur, ne uotis quidem fingendum erat. codicum leuitatis, editorum inconstantiae in hac re unum adponemus documentum. Lucreti codices intra duos quidem uersus (V 714, 715) 'lin. quontur' et ' lincuntur' praebent; utrumque adripuit Lachmannus quem secuti sunt Munro et Brieger. sed Lucretius illud scripsit, hoc ne potuit quidem scribere, nisi forte homo sagacissimus, quo modo saeculo post ipsius mortem scriberetur, diuina mente prospexit. hoc non eo dico quo illos uu. dd. exagitem, qui non id agebant ut ad normam quandam grammaticorum quadrarent omnia, sed ut ueritatis rapta quaedam tanquam ex naufragio frusta nobis ante oculos proponerent, uerum ut illis quodam modo satisfaciam qui in tali re uolunt esse seueri. ores. quid quod haud raro ipsa secum pugnat antiquitas ? an Augustus 'claussum'clausum', 'immortalis' inmissus', nunquam'cumque', etiam pluris minores' (res gestae diui Augusti ed. Th. Mommsen p. 146) lapidibus nullo discrimine insculpenda curauit; tu ex membranis post mille annos ab hominibus indoctis semidoctisue exaratis Horatio Tibullo Ouidio quo modo quidque scribant imperabis, cum diuersa statuentibus iurgabis ? haud equidem faciam neque quam in magnis rebus uiris doctis concessi, in minoribus eripiam libertatem. Nunc illud relicum est ut sciscitantibus respondeamus quae magnitudo huius operis futura sit quaeue ueterum scripta eo includere destinemus. magnitudine corpore Weberiano haud multo inferior erit. ex duobus constabit tomis, tomorum cum prior, tum posterior ex binis uterque fasciculis. paginarum series numerique continuabuntur, ut absolutum demum opus unius uoluminis instar habeat. poetarum Romanorum scripta illa inerunt quae hominum harum litterarum gnarorum studiosorumue cottidiano usu teruntur. inerit, uerbi causa, Vergili quae dicuntur carmina minora, non inerit Q. Sereni Sammonici liber medicinalis quaeque alia id genus uel non multo pretiosiora Baehrens in suis poetis Latinis minoribus (annis 1870-1883) tomis quinque conlecta edidit. Q. ENNI Annalium et Saturarum reliquias LvciANTS MVELLER ad normam editionis suae a. 1885 in lucem datae mutatis perpaucis recensuit; de quibus quae admonendus erat lector, rogatu ipsius ex praefatione illius editionis desumpsimus. ac primo quidem loco cum multi sint scriptores qui Enni uersus laudauerint, eorum quos codices potissimum uir doctus adhi. buerit quibusque signis ad eos indicandos breuitatis causa usus sit, ipsius uerbis paululum contractis declarabimus. “In Ciceronis scriptis” inquit “ usi sumus potissimum Orellii Baiterique et Halmii copiis. in libris rhetoricis quae in apparatu critico a me afferuntur ex Orellii editione altera et Vahleni ex libro potissimum sunt petita. praeterea Franciscus Ruehlius misit nobis excerpta ex codice Harleiano librorum de oratore. in libris de diuinatione compendia adhibita haec : A Lugdun. Voss. 84. B Lugdun. Voss. 86. V Vindobonensis. In Gellii libris cum hic illic haberem suspecta Vahleni Ribbeckiique testimonia, M. Hertzius nonnulla de quibus dubitassem quomodo perscripta essent in suis codicibus me docuit. interim prodiit editionis Gellii scriptorum diu exspectatae pars prior, qua non mediocriter adiuti sumus. reliqua ex Ribbeckii Vahlenique sumpta esse libris et horum constare fide tenendum. et hi quidem potissimum codices fuere respiciendi : Rottendorfianus (saec. XII). Parisinus (saec. XIII). Vaticanus (saec. XIII). Bernensis (saec. XII). Lugdunensis (Voss. maior saec. XIV). Vaticanus, qui olim fuit Christinae (saec. X). Vossianus minor (saec. X). Petauianus (saec. XII). Magliabecchianus (saec. XV). Ad fragmenta a Nonio seruata Lugdunensis potissimum Harleianique et Guelferbytani adscriptae sunt dittographiae. In Festi Sylloge praeter codicis Farnesiani scripturam, qualis in editione Muelleri legitur, adhibita sunt a nobis quae ab Henrico Keilio musei Rhenani VI 624 sqq. sunt notata, nec non quae de quaternione sexto decimo nunc deperdito libri Farnesiani prompsit Th. Momm. senus libello qui prodiit Berolini 1864. In Isidori originibus praesto nobis fuerunt scripturae a Iosepho Kleinio suppeditatae codicum Guelferbytani, Frisingensis, Parisinorum 7582, 18027, 13028. Diomedis codicum compendia haec adhibui: à Parisin. 7494. B Parisin. 7493. M Monacens. Prisciani haec: R Parisin. 7496. B Bambergens. A Amienens. K Caroliruhens. G Bernens. 