Page images
PDF
EPUB

Peccavere meæ ? quod crimen, dixit, in illis?
Exsilio pœnam potius gens impia pendat,
Vel nece; vel si quid medium mortisque fugæque.
Idque quid esse potest, nisi versæ pœna figuræ ?
Dum dubitat, quo mutet eos; ad cornua vultum
Flexit et admonita est hæc illis posse relinqui:
Grandiaque in torvos transformat membra ju-

vencos.

Sunt tamen obscænæ Venerem Propœtides ausæ Esse negare deam: pro quo sua, numinis ira, Corpora cum forma primæ vulgasse feruntur. Utque pudor cessit, sanguisque induruit oris, 241 In rigidum parvo silicem discrimine versa.

Quas quia Pygmalion ævum per crimen agentes Viderat, offensus vitiis, quæ plurima menti Fœmineæ natura dedit, sine conjuge cœlebs 245 Vivebat, thalamique diu consorte carebat. Interea niveum mira feliciter arte Sculpit ebur, formamque dedit, qua fœmina nasci Nulla potest: operisque sui concepit amorem. Virginis est veræ facies, quam vivere credas, 250 Et, si non obstet reverentia, velle moveri. Ars adeo latet arte sua. Miratur, et haurit Pectore Pygmalion simulati corporis ignes. Sæpe manus operi tentantes admovet, an sit Corpus, an illud ebur: nec ebur tamen esse fatetur.

255

Oscula dat, reddique putat: loquiturque, tenetque:

Et credit tactis digitos insidere membris:
Et metuit, pressos veniat ne livor in artus.
Et modo blanditias adhibet: modo grata puellis
Munera fert illi conchas, teretesque lapillos, 260
Et parvas volucres, et flores mille colorum,
Liliaque, pictasque pilas, et ab arbore lapsas
Heliadum lacrymas: ornat quoque vestibus artus:
Dat digitis gemmas, longoque monilia collo.
Aure leves baccæ, redimicula pectore pendent.
Cuncta decent: nec nuda minus formosa videtur.
Collocat hanc stratis concha Sidonide tinctis,
Appellatque tori sociam, acclinataque colla
Mollibus in plumis, tanquam sensura, reponit.
Festa dies Veneri tota celeberrima Cypro 270
Venerat et pandis inductæ cornibus aurum
Conciderant ictæ nivea cervice juvencæ:
Thuraque fumabant: cum munere functus ad aras
Constitit; et timide, Si di dare cuncta potestis,
Sit conjux opto, (non ausus, eburnea virgo, 275
Dicere Pygmalion,) similis mea, dixit, eburnæ.
Sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,
Vota quid illa velint: et amici numinis omen
Flamma ter accensa est, apicemque per aera
duxit.

Ut rediit, simulacra suæ petit ille puellæ, 280
Incumbensque toro dedit oscula. Visa tepere est.
Admovet os iterum: manibus quoque pectora
tentat.

Tentatum mollescit ebur: positoque rigore
Subsidit digitis, ceditque: ut Hymettia sole
Cera remollescit, tractataque pollice multas 285
Flectitur in facies, ipsoque fit utilis usu.
Dum stupet, et timide gaudet, fallique veretur ;
Rursus amans, rursusque manu sua vota retractat.
Corpus erat: saliunt tentatæ pollice venæ. 289
Tum vero Paphius plenissima concipit heros
Verba,quibus Veneri grates agat; oraque tandem
Ore suo non falsa premit: dataque oscula virgo
Sensit, et erubuit: timidumque ad lumina lumen
Attollens, pariter cum cælo vidit amantem.
Conjugio, quod fecit, adest dea. Jamque coactis

[blocks in formation]

Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,
Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto.
Stipite te Stygio, tumidisque afflavit Echidnis
E tribus una soror. Scelus est odisse parentem :
Hic amor est odio majus scelus. Undique lecti 315
Te cupiunt proceres, totoque Oriente juventus
Ad thalami certamen adest. Ex omnibus unum
Elige, Myrrha, tibi; dum ne sit in omnibus unus.
Illa quidem sentit, fœdoque repugnat amori :
Et secum, Quo mente feror? quid molior? in-
quit.
320

