Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Nunc petit Armenius pacem nunc porrigit arcus
Parthus eques timida, captaque signa manu.
Nunc te prole tua juvenem Germania sentit,
Bellaque pro magno Cæsare Cæsar obit. 230
Denique,ut in tanto,quantum non exstitit unquam,
Corpore pars nulla est, quæ labet, imperii;
Urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum,
Et morum, similes quos cupis esse tuis
Nec tibi contingunt, quæ gentibus otia præstas;
Bellaque cum multis irrequieta geris.
Mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum
Nunquam te nostros evoluisse jocos?
At si, quod mallem, vacuus fortasse fuisses,
Nullum legisses crimen in Arte mea.
Illa quidem fateor fronti non esse severæ
Scripta, nec a tanto principe digna legi:
Non tamen idcirco legum contraria jussis

236

240

Sunt ea, Romanas erudiuntque nurus. Neve, quibus scribam, possis dubitare; libellus Quatuor hos versus e tribus unus habet: 246 Este procul, vittæ tenues, insigne pudoris ; Quæque tegis medios instita longa pedes; Nil nisi legitimum, concessaque furta canemus, Inque meo nullum carmine crimen erit. Ecquid ab hac omnes rigide submovimus Arte, Quas stola contingi vittaque sumta vetat ? At matrona potest alienis artibus uti;

250

256

Quoque trabat, quamvis non doceatur, habet. Nil igitur matrona legat: quia carmine ab omni Ad delinquendum doctior esse potest. Quodcunque attigerit, si qua est studiosa sinistri, Ad vitium mores instruet inde suos. Sumserit Annales, (nihil est hirsutius illis,) Facta sit unde parens Ilia nempe leget. Sumserit, Æneadûm genitrix ubi prima; requi

ret,

260

[blocks in formation]
[blocks in formation]

At quiddam vitii quicunque hinc concipit, errat:
Et nimium scriptis abrogat ille meis.
Ut tamen hoc fatear; ludi quoque semina præbent
Nequitiæ. Tolli tota theatra jube;
Peccandi causam quæ multis sæpe dederunt,
Martia cum durum sternit arena solum.
Tollatur Circus; non tuta licentia Circi :
Hic sedet ignoto juncta puella viro.

286

Cum quædam spatientur in hac, ut amator eadem
Conveniat, quare porticus ulla patet?
Quis locus est templis augustior? hæc quoque
vitet,

In culpam si qua est ingeniosa suam.
Cum steterit Jovis æde; Jovis succurret in æde,
Quam multas matres fecerit ille deus. 290
Proxima adoranti Junonia templa subibit,
Pellicibus multis hanc doluisse deam.
Pallade conspecta, natum de crimine virgo
Sustulerit quare, quæret, Erichthonium.
Venerit in magni templum, tua munera, Martis,
Stat Venus Ultori juncta viro ante fores.
Isidis æde sedens, cur hanc Saturnia, quæret,
Egerit Ionio Bosporioque mari

236

300

In Venere Anchises, in Luna Latmius heros.
In Cerere lasion, qui referatur, erit.
Omnia perversas possunt corrumpere mentes:
Stant tamen illa suis omnia tuta locis.
At procul ab scripta solis meretricibus Arte
Submovet ingenuas pagina prima nurus.
Quæcunque irrumpit, quo non sinit ire sacerdos,
Protinus hoc vetiti criminis acta rea est. 306
Nec tamen est facinus molles evolvere versus :
Multa licet castæ non facienda legant.
Sæpe supercilii nudas matrona severi

Et Veneris stantes ad genus omne videt. 310 Corpora Vestales oculi meretricia cernunt:

Nec domino pœnæ res ea causa fuit.

