Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando
Padus Matina laverit cacumina,

In mare seu celsus procurrerit Apenninus,
Novaque monstra junxerit libidine

Mirus amor: juvet ut tigres subsidere cervis,
Adulteretur et columba miluo;

Credula nec ravos timeant armenta leones;
Ametque salsa lævis hircus æquora

30

Hæc, et quæ poterunt reditus abscindere dulces.
Eamus omnis exsecrata civitas,

36

Aut pars indocili melior grege; mollis et exspes
Inominata perprimat cubilia.

Vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,
Etrusca præter et volate littora.

Nos manet Oceanus circumvagus: arva, beata
Petamus arva, divites et insulas;
Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis,
Et imputata floret usque vinea,

40

Ergo negatum vincor ut credam miser,
Sabella pectus increpare carmina,
Caputque Marsa dissilire nænia.

Quid amplius vis? O mate et terra! ardeo, 30
Quantum neque atro delibutus Hercules

Nessi cruore, nec Sicana fervida

Urens in Ætna flamma.

Tu, donec cinis

33

Injuriosis aridus ventis ferar,
Cales venenis officina Colchicis.
Quæ finis? aut quod me manet stipendium?
Effare: jussas cum fide pœnas luam,
Paratus expiare, seu poposceris
Centum juvencos, sive mendaci lyra
Voles sonari: tu pudica, tu proba,
Perambulabis astra sidus aureum.
Infamis Helenæ Castor offensus vice,
Fraterque magni Castoris, victi pre e,
Ademta vati reddidere lumina.
Et tu (potes nam) solve me dementia,
O nec paternis obsoleta sordibus,
Nec in sepulcris pauperum prudens anus
Novendiales dissipare pulveres!
Tibi hospitale pectus, et puræ manus;
50 Tuusque venter Pactumeius; et tuo
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcunque fortis exsilis puerpera.
Canilia.

Germinat et nunquam fallentis termes olivæ, 45
Suamque pulla ficus ornat arborem;
Mella cava manant ex ilice; montibus altis
Levis crepante lympha desilit pede.
Illic injussæ veniunt ad mulctra capellæ,

Refertque tenta grex amicus ubera;
Nec vespertinus circumgemit ursus ovile,
Nec intumescit alta viperis humus:
Pluraque felices mirabimur; ut neque largis
Aquosus Eurus arva radat imbribus,
Pinguia nec siccis urantur semina glebis;
Utrumque rege temperante cœlitum.
Non huc Argoo contendit remige pinus,

Neque impudica Colchis intulit pedem;
Non huc Sidonii torserunt cornua nautæ,

55

Quid obseratis auribus fundis preces?
Non saxa nudis surdiora navitis
Neptunus alto tundit hibernus salo.
Inultus ut tu riseris Cotyttia
Vulgata, sacrum liberi Cupidinis?

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Q. HORATII FLACCI CARMEN SECULARE,

PRO INCOLUMITATE IMPERII.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

10

Uterque Chorus

Roma si vestrum est opus, Iliæque
Littus Etruscum tenuere turmæ,
Jussa pars mutare lares et urbem
Sospite cursu;

5 Cui per ardentem sine fraude Trojam
Castus Æneas, patriæ superstes,
Liberum munivit iter, daturus
Plura relictis;

Di, probos mores docili juventæ,
Di, senectuti placidæ quietem,
Romulæ genti date remque prolem-
que, et decus omne.

Quique vos bubus veneratur albis,
Clarus Anchisa Venerisque sanguis,
Imperet, bellante prior, jacentem
Lenis in hostem.

Jam mari terraque manus potentes
Medus Albanasque timet secures:
15 Jam Scythæ responsa petunt, superbi
Nuper, et Indi.

20

Jam Fides, et Pax, et Honos, Pudorque
Priscus, et neglecta redire Virtus

Audet; apparetque heata pleno
Copia cornu.

Chorus Puerorum.

Augur et fulgente decorus arcu

Phoebus, acceptusque novem Camœnis, Qui salutari levat arte fessos

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Q. HORATII FLACCII SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I. In Avaros.