Di precor, et Pietas, sacrataque jura parentum,
Hoc prohibete nefas, scelerique resistite tanto ;
Si tamen hoc scelus est. Sed enim damnare ne-
gatur

Hanc Venerem Pietas: coeuntque animalia nullo
Cætera delectu : nec habetur turpe juvencæ 325
Ferre patrem tergo: fit equo sua filia conjux :
Quasque creavit, init pecudes caper: ipsaque,
cujus

Semine concepta est, ex illo concipit ales.
Felices, quibus ista licent! humana malignas
Cura dedit leges: et quod natura remittit, 330
Invida jura negant. Gentes tamen esse feruntur,
In quibus et nato genitrix, et nata parenti
Jungitur, et pietas geminato crescit amore.
Me miseram quod non nasci mihi contigit illic,
Fortunaque loci lædor! Quid in ista revolvor?
Spes interdictæ discedite. Dignus amari 336
Ille, sed ut pater, est. Ergo si filia magni
Non essem Cinyræ, Cinyræ concumbere possem.
Nunc quia tam meus est, non est meus; ipsaque
damno

339

Est mihi proximitas. Aliena potentior essem. Ire libet procul hinc, patriosque relinquere fines, Dum scelus effugiam. Retinet malus error [quarque,

amantem;

Ut præsens spectem Cinyram, tangamque, lo-
Osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.
Ultra autem sperare aliquid potes, impia virgo?
Nec, quot confundas et jura et nomina, sentis?
Tune eris et matris pellex, et adultera patris?
Tune soror nati, genitrixque vocabere fratris ?
Nec metues atro crinitas angue sorores,
Quas facibus sævis oculos atque ora petentes 350
Noxia corda vident? at tu, dum corpore non es
Passa, nefas animo ne concipe: neve potentis
Concubitu vetito naturæ pollue fœdus.
Velle puta: res ipsa vetat. Pius ille, memorque
Juris et o vellem similis furor esset in illo! 355
Dixerat: at Cinyras, quem copia digna proco-

rum,

360

Quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa,
Nominibus dictis, cujus velit esse mariti.
Illa silet primo, patriisque in vultibus hærens
Estuat, et tepido suffundit lumina rore.
Virginei Cinyras hæc credens esse timoris,
Flere vetat, siccatque genas, atque oscula jungit,
Myrrha datis nimium gaudet: consultaque,qualem
Optet habere virum; Similem tibi, dixit. At ille
Non intellectam vocem collaudat; et, Esto 365
Tam pia semper, ait, Pietatis nomine dicto
Demisit vultus, sceleris sibi conscia, virgo.
Noctis erat medium, curasque et pectora somnus
Solverat. At virgo Cinyreia pervigil igni
Carpitur indomito, furiosaque vota retractat.370 |
Et modo desperat ; modo vult tentare: pudetque,
Et cupit; et, quod agat, non invenit. Utque
securi

Saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat,
Quo cadat, in dubio est, omnique a parte timetur;
Sic animus vario labefactus vulnere nutat 375
Huc levis atque illuc, momentaque sumit utro-
que.
[ris.
Nec modus aut requies, nisi mors, reperitur amo-
Mors placet. Erigitur, laqueoque innectere fauces
Destinat: et, zona summo de poste revincta,
Care vale Cinyra, causamque intellige mortis,380
Dixit: et aptabat pallenti vincula collo.
Murmura verborum fidas nutricis ad aures
Pervenisse ferunt, limen servantis alumnæ.
Surgit anus, reseratque fores: mortisque paratæ
Instrumenta videns, spatio conclamat eodem, 385
Seque ferit, scinditque sinus, ereptaque collo
Vincula dilaniat. Tum denique flere vacavit,
Tum dare complexus, laqueique requirere cau-

[blocks in formation]