At cur in nostria nimia est lascivia Musa?
Curve meus cuiquam suadet amare liber?
Nil nisi peccatum manifestaque culpa fatendum

[blocks in formation]

Et septem portas sub duce quamque suo? 320 Nec mihi materiam bellatrix Roma negabat: Et pius est patriæ facta referre labor. Denique, cum meritis impleveris omnia, Cæsar, Pars mihi de multis una canenda fuit. Utque trahunt oculos radiantia lumina solis, Traxissent animum sic tua facta meum. 326 Arguor immerito. Tenuis mihi campus aratur: Illud erat magnæ fertilitatis opus. Non ideo debet pelago se credere, si qua Audet in exiguo ludere cymba lacu. Forsan (et hoc dubitem) numeris levioribus aptus Sim satis, in parvos sufficiamque modos. At si me jubeas domitos Jovis igne gigantas Dicere, conantem debilitabit onus.

330

Divitis ingenii est immania Cæsaris acta 335
Condere, materia ne superetur opus.

Et tamen ausus eram : sed detrectare videbar,
Quodque nefas, damno viribus esse tuis.
Ad leve rursus opus, juvenilia carmina, veni,
Et falso movi pectus amore meum.
Non equidem vellem : sed me mea fata trahebant,
Inque meas pœnas ingeniosus eram.

340

Heu mihi, quod didici! quod me docuere pa- | Tempore deficiar, tragicos si persequar ignes, rentes,

346

350

Litteraque est oculos ulla morata meos! Hæc tibi me invisum lascivia fecit, ob Artes Quas ratus es vetitos sollicitasse toros. Sed neque me nuptæ didicerunt furta magistro ; Quodque parum novit, nemo docere potest. Sic ego delicias, et mollia carmina feci, Strinxerit ut nomen fabula nulla meum. Nec quisquam est adeo media de plebe maritus, Ut dubius vitio sit pater ille meo. Crede mihi, mores distant a carmine nostro. Vita verecunda est, Musa jocosa mihi. Magnaque pars operum mendax et ficta meorum Plus sibi permisit compositore suo. 356 Nec liber indicium est animi, sed honesta voluptas,

360

366

Plurima mulcendis auribus apta ferens. Accius esset atrox: conviva Terentius esset : Essent pugnaces, qui fera bella canunt. Denique composui teneros non solus amores; Composito pœnas solus amore dedi. Quid nisi cum multo Venerem confundere vino Præcepit lyrici Teia Musa senis? Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas? Tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit. Nec tibi, Battiade, nocuit, quod sa pe legenti Delicias versu fassus es ipse tuas. Fabula jucundi nulla est sine amore Menandri : Et solet hic pueris virginibusque legi. 370 Ilias ipsa quid est, nisi turpis adultera, de qua Inter amatorem pugna virumque fuit? Quid prius est illi flamma Chryseidos, utque Fecerit iratos rapta puella duces?

Aut quid Odyssea est, nisi foemina propter amo

rem,

375

[blocks in formation]

386

391

Nobilis est Canace fratris amore sui. Quid? non Tantalides, agitante Cupidine currus, Pisæam Phrygiis vexit eburnus equis? Tingeret ut ferrum natorum sanguine mater, Concitus a læso fecit amore dolor. Fecit amor subitas volucres, cum pellice regem, Quæque suum luget nunc quoque mater Ityn. Si non Aeropen frater sceleratus amasset, Aversos Solis non legeremus equos. Impia nec tragicos tetigisset Scylla cothurnos, Ni patrium crinem desecuisset amor. Qui legis Electran, et egentem mentis Oresten, Ægisthi crimen Tyndaridosque legis. Nam quid de tetrico referam domitore Chimæræ, Quem leto fallax hospita pæne dedit? Quid loquor Hermionen? quidte,Schoeneia virgo? Teque, Mycenæo Phœbas amata duci ? Quid Danaen, Danaesque nurum, matremque Lyæi?

396

400

Hæmonaqne, et noctes cui coiere duæ ? Quid generum Pelia? quid Thesea? quidve Pelasgum,

Iliacam tetigit qui rate primus humum? Huc lole, Pyrrhique parens, huc Herculis uxor, Huc accedat Hylas, Iliadesque puer.

