Cum primum ad Corpus hoc Poetarum publici juris faciendum operam meam librariis pollicerer, id tantum a me exigebatur, ut typographi culpas corrigerem, breviculasque singulis auctoribus notitias, quas dicunt, præmitterem. Quod monitum volui lectorem, ne, quod alieni consilii esset, id mihi, velut totius rei auctori atque ordinatori, tribueretur. Quod si, animi studio ultra præscriptos fines provectus, aliquid de meo adjecerim, id vero, quale quantumque sit, cum fusius exponere olim statuissem, tacere decrevi. In hujusmodi scilicet rebus non, quomodo quid effectum sit, quæritur, sed quale sit id, quod effectum est. Illud autem agebatur, ut opus ejusmodi prodiret, quod neque eruditioribus prorsus displiceret, et Romanæ poeseos studiosis gratum acceptumque esset. Quod si consecuti sumus, ut aliqua certe ex parte consecutos nos esse speramus, minime sane opus erit, ut aut meritorum præconio aut vitiorum excusatione lectorem moremur. Dabam e Collegio SS. Trinitatis apud Cantabrigienses, XVI. Kal. Dec. MDCCCXXVII. GULIELMUS SIDNEY WALKER. . Medicamina Faciei, Fragmentum. A. Sabini Epistolæ tres tribus Ovidii Opuscula . Il. XVI. VALERIUS FLACCUS. Pag. 1007 1013 1018 1024 1030 1035 1041 1046 . XVII. CALPURNIUS SICULUS. 1051 . XIX. CLAUDIANUS. Pag. 1127 1130 1141 1145 1152 1156 1164 1168 1171 1176 1181 1183 1185 1187 1190 1194 1195 1196 1200 II.. . . II. XVIII. AUSONIUS. 1060 1069 1070 1074 1079 1080 1081 1081 1083 1084 1086 1087 1101 1104 1113 1118 1124 |