Propositique tenax, quodcunque sit, orat, ut ipsi Indicet, et gremio lacrymantem tollit anili: 406 Atque ita complectens infirmis membra lacertis, Sensimus, inquit, amas: et in hoc mea, pone timorem,

Sedulitas erit apta tibi: nec sentiet unquam Hoc pater. Exsiluit gremio furibunda, torumque

410

Terret, et indicium laquei, cœptæque minatur Mortis et officium commisso spondet amori. Extulit illa caput, lacrymisque implevit obortis Pectora nutricis: conataque sæpe fateri, 420 Sæpe tenet vocem: pudibundaque vestibus ora Texit, et, O, dixit, felicem conjuge matrem ! Hactenus: et gemuit. Gelidos nutricis in artus Ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque

toto

Vertice canities rigidis stetit hirta capillis. 425
Multaque, ut excuteret diros, si posset, amores,
Addidit. At virgo scit se non falsa moneri,
Certa mori tamen est, si non potiatur amato.
Vive, ait hæc ; potiere tuo; non ausa, parente
Dicere, conticuit: promissaque numine firmat.
Festa piæ Cereris celebrabant annua matres
Illa, quibus nivea velatæ corpora veste 432
Primitias frugum dant spicea serta suarum.
Perque novem noctes Venerem, tactusque viriles
In vetitis numerant. Turba Cenchreis in illa 435
Regis abest conjux, arcanaque sacra frequentat.
Ergo legitima vacuus dum conjuge lectus,
Nacta gravem vino Cinyram male sedula nutrix,
Nomine mentito, veros exponit amores:
Et faciem laudat. Quæsitis virginis annis, 440
Par, ait, est Myrrhæ. Quam postquam adducere
jussa est,

Utque domum rediit, Gaude mea, dixit, alumna :
Vicimus. Infelix non toto corpore sentit
Lætitiam virgo, præsagaque pectora mærent:
Sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis.
Tempus erat, quo cuncta silent, interque Triones
Flexerat obliquo plaustrum temone Bootes. 447
Ad facinus venit ila suum. Fugit aurea cœlo
Luna: tegunt nigræ latitantia sidera nubes :
Nox caret igne suo. Primos tegis, Icare, vultus,
Erigoneque pio sacrata parentis amore.
451
Ter pedis offensi signo est revocata: ter omen
Funereus bubo letali carmine fecit.

It tamen: et tenebræ minuunt, noxque atra pudorem:

Nutricisque manum læva tenet; altera motu 455 Cæcum iter explorat. Thalami jam limina tangit :

Jamque fores aperit: jam ducitur intus: at illi Poplite succiduo genua intremuere: fugitque Et color et sanguis: animusque relinquit euntem. Quoque suo propior sceleri, magis horret, et ausi 460

Pœnitet et vellet non cognita posse reverti. Cunctantem longæva manu deducit: et alto Admotam lecto cum traderet, Accipe, dixit; Ista tua est, Cinyra; devotaque corpora junxit. Accipit obscæno genitor sua viscera lecto; 465 Virgineosque metus levat, hortaturque timen

[blocks in formation]

tem

Ore premens, Discede, precor, miseroque pudori Cum tandem Cinyras, avidus cognoscere aman-
Parce, ait. Instanti, Discede, aut, desine, dixit,
Quærere quid doleam. Scelus est, quod scire

laboras.

Horret anus; tremulasque manus annisque metuque 414 Tendit, et ante pedes supplex procumbit alumnæ. Et modo blanditur; modo, si non conscia fiat,

Post tot concubitus, illato lumine vidit
Et scelus, et natam: verbisque dolore retentis,
Pendenti nitidum vagina deripit ensem.
475
Myrrha fugit, tenebris et cæcæ munere noctis
Intercepta neci: latosque vagata per agros,
Palmiferos Arabas, Panchæaque rura relinquit,