5

Qui fit, Mecænas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit, seu fors objecerit, illa
Contentus vivat; laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores! gravis annis
Miles ait, multo jam fractus membra labore.
Contra mercator, navim jactantibus Austris,
Militia est potior: quid enim? concurritur : horæ
Momento cita mors venit, aut victoria læta,
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat. 10
Ille, datis vadibus, qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.
Cætera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem
Delassare valent Fabium: ne te morer, audi,
Quo rem deducam. Si quis deus, En ego, dicat, 15
Jam faciam, quod vultis : eris tu, qui modo miles,
Mercator: tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia,
Quid statis? Nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causæ est, merito quin illis Jupiter ambas
Iratus buccas in flet? neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut præbeat aurem ?
Præterea, ne sic, ut qui jocularia, ridens
Percurram; (quanquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima)
Sed tamen amoto quæramus seria ludo.
Ille, gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautæque per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem 30
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris
Ore trahit, quodcunque potest, atque addit
34

acervo,

21

26

40

Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri:
Quæ, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quæsitis sapiens; cum te neque fervidus æstus
Dimoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum;
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?
Quod si comminuas, vilem redigatur ad assem.
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus
acervus?

Millia frumenti tua triverit area centum;

45

[blocks in formation]

65

70

Quid facias illi? jubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit; ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives, populi contemnere voces
Sic solitus: Populus me sibilat; at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina. Quid rides? mutato nomine, de te
Fabula narratur. Congestis undique saccis
Indormis inhians, et tanquam parcere sacris
Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus? quem præbeat usum?
Panis ematur, olus, vini sextarius: adde,
Queis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes; hoc juvat? horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
At, si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te affixit; habes, qui
Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet, ac reddat natis carisque propinquis.

75

80

85

90

Non uxor salvum te vult, non filius; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellæ.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo præstet, quem non merearis amorem ?
An, si cognatos, nullo natura labore
Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos;
Infelix operam perdas; ut si quis asellum
In Campo doceat parentem currere frenis?
Denique sit finis quærendi; quoque habeas plus,
Pauperiem metuas minus; et finire laborem
Incipias, parto quod avebas; ne facias, quod
Ummidius quidam, (non longa est fabula) dives,
Ut metiretur nummos; ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret; ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum
Quid mi igitur suades? ut vivam Nævius? aut
sic

Non tuus hoc capiet venter plus quam meus: ut, si Ut Nomentanus? ¶ Pergis pugnantia secum

Reticulum panis, venales inter, onusto

Forte vehas humero, nihilo plus accipias, quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat, intra
Naturæ fines viventi, jugera centum an

50

Mille aret! ¶ At suave est ex magno tollere

[blocks in formation]

96

100

Frontibus adversis componere? Non ego, avarum
Cum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem.
Est inter Tanaim quiddam socerumque Viselli.
Est modus in rebus; sunt certi denique fines, 106
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo; nemon', ut avarus,
Se probet? at potius laudet diversa sequentes?
Quodque aliena capella gerat distentius uber, 110
Tabescat? neque se majori pauperiorum
Turbæ comparet? hunc atque hunc superare la-
boret ?

[blocks in formation]

5

16

21

Ambubaiarum collegia, pharmacopolæ,
Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne
Mæstum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli;
Quippe benignus erat Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem depellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
Præclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coemens opsonia nummis ;
Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, 10
Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappæ famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fœnore nummis.
Quinas hic capiti mercedes exsecat; atque
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget:
Nomina sectatur, modo sumta veste virili,
Sub patribus duris, tironum. Maxime, quis non,
Jupiter! exclamat, simul atque audivit? ¶At in se
Pro quæstu sumtum facit hic. ¶ Vix credere possis,
Quam sibi non sit amicus: ita ut pater ille, Terenti
Fabula quem miserum nato vixisse fugato
Inducit, non se pejus cruciaverit, atque hic.
Si quis nunc quærat, Quo res hæc pertinet? Illuc:
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Malthinus tunicis demissis ambulat; est, qui 25
Inguen ad obscænum subductis usque facetus :
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum:
Nil medium est. Sunt, qui nolint tetigisse, nisi illas,
Quarum subsuta talos tegat instita veste :
Contra alius nullam, nisi olente in fornice stantem.
Quidam notus homo cum exiret fornice; Macte
Virtute esto, inquit sententia dia Catonis :
Nam, simul ac venas inflavit tetra libido,
Huc juvenes æquum est descendere, non alienas
Permolere uxores. Nolim laudarier, inquit, 35
Sic me, mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operæ pretium, procedere recte
Qui mochis non vultis, ut omni parte laborent;
Utque illis multo corrupta dolore voluptas,
Atque hæc rara cadat, dura inter sæpe pericla. 40
Hic se præcipitem tecto dedit; ille flagellis
Ad mortem cæsus; fugiens hic decidit acrem
Prædonum in turbam; dedit hic pro corpore num-
mos;