406

410

Vixque meus capiat nomina nuda liber. Est et in obscænos deflexa Tragoedia risus, Multaque præteriti verba pudoris habet Nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem, Infregisse suis fortia facta modis. Junxit Aristides Milesia crimina secum; Pulsus Aristides nec tamen urbe sua. Nec qui descripsit corrumpi semina matrum, 415 Eubius, impuræ conditor historiæ;

425

Nec qui composuit nuper Sybaritida, fugit ;
Nec quæ concubitus non tacuere suos.
Suntque ea doctorum monumentis mixta virorum,
Muneribusque ducum publica facta patent. 420
Neve peregrinis tantum defendar ab armis ;
Et Romanus habet multa jocosa liber.
Utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore,
Ennius ingenio maximus, arte rudis ;
Explicat ut causas rapidi Lucretius ignis,
Casurumque triplex vaticinatur opus;
Sic sua lascivo cantata est sæpe Catullo
Fœmina, cui falsum Lesbia nomen erat.
Nec contentus ea, multos vulgavit amores,
In quibus ipse suum fassus adulterium est. 430
Par fuit exigui similisque licentia Calvi,
Detexit variis qui sua furta modis.
Quid referam Ticidæ, quid Memmi carmen, apud

[blocks in formation]

Is quoque, Phasiacas Argo qui duxit in undas,
Non potuit Veneris furta tacere suæ.
Nec minus Hortensi, nec sunt minus improba
Servi

Carmina. Quis dubitet nomina tanta sequi? Vertit Aristiden Sisenna; nec obfuit illi Historiæ turpes inseruisse jocos.

Nec fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo
Sed linguam nimio non tenuisse mero.
Credere juranti durum putat esse Tibullus;
Sic etiam de se quod neget illa viro.
Fallere custodem demum docuisse fatetur,
Seque sua miserum nunc ait arte premi. 4
Sæpe, velut gemmam dominæ signumve proba-

ret,

460

Per causam meminit se tetigisse manum. Utque refert, digitis sæpe est nutuque locutus, Et tacitam mensæ duxit in orbe notam. Et quibus e succis abeat de corpore livor, 455 Impresso fieri qui solet ore, docet. Denique ab incauto nimium petit ille marito, Se quoque uti servet; peccet ut illa minus. Scit cui latretur, cum solus obambulat ipse: Cur toties clausas exscreet ante fores. Multaque dat talis furti præcepta, docetque Qua nuptæ possint fallere ab arte viros. Nec fuit hoc illi fraudi; legiturque Tibullus, Et placet, et jam te principe notus erat. Invenies eadem blandi præcepta Properti; 465 Districtus mirima nec tamen ille nota est. His ego success quoniam præstantia candor Nomina vivorum dissimulare jubet Non timui, fateor, ne, qua tot iere carinæ, Naufraga, servatis omnibus, una foret. Sunt aliis scriptæ, quibus alea luditur, artes Hæc est ad nostros non leve crimen avos.

470

Quid valeant tali: quo possis plurima jactu
Fingere, damnosos effugiasve canes :
Tessera quot numeros habeat: distante vocato
Mittere quo doceat, quo dare missa modo. 476
Discolor ut recto grassetur limite miles,

Cum medius gemino calculus hoste perit
Ut mage velle sequi sciat, et revocare priorem
Ne tuto fugiens incomitatus eat.
Parva sedet ternis instructa tabella lapillis,

480

In qua vicisse est, continuasse suos. Quique alii lusus (neque enim nunc persequar omnes)

Perdere rem caram, tempora nostra, solent. Ecce canit formas alius jactusque pilarum. 485 Hic artem nandi præcipit, ille trochi. Composita est aliis fucandi cura coloris.