Perque novem erravit redeuntis cornua lunæ ;
Cum tandem terra requievit fessa Sabæa: 480
Vixque uteri portabat onus. Tum nescia voti,
Atque inter mortisque metus, et tædia vitæ,
Est tales exorsa preces: O si qua patetis
Numina confessis, merui, nec triste recuso 484
Supplicium. Sed, ne violem vivosque superstes,
Mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis,
Mutatæque mihi vitamque necemque negate.
Numen confessis aliquod patet. Ultima certe
Vota suos habuere deos: nam crura loquentis
Terra supervenit: ruptosque obliqua per ungues
Porrigitur radix, longi firmamina trunci:
Ossaque robur agunt: mediaque manente medulla
Sanguis it in succos; in magnos brachia ramos;
In parvos digiti: duratur cortice pellis.
Jamque gravem crescens uterum perstrinxerat
arbor;

491

495

Pectoraque obruerat, collumque operire parabat ;
Non tulit illa moram: venientique obvia ligno
Subsedit, mersitque suos in cortice vultus.
Quæ, quanquam amisit veteres cum corpore
sensus,
499
Flet tamen, et tepidæ manant ex arbore guttæ.
Est honor et lacrymis: stillataque cortice
Myrrha

Nomen herile tenet, nullique tacebitur ævo.

At male conceptus sub robore creverat infans; Quærebatque viam, qua se, genitrice relicta, Exsereret. Media gravidus tumet arbore venter. Tendit onus matrem: nec habent sua verba do

lores;

Nec Lucina potest parientis voce vocari. Nitenti tamen est similis, curvataque crebros Dat gemitus arbor, lacrymisque cadentibus humet.

510

Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes,
Admovitque manus, et verba puerpera dixit.
Arbor agit rimas, et fissa cortice vivum
Reddit onus, vagitque puer: quem mollibus
herbis

Naides impositum lacrymis unxere parentis.
Laudaret faciem livor quoque. Qualia namque
Corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,
Talis erat: sed, ne faciat discrimina cultus,
Aut huic adde leves, aut illis deme pharetras.
Labitur occulte fallitque volatilis ætas,
Et nihil est annis velocius. Ille sorore
Natus avoque suo, qui conditus arbore nuper,
Nuper erat genitus; modo formosissimus in-
fans;

520

Jam juvenis, jam vir, jam se formosior ipso est: Jam placet et Veneri, matrisque ulciscitur ignes. Namque pharetratus dum dat puer oscula matri, Inscius exstanti destrinxit arundine pectus. 526 Læsa manu natum dea repulit: altius actum Vulnus erat specie, primoque fefellerat ipsam. Capta viri forma non jam Cythereia curat Littora: non alto repetit Paphon æquore cinctam, 530 Piscosamque Cnidon, gravidamve Amathunta metalli:

Abstinet et cœlo: cœlo præfertur Adonis. Hunc tenet: huic comes est: assuetaque semper in umbra

Indulgere sibi, formamque augere colendo,
Per juga, per sylvas, dumosaque saxa vagatur
Nuda genu, vestem ritu succincta Diana; 536
Hortaturque canes; tutæque animalia prædæ,
Aut pronos lepores, aut celsum in cornua cervum,

541

Aut agitat damas: a fortibus abstinet apris;
Raptoresque lupos, armatosque unguibus ursos
Vitat, et armenti saturatos cæde leones.
Te quoque, ut hos timeas, si quid prodesse mo-
nendo

Possit, Adoni, monet: Fortisque fugacibus esto,
Inquit: in audaces non est audacia tuta.
Parce meo, juvenis, temerarius esse periclo: 545
Neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse:
Stet mihi ne magno tua gloria. Non movet ætas,
Nec facies, nec quæ Venerem movere, leones,
Setigerosque sues, oculosque animosque ferarum.
Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri:
Impetus est fulvis, et vasta leonibus ira: 551
Invisumque mihi genus est. Quæ causa, roganti,
Dicam, ait: et veteris monstrum mirabere culpæ.
Sed labor insolitus jam me lassavit: et ecce
Opportuna sua blanditur populus umbra : 555
Datque torum cespes. Libet hac requiescere

[blocks in formation]