167 (aen. III-XII). F Bernens. 172 (aen. III-V); Paris. 7929 (aen. VI-XII). L Lipsiens. H Hamburgens. 52. E Monacens. 18059. S Sangallens. 861 et 862. Lactantii scholiastae ex codicibus quae ad rem nostram facerent excerpta sunt ab Ottone Muellero. In Macrobii et Capellae scriptis Eyssenhardtii usi sumus potissimum copiis. secuti sumus potissimum Parisinum librum (P). Denique quae ex Ausonii technopaegnio sunt excerpta eorum dittographias suppeditauit Rudolphi Peiperi comitas. In orthographia constituenda eandem plane atque olim in Lucilii saturis secutus sum uiam. itaque expressa sunt Ennii carmina ea fere scriptura quae saec. p. Chr. n. I obtinuit, excepto ubi antiquioris usus haud dubia tradita erant indicia.” In quo monendus es, Lector, 'traditae scripturae indiciis illa quoque contineri quae, a Cicerone disertis uerbis de Enniana scriptura tradita, ut hac in editione restituantur, nos a uiro docto impetrauimus. “Praeterea sic habeto in hac editione us uel is finales breues ubicumque propter metrum necesse erat orbatas consona nec non uerbum est ubique uocali. qui scribendi modus siquando codicum auctoritate firmabatur, id a nobis sedulo indicatum. Asteriscis singulis [*] sum usus ubi uel auctoris uel libri nomen non esset traditum antiquitus; binis [**] ubi neutrum. Fragmentis aliquo inter se nexu uinctis apposui Latinas secundam alphabeti ordinem litteras ; Graecas eis quae etsi tali carerent uinculo tamen propter res uel dicendi genus haud dissimile cum commodo una legi posse uiderentur.” Enni textus post ultimam editoris manum solidis quos dicunt typis excudendus typothetis redditus est a. d. VII Kal. Oct. a. 1888. b LVCRETI testuni cum nobis promississet editor eius clarissimus Hrgo A. J. MYNBO neque perfecisset idem inmatura morte abreptus, et pietate monente et reuerentia ne in tam inlustri uiri monumento temere aliquid mutaretur, talem exhibuimus qualem post ipsius mortem, typothetarum nonnullis erroribus correctis, anno 1886 edidit Iacobus D. Duff; ita tamen ut pro huius operis proposito una u littera et consonam reddat et uocalem, et inclinatarum litterarum, quas italicas uocant, neglegentior quidam usus in ordinem redigeretur. in textu igitur haec duo, quae, quamuis leuiuscula uiderentur, reticere tamen noluimus, de nostro refinximus, cetera Munronis quam religiosissime seruauimus: adnotationem criticam es Munronis maximam partem Lachmannique copiis ipsi desumpsimus, adscitis quoque haud ita paucis quae post eos ab aliis aut de codicum lectionibus accuratius aut de ipsa Lucreti manu uel uere uel saltem ueri similiter disputata sunt, in quo nostrum quoque iudicium interdum significauimus. Lucreti codices quorum quidem mentio textui subiecta est, hi sunt: Leidensis oblongus saec. IX ut uid. = A hos duo in adnotatione codicum nomine, codd. nota, insigniuimus. Antiquiorum fragmenta haec duo : Hauniense siue Gottorpiense quo continentur I. II 456 (o nissis uu. I 734-785 et II 253-304) = G Vindobonense quo continentur II 642-III 621 (omissis uu. II 757-806) et VI 743 ad finem, tum II 757-806, V 928-979, I 734-785, II 253-304 = Vindob. 26 3276 Vrbinas 1136 Othoboniens. 1954 Regin. 1706 30 Cantabrigiensis. Monacensis. 32 32 27 31 31 Ex his ceteri aut singuli suo quisque eoque facillimo intellectu compendio aut plures codicum correctorum nomine, nota codd. corr. citabuntur, unus Flor. XXXV 30: quem Nicolai Nicoli (Italice Niccolo Niccoli) manu scriptum esse constat, peculiari signo Nicc. notatus librari sui nomen referet. Lucreti textus solidis typis excudendus typothetis redditus est a. d. III Non. Mai a. 1889. CATVLLI eum textum, correctis tamen quae corrigenda uidebantur, exhibuimus qui exeunte anno 1889 Londini prodiit. codices quos citauimus hi sunt: Golim Sangermanensis, nunc Parisinus 14137, a. 1375 Octobris die 29° scriptus. scriptus. 