Hic epulis leges hospitioque dedit. Alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat, Quæque docet liquido testa sit apta mero. 490 Talia fumosi luduntur mense Decembris;

Quæ damno nulli composuisse fuit. His ego deceptus non tristia carmina feci ; Sed tristis nostros pœna secuta jocos. Denique nec video de tot scribentibus unum, 495 Quem sua perdiderit Musa; repertus ego. Quid? si scripsissem mimos obscæna jocantes, Qui semper vetiti crimen amoris habent? In quibus assidue cultus procedit adulter,

500

Verbaque dat stulto callida nupta viro. Nubilis hos virgo, matronaque, virque, puerque Spectat, et e magna parte senatus adest. Nec satis incestis temerari vocibus aures:

Adsuescunt oculi multa pudenda pati. Cumque fefellit amans aliqua novitate maritum, Plauditur, et magno palma favore datur. 506 Quoque minus prodest, scena est lucrosa poetæ : Tantaque non parvo crimina prætor emit. Inspice ludorum sumtus, Auguste, tuorum; Emta tibi magno talia multa leges. Hæc tu spectasti, spectandaque sæpe dedisti. Majestas adeo comis ubique tua est. Luminibusque tuis, totus quibus utimur orbis, Scenica vidisti lentus adulteria.

510

[blocks in formation]
[blocks in formation]

556

Sæpe dedi nostræ grandia vela rati. Sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos; Cumque suo finem mense volumen habet. 550 Idque tuo nuper scriptum sub nomine, Cæsar, Et tibi sacratum sors mea rupit opus. Et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis: Quæque gravis debet verba cothurnus habet. Dictaque sunt nobis,quamvis manus ultima cœpto Defuit, in facies corpora versa novas. Atque utinam revoces animum paulisper ab ira, Et vacuo jubeas hinc tibi pauca legi! Pauca, quibus prima surgens ab origine mundi In tua deduxi tempora, Cæsar, opus. Adspicias, quantum dederis mihi pectoris ipse, Quoque favore animi teque tuosque canam. Non mordaci destrinxi carmine quenquam, Nec meus ullius crimina versus habet. Candidus a salibus suffusis felle refugi: Nulla venenato littera mixta joco est. Inter tot populi, tot scripti millia nostri, Quem mea Calliope læserit, unus ego. Non igitur nostris ullum gaudere Quiritem Auguror, at multos indoluisse, malis. Nec mihi credibile est quenquam insultasse jacenti,

ego

560

565

570

Gratia candori si qua relata meo est. His precor atque aliis possint tua numina flecti. O pater, o patriæ cura salusque tuæ.

525

Non ut in Ausoniam redeam, nisi fors: tan olim,
Cum longo pœnæ tempore victus eris.
Tutius exsilium. pauloque quietius oro;

576

Ut par delicto sit mea pœna suo.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Clauda quod alterno subsidunt carmina versu,
Vel pedis hoc ratio, vel via longa facit.
Quod neque sum cedro flavus, nec pumice lævis;
Erubui domino cultior esse meo.
Littera suffusas quod habet maculosa lituras; 15
Læsit opus lacrymis ipse poeta suum.
Si qua videbuntur casu non dicta Latine;
In qua scribebat, barbara terra fuit.
Dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum,
Quasque petam sedes hospes in Urbe liber. 20
Hæc ubi sum lingua furtim titubante locutus;
Qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.
Di tibi dent, nostro quod non tribuere parenti,
Molliter in patria vivere posse tua.
Duc age: namque sequor; quamvis terraque
marique

25

[blocks in formation]
[ocr errors]

40

An quia Leucadio semper amata deo? Ipsane quod festa est? an quod facit omnia festa? Quam tribuit terris, pacis an ista nota est Utque viret semper laurus, nec fronde caduca 45 Carpitur; æternum sic habet illa decus? Causa, superpositæ scripto testata coronæ, Servatos cives indicat hujus ope. Adjice servatis unum, pater optime, civem,

Qui procul extremo pulsus in orbe jacet. 50 In quo pœnarum, quas se meruisse fatetur,