Nec tamen effugies: teque ipsa viva carebis.
Territa sorte dei per opacas innuba sylvas
Vivit, et instantum turbam violenta procorum
Conditione fugat: Nec sum potiunda, nisi, in-
quit,

569 Victa prius cursu. Pedibus contendite mecum. Præmia veloci conjux thalamique dabuntur ; Mors pretium tardis. Ea lex certaminis esto. Illa quidem immitis: sed, tanta potentia formæ est,

Venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
Sederat Hippomenes cursus spectator iniqui:575
Et, Petitur cuiquam per tanta pericula conjux ?
Dixerat at nimios juvenum damnarat amores.
Ut faciem, et posito corpus velamine vidit,
Quale meum, vel quale tuum, si foemina fias;
Obstupuit, tollensque manus, Ignoscite, dixit,580
Quos modo culpavi: nondum mihi præmia nota,
Quæ peteretis, erant. Laudando concipit ignem ;
Et, ne quis juvenum currat velocius, optat :
Invidiaque timet. Sed cur certaminis hujus
Intentata mihi fortuna relinquitur? inquit. 585
Audentes deus ipse juvat. Dum talia secum
Exigit Hippomenes; passu volat alite virgo.
Quæ quanquam Scythica non secius ire sagitta
Aonio visa est juveni; tamen ille decorem
Miratur magis: et cursus facit ipse decorem. 590
Aura refert oblata citis talaria plantis:
Tergaque jactantur crines per eburnea, quæque
Poplitibus suberant picto genualia limbo:
Inque puellari corpus candore ruborem
Traxerat: haud aliter, quam cum super atria
velum

595

Candida purpureum simulatas inficit umbras. Dum notat hæc hospes, decursa novissima meta

est:

Et tegitur festa victrix Atalanta corona.
Dant gemitum victi, penduntque ex fœdere

pœnas.

Pelle moram vinces. Dubium Megareius heros
Gaudeat, an virgo magis his Schoeneia dictis.
O quoties, cum jam posset transire, morata est,
Spectatosque diu vultus invita reliquit ! 662
Aridus e lasso veniebat anhelitus ore :

Non tamen eventu juvenum deterritus horum 600 | Hippomene: propera. Nunc viribus utere totis
Constitit in medio; vultuque in virgine fixo,
Quid facilem titulum superando quæris inertes?
Mccum confer, ait. Seu me fortuna potentem
Fecerit; a tanto non indignabere vinci.
Namque mihi genitor Megareus Onchestius; illi
Est Neptunus avus; pronepos ego regis aqua-

[blocks in formation]

Perdere vult? caræque jubet discrimine vitæ Conjugium petere hoc? non sum, me judice, tanti. Nec forma tangor. Poteram tamen hac quoque tangi.

Quid? quod adhuc puer est? non me movet ipse, sed ætas. 615 Quid? quod inest virtus, et mens interrita leti? Quid? quod ab æquorea numeratur origine quartus?

Quid? quod amat, tantique putat connubia nostra,

Ut pereat, si me fors illi dura negarit?
Dum licet, hospes, abi, thalamosque relinque
cruentos.
620
Conjugium crudele meum est. Tibi nubere nulla
Nolet: et optari potes a sapiente puella. [tis?
Cur tamen est mihi cura tui, tot jam ante perem-
Viderit: intereat, quoniam tot cæde procorum
Admonitus non est, agiturque in tædia vitæ. 625
Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum?
Indignamque necem pretium patietur amoris ?
Non erit invidiæ victoria nostra ferendæ.
Sed non culpa mea est. Utinam desistere velles !
Aut, quoniam es demens, utinam velocior esses!
At quam virgineus puerili vultus in ore est ! 631
Ah miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem!
Vivere dignus eras. Quod si felicior essem,
Nec mihi conjugium fata importuna negarent;
Unus eras, cum quo sociare cubilia possem. 635
Dixerat: utque rudis, primoque Cupidine tacta,
Quid facit ignorans, amat, et non sentit amorem.
Jam solitos poscunt cursus populusque pater-
que;

Cum me sollicita proles Neptunia voce
Invocat Hippomenes. Cythereia, comprecor,

ausis

640

Adsit, ait, nostris, et quos dedit adjuvet ignes. Detulit aura preces ad me non invida blandas: Motaque sum, fateor; nec opis mora longa dabatur.