99

Hunc perminxerunt calones: quin etiam illud
Accidit, ut cuidam testes caudamque salacem 45
Demeteret ferrum. Jure, omnes. Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda !
Libertinarum dico, Sallustius in quas
Non minus insanit, quam qui mochatur: at hic, si,
Qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste 50
Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
Esse; daret quantum satis esset, nec sibi damno
Dedecorique foret: verum hoc se amplectitur uno:
Hoc amat, hoc laudat : Matronam nullam ego tan
go;

Ut quondam Marsæus, amator Originis, ille, 55
Qui patrium mimæ donat fundumque laremque,
Nil fuerit mi, inquit,cum uxoribus unquam alienis.

Verum est cum mimis, est cum meretricibus; unde Fama malum gravius, quam res, trahit. An tibi abunde

Personam satis est, non illud, quicquid ubique 60
Officit, evitare? Bonam deperdere famam,
Rem patris oblimare, malum est ubicunque. Quid

inter

est, in matrona, ancilla, peccesve togata?
Villius in Fausta Sullæ gener, hoc miser uno
Nomine deceptus, poenas dedit usque superque 65
Quam satis est; pugnis cæsus, ferroque petitus;
Exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
Huic si, mutonis verbis mala tanta videntis, [a te
Diceret hæc animus; Quid vis tibi? numquid ego
Magno prognatum deposco consule cunnum, 70
Velatumque stola, mea cum conferbuit ira?
Quid responderet? Magno patre nata puella est.
At quanto meliora monet, pugnantiaque istis.
Dives opis natura suæ, si tu modo recte
Dispensare velis, ac non fugienda petendis
Immiscere! Tuo vitio, rerumne, labores,
Nil referre putas? Quare, ne poeniteat te,
Desine matronas sectarier, unde laboris
Plus haurire mali est, quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic, inter niveos viridesque lapillos
Sit licet, hoc, Cerinthe, tuo tenerum est femur,

aut crus

75

81

Rectius; atque etiam melius persæpe togatæ. Adde huc, quod mercem sine fucis gestat; aperte, Quod venale habet, ostendit; nec, si quid honesti

est,

Jactat habetque palam, quærit quo turpia celet. 85
Regibus hic mos est, ubi equos mercantur; opertos
Inspiciunt; ne, si facies (ut sæpe) decora
Molli fulta pede est, emtorem inducat hiantem;
Quod pulchræ clunes, breve quod caput, ardua
cervix.

Hoc illi recte ne corporis optima Lynceis 90
Contemplere oculis, Hypsaa cæcior illa

Quæ mala sunt, species. O crus! O brachia! ¶ Verum

Depygis, nasuta, brevi latere, ac pede longo est.
Matronæ, præter faciem, nil cernere possis,
Catera, ni Catia est, demissa veste tegentis. 95
Si interdicta petes, vallo circumdata, (nam te
Hoc facit insanum) multæ tibi tum officient res;
Custodes, lectica, ciniflones. parasitæ ;
Ad talos stola demissa, et circumdata palla ;
Plurima, quæ invideant pure apparere tibi rem.
Altera, nil obstat: Cois tibi pæne videre est, 101
Ut nudam; ne crure malo, ne sit pede turpi;
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis
Insidias fieri, pretiumque avellier, ante
Quam mercem ostendi? ¶ Leporem venator ut alta
In nive sectetur, positum sic tangere nolit,
Cantat; et apponit, Meus est amor huic similis : nam
Transvolat in medio posita, et fugientia captat.

106

Hiscine versiculis speras tibi posse dolores, Atque æstus curasque graves, e pectore pelli? 110 Nonne cupidinibus statuit natura modum, quem, Quid latura, sibi quid sit dolitura negatum, Quærere plus prodest, et inane abscindere soldo? Num. tibi cum fauces urit sitis, aurea quæris Pocula? num esuriens fastidis omnia præter 115 Pavonem rhombumque? tument tibi cum ingui

na, num, si

Ancilla aut verna est præsto puer, impetus in quem Continuo fiat, malis tentigine rumpi?

Non ego; namque parabilem amo Venerem, facilemque.