Non facinus causam, sed suus error habet. Me miserum! vereorque locum, venerorque po

tentem,

Et quatitur trepido littera nostra metu. Adspicis exsangui chartam pallere colore? Adspicis alternos intre muisse pedes? Quandocunque, precor, nostro placata parenti Isdem sub dominis adspiciare domus. Inde tenore pari gradibus sublimia celsis Ducor ad intonsi candida templa dei : Signa peregrinis ubi sunt alterna columnis Belides, et stricto barbarus ense pater: Quæque viri docto veteres cepere novique Pectore, lecturis inspicienda patent. Quærebam fratres, exceptis scilicet illis, Quos suus optaret non genuisse parens. Quærentem frustra custos me, sedibus illis Præpositus, sancto jussit abire loco. Altera templa peto vicino juncta theatro;

55

60

65

Hæc quoque erant pedibus non adeunda meis. Nec me, quæ doctis patuerunt prima libellis, 71 Atria Libertas tangere passa sua est. In genus auctoris miseri fortuna redundat, Et patimur nati, quam tulit ipse, fugam. Forsitan et nobis olim minus asper, et illi Evictus longo tempore Cæsar erit.

75

[blocks in formation]

Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,

Quæque Lycaonio terra sub axe jacet? Nec vos, Pierides, nec stirps Latoia, vestro Docta sacerdoti turba tulistis opem ?

Nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, 5 Quodque magis vita Musa jocosa mea est? Plurima sed pelago terraque pericula passum Ustus ab assiduo frigore Pontus habet. Quique fugax rerum, securaque in otia natus, Mollis, et impatiens ante laboris eram ; 10 Ultima nunc patior: nec me mare portubus orbum Perdere, diversæ nec potuere viæ.

Suffecitque malis animus: nam corpus ab illo Accepit vires, vixque ferenda tulit.

Dum tamen et ventis dubius jactabar et undis, 15 Fallebat curas ægraque corda labor.

Ut via finita est, et opus requievit eundi,

Et pœnæ tellus est mihi tacta meæ;

20

Nil nisi flere libet: nec nostro parcior imber
Lumine, de verna quam nive manat aqua.
Roma domusque subit, desideriumque locorum,
Quicquid et amissa restat in urbe mei.
Heu mihi, quod nostri toties pulsata sepulchri
Janua, sed nullo tempore aperta fuit!
Cur ego tot gladios fugi, totiesque minata
Obruit infelix nulla procella caput?
Di, quos experior nimium constanter iniquos,
Participes iræ quos deus unus habet;
Exstimulate, precor, cessantia fata, meique
Interitus clausas esse vetate fores.

ELEGIA III.

25

30

5

10

Hæc mea, si casu miraris, epistola quare
Alterius digitis scripta sit; æger eram.
Æger in extremis ignoti partibus orbis,
Incertusque meæ pæne salutis eram.
Quid mihi nunc animi dira regione jacenti
Inter Sauromatas esse Getasque putes?
Nec cœlum patimur, nec aquis assuevimus istis :
Terraque nescio quo non placet ipsa modo.
Non domus apta satis: non hic cibus utilis ægro:
Nullus, Apollinea qui levet arte malum.
Non qui soletur, non qui labentia tarde
Tempora narrando fallat, amicus adest.
Lassus in extremis jaceo populisque locisque;
Et subit affecto nunc mihi, quicquid abest.
Omnia cum subeant; vincis tamen omnia, conjux,
Et plus in nostro pectore parte tenes.
Te loquor absentem: te vox mea nominat unam :
Nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.
Quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
Ut foret amenti nomen in ore tuum.
Si jam deficiat suppresso lingua palato,
Vix instillato restituenda mero;
Nuntiet huc aliquis dominam venisse; resurgam:
Spesque tui nobis causa vigoris erit

16

20

Ergo ego sum vitæ dubius; tu forsitan illic 25 Jucundum, nostri nescia, tempus agis?