62 continetur. V nota codicum Get O consensus (tanquam Veronensis quidam codex) designatur. Ceterorum codicum lectiones simplici signo w notatae sunt. quo sub signo intellegendae sunt eae lectiones quas, ut dicit L. Schwabe (ed. 1886), “a V discrepantes Itali uel in codices manu scriptos saeculi XIIII et XV uel in editiones ad annum fere 1550 impressas intulerunt." eniendationes quoque quae non nominato auctore in textum receptae sunt indidem desumptae sunt. In textu inclinatis siue italicis litteras uerba uersus eos signauimus quorum in codicibus illis tribus G OT ne uestigia quidem seruata sunt. in quo quotiens in critica adnotatione breuitatis causa nullam V illius lectionem commemorauimus, eam fere esse intellegendam uoluimus quae, si detraherentur inclinatae illae litterae, ceterae suo ordine seruarentur, tum demum in textu adpareret. Catulli textus solidis typis excudendus typothetis redditus est a. d. III Id. Iun. a. 1889. VERGILIVM nobis praestitit uir doctissimus atque amicissimus Henricvs NETTLESHIP. quem de textus sui rationibus postea fusius disputaturum hoc ipso loco scripseramus, cum scripta atque etiam inpressa uerba Mors delere coegit. hanc igitur de codicibus et ceteris subsidiis mentionem necessariam, adhibitis quae ille ne tum quidem cum morbo iam iaceret aut Camenarum suarum aut commodi nostri oblitus, partim ipse exscripserat, partim de Ribbeckii editione sumenda monuerat, maesti quo potuimus modo confecimus.—his a. 1893 scriptis nunc pauca subicimus desumpta de praefatione illa quam huic textui suo ipse olim destinauerat quamque nobis eius uxor uidua post editum primum corporis fasciculum rogantibus transmisit. “Vergilii textum, qualem nunc habemus, duobus fundamentis nititur, libris manu scriptis et testimoniis grammaticorum. plenam atque accuratam librorum optimorum notitiam debemus maxime Ottoni Ribbeck, aliquam autem partem Iacobo Henry, quorum ille in re critica, bic in interpretatione optime de Vergilio meritus est. librorum siue integrorum siue mutilorum bonus numerus extat qui quarto uel quinto post Christum saeculo litteris quas uocant capitalibus scripti sunt. eorum originem unum esse codicem glossematis et uariis lectionibus refertum, fere certum est. diuersi generis exempla Seruio, Philargyrio, Tiberio Donato, aliis grammaticis praesto fuisse inde patet quod illi interdum lectiones praebent quas in nostris codicibus frustra quaesiueris. in ipsis codicibus varietates scripturae quinque maxime causis puto deberi: primum mero errori quod genus infinitum est; deinde glossematis adscriptis textui uel superscriptis; tum autem uerbis concinnandi contextus causa insertis; quibus accedunt uerba inter se ad grammaticam scilicet rationem praue accommodata et memoria similium uersuum aliis locis a poeta scriptorum. Cursiuos quos uocant codices quorum quidem lectiones a uiris doctis in libris impressis a prolatae sint, ubi a capitalibus discrepant, manifesto est Seruio et grammaticis saepissime obnoxios fuisse ; ideoque raro eorum mentionem feci, nisi cum ita ab aliquo capitalium pendent ut ad explendas eius lacunas utiles sint; quae ratio inter Palatinum et Gudianum inter Romanum et Bernensem primum Ribbeckii intercedit." Huc debent accedere quibus ille uerbis exponit cur plurima a uiris doctis coniectura temptata silentio praeterierit. “ea enim" inquit “est in antiquis scriptoribus emendationis ” ratio ut nihil pro certo accepi debeat nisi ea in quibus uiri docti consenserunt. in Vergilio autem quis affirmabit rem se ita habere? neque Schrader neque Peerlkamp Ottoni Ribbeck persuaserunt nec Ribbeck Ioanni Conington nec Madvig Hugoni Munro. et coniecturam in Vergilii textu rem periculosam esse uir summus, Fridericus Augustus Wolf perspexit. multa quoque in Aeneide a Vergilio imperfecta esse et ut erant imperfecta a Vario et Plotio edita, si quid aliud, certum est. igitur, quae est, ut mihi uidetur, textus Vergiliani condicio, cautus esse malui quam ingenio indulgere; et in apparatu critico id egi ut speciem textus exhiberem qualis quarto uel quinto post Christum saeculo extabat; omnia enim nos habere qualia Vergilius reliquerit, nemo opinor credet, qui rem accuratius persequetur." A codicis Augustei (saec. ?) septem folia quibus continentur Georg. I 1.280 et III 181-220. P codex Palatinus Vat. 1631, saec. IV uel V. caret foliis 32 in quibus inerant Buc. III 71.1V 52; Georg. I 322-II 139, IV 461-Aen. I 277, IV 116-62, VII 277-645, X 463-509, XI 646-92, 37-83, XII 47-93. unam paginam Aen. X 509-531 aliena manus scripsit. M codex Mediceus Flor. plut. 39, 29 saec. IV. incipit a Buc. VI 48. R codex Romanus Vat. 3867 saec. IV (?) caret foliis 76 uel 77 Buc. VII 1-X 9, Georg. II 2-215, IV 37-180, Aen. II 73-III 684, IV 217-V 36, XI 757-92, XII 759-830, 939-52. V fragmentum Veronense rescriptum saec. IV. |