Illam, Post paulo; Sed pluris; Si exierit vir; 120 Gallis: hanc, Philodemus ait, sibi, quæ neque

magno

Stet pretio, neque cunctetur, cum est jussa, venire: Candida rectaque sit; munda hactenus, ut neque longa

Nec magis alba velit, quam det natura, videri.
Hæc,ubi supposuit dextro corpus mihi lævum, 125
Ilia et Egeria est: do nomen quodlibet illi.
Nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
Janua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet; 130
Cruribus hæc metuat, doti deprensa, egomet mi.
Discincta tunica fugiendum est, ac pede nudo,
Ne nummi pereant, aut pyga, aut denique fama.
Deprendi miserum est: Fabio vel judice vincam.
SATIRA III.-In Obtrectatores, et Supercilium

Stoicum.

[blocks in formation]

Nil æquale homini fuit illi: sæpe, velut qui Currebat fugiens hostem; persæpe, velut qui 10 Junonis sacra ferret: habebat sæpe ducentos, Sæpe decem servos: modo reges atque tetrarchas, Omnia magna, loquens; modo, Sit mihi mensa tripes, et

Concha salis puri, et toga quæ defendere frigus, Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses Huic parco paucis contento, quinque diebus 16 Nil erat in loculis: noctes vigilabat ad ipsum Mane, diem totum stertebat: nil fuit unquam Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi. Quid tu? Nullane habes vitia? Immo alia, et fortasse ininora. Mænius absentem Novium cum carperet; Heus tu, Quidam ait, ignoras te? an ut ignotum dare nobis Verba putas? Egomet mi ignosco, Mænius inquit. Stultus et improbus hic amor est,dignusque notari. Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum, Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius? Attibi

contra

26

Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paulo? minus aptus acutis
Naribus horum hominum? rideri possit, eo quod
Rusticius tonso toga defluit, et male laxus 31
In pede calceus hæret? At est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam : at tibi amicus: at ingenium
ingens

Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim 35
Natura, aut etiam consuetudo mala; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc prævertamur; amatorem quod amicæ
Turpia decipiunt cæcum vitia, aut etiam ipsa hæc
Delectant; veluti Balbinum polypus Hagnæ. 40
Vellem in amicitia sic erraremus, et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
At, pater ut nati, sic nos debemus, amici
Si quod sit vitium, non fastidire: strabonem
Appellat Pætum pater; et Pullum, male parvus
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim

46

[ocr errors][merged small]

55

Et jactantior hic paulo est? concinnus amicis 50
Postulat ut videatur. At est truculentior, atque
Plus æquo liber? simplex fortisque habeatur.
Caldior est? acres inter numeretur. Opinor,
Hæc res et jungit, junctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit? multum est demissus homo: illi
Tardo, cognomen pingui damus. Hic fugit omnes
Insidias, nullique malo latus obdit apertum '
(Cum genus hoc inter vitæ versetur, ubi acris 60
Invidia, atque vigent ubi crimina) pro bene sano
Ac non incauto, fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis et est, (qualem me sæpe libenter
Obtulerim tibi, Mecænas) ut forte legentem 64
Aut tacitum impellat quovis sermone? molestus:
Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam!
Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est,
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis,ut æquum est,
Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce 70
(Si modo plura mihi bona sunt) inclinet: amari
Si volet hac lege, in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscet verrucis illius. Æquum est,
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium iræ,
Cætera item nequeunt stultis hærentia; cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur? ac, res
Ut quæque est, ita suppliciis delicta coercet?
Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus
Semesos pisces tepidumque ligurrierit jus,
In cruce suffigat, Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
Majus peccatum est! Paulum deliquit amicus;
(Quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus)
Odisti et fugis, ut Rusonem debitor æris;
Qui. nisi, cum tristes misero venere Calendæ,
Mercedem aut nummos undeunde extricat, amaras
Porrecto jugulo historias, captivus ut, audit.
Comminxit lectum potus, mensave catillum 90
Evandri manibus tritum dejecit; ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi? Quid faciam, si furtum fecerit? aut si
Prodiderit commissa fide, sponsumve negarit? 95
Queis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Cum ventum ad verum est: sensus moresque re-
pugnant.

75

81

86

Atque ipsa utilitas, justi prope mater et æqui.
Cum prorepserunt primis animalia terris,
Mutum et turpe pecus; glandem atque cubilia
propter,

100

105

Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quæ post fabricaverat usus;
Donec verba, quibus voces senɛusque notarent,
Nominaque invenere: dehinc absistere bello,
Oppida cœperunt munire, et ponere leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Causa: sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos Venerem incertam rapientes more ferarum
Viribus editior cædebat, ut in grege taurus. 110
Jura inventa metu injusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mandi,
Nec natura potest justo secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis.

« PreviousContinue »