[blocks in formation]

Finitis gaude tot mihi morte malis. Quam potes, extenua forti mala corde ferendo; Ad quæ jampridem non rude pectus habes. Atque utinam pereant animæ cum corpore nostræ, Effugiatque avidos pars mihi nulla rogos! 60 Nam si morte carens vacuam volat altus in auram Spiritus, et Samii sunt rata dicta senis; Inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras; Perque feros manes hospita semper erit. Ossa tamen facito parva referantur in urna. Sic ego non etiam mortuus exsul ero. Nec vetat hoc quisquam. Fratrem Thebana peremtum

Supposuit tumulo, rege vetante, soror. Atque ea cum foliis et amomi pulvere misce: Inque suburbano condita pone solo. Quosque legat versus oculo properante viator, Grandibus in tumuli marmore cæde notis: Hic ego qui jaceo, tenerorum lusor amorum, Ingenio perii Naso poeta meo.

65

80

At tibi qui transis, ne sit grave, quisquis amasti, 75
Dicere, Nasonis molliter ossa cubent.
Hoc satis in titulo est. Etenim majora libelli
Et diuturna magis sunt monumenta mei.
Quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
Nomen, et auctori tempora longa suo.
Tu tamen exstincto feralia munera ferto,
Deque tuis lacrymis humida serta dato.
Quamvis in cinerem corpus mutaverit ignis,
Sentiet officium mæsta favilla pium.
Scribere plura libet: sed vox mihi fessa loquendo
Dictandi vires, siccaque lingua negat.
Accipe supremo dictum mihi forsitan ore,

Quod, tibi qui mittit, non habet ipse, Vale.

ELEGIA IV.

O mihi care quidem semper, sed tempore duro Cognite, res postquam procubuere meæ ;

86

10

Usibus edocto si quicquam credis amico,
Vive tibi, et longe nomina inagna fuge.
Vive tibi, quantumque potes prælustria vita. 5
Sævum prælustri fulmen ab arce venit.
Nam quanquam soli possunt prodesse potentes,
Non prosit potius, si quis obesse potest.
Effugit hibernas demissa antenna procellas,
Lataque plus parvis vela timoris habent.
Adspicis, ut summa cortex levis innatet unda,
Cum grave nexa simul retia mergat onus.
Hæc ego si monitor monitus prius ipse fuissem,
In qua debueram, forsitan Ürbe forem.
Dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat, 15
Hæc mea per placidas cymba cucurrit aquas.
Qui cadit in plano (vix hoc tamen evenit ipsum)
Sic cadit, ut tacta surgere possit humo;
At miser Elpenor tecto delapsus ab alto
Occurrit regi debilis umbra suo.
Quid fuit, ut tutas agitarit Dædalus alas,
Icarus immensas nomine signet aquas?
Nempe quod hic alte, demissius ille volabat.
Nam pennas ambo non habuere suas ?
Crede mihi; bene qui latuit, bene vixit: et
intra

25

30

Fortunam debet quisque manere suam. Non foret Eumedes orbus, si filius ejus Stultus Achilleos non adamasset equos. Nec natum in flamma vidisset, in arbore natas, Cepisset genitor si Phaethonta Merops. Tu quoque formida nimium sublimia semper; Propositique memor contrahe vela tui. Nam pede inoffenso spatium decurrere vitæ Dignus es, et fato candidiore frui. Quæ pro te ut voveam, miti pietate mereris, 35 Hæsuraque mihi tempus in omne fide. Vidi ego te tali vultu mea fata gementem, Qualem credibile est ore fuisse meo. Nostra tuas vidi lacrymas super ora cadentes, Tempore quas uno, fidaque verba, bibi. Nunc quoque submotum studio defendis amicum, Et mala, vix ulla parte levanda, levas. Vive sine invidia, mollesque inglorius annos Exige; amicitias et tibi junge pares. Nasonisque tui, quod adhuc non exsulat unum, 45 Nomen ama. Scythicus cætera Pontus habet. Proxima sideribus tellus Erymanthidos Ursæ Me tenet, adstricto terra perusta gelu. Bosporos et Tanais superant, Scythicæque paludes,

40

[blocks in formation]
« PreviousContinue »