Est ager, indigenæ Tamaseum nomine dicunt:
Telluris Cypriæ pars optima: quem mihi prisci
Sacravere senes, templisque accedere dotem 646
Hanc jussere meis. Medio nitet arbor in arvo,
Fulva comam, fulvo ramis crepitantibus auro.
Hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam
Aurea poma manu: nullique videnda, nisi ipsi,
Hippomenen adii, docuique quis usus in illis.
Signa tubæ dederant; cum carcere pronus uter-
que

Emicat, et summam celeri pede libat arenam.
Posse putes illos sicco freta radere passu,
Et segetis canæ stantes percurrere aristas. 655
Adjiciunt animos juveni clamorque favorque,
Verbaque dicentum, Nunc, nunc incumbere tem-
pus,

Metaque erat longe. Tum denique de tribus

[blocks in formation]

Restabat; Nunc, inquit, ades, dea muneris auctor:

Inque latus campi, quo tardius illa rediret,
Jecit ab obliquo nitidum juveniliter aurum. 675
An peteret, virgo visa est dubitare: coegi
Tollere, et adjeci sublato pondera malo :
Impediique oneris pariter gravitate moraque.
Neve meus sermo cursu sit tardior illo,
Præterita est virgo: duxit sua præmia victor. 680
Dignane cui grates ageret, cui thuris honorem
Ferret, Adoni, fui? Nec grates immemor egit,
Nec mihi thura dedit. Subitam convertor in iram;
Contemnique dolens, ne sim spernenda futuris,
Exemplo caveo, meque ipsa exhortor in ambos.
Templa deûm matri, quæ quondam clarus Echion
Fecerat ex voto, nemorosis abdita sylvis, 687
Transibant: et iter longum requiescere suasit.
Illic concubitus intempestiva cupido
Occupat Hippomenen, a numine concita nostro.
Luminis exigui fuerat prope templa recessus,
Speluncæ similis, nativo pumice tectus;
Religione sacer prisca: quo multa sacerdos
Lignea contulerat veterum simulacra deorum.
Hunc init, et vetito temerat sacraria probro. 695
Sacra retorserunt oculos: turritaque mater,
An Stygia sontes, dubitavit, mergeret unda.
Pœna levis visa est. Ergo modo lævia fulvæ
Colla jubæ velant: digiti curvantur in ungues :
Ex humeris armi fiunt: in pectora totum
Pondus abit: summæ cauda verruntur arenæ.
Iram vultus habet: pro verbis murmura reddunt:
Pro thalamis celebrant sylvas: aliisque timendi
Dente premunt domito Cybeleia frena leones.
Hos tu, care mihi, cumque his genus omne fera.
705
Quæ non terga fugæ, sed pugnæ pectora præbent,
Effuge: ne virtus tua sit damnosa duobus.

rum,

700

[blocks in formation]
[blocks in formation]

5

Carmine dum tali sylvas, animosque ferarum
Threicius vates, et saxa sequentia ducit;
Ecce nurus Ciconum tectæ lymphata ferinis
Pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt
Orphea percussis sociantem carmina nervis.
E quibus una, levem jactato crine per auram,
En, ait, en hic est nostri contemtor: et hastam
Vatis Apollinei vocalia misit in ora:
Quæ foliis præsuta notam sine vulnere fecit.
Alterius telum lapis est: qui missus, in ipso 10
Aere concentu victus vocisque lyræque est,
Ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
Ante pedes jacuit. Sed enim temeraria crescunt
Bella, modusque abiit, insanaque regnat Erinnys.
Cunctaque tela forent cantu mollita: sed ingens
Clamor, et inflato Berecynthia tibia cornu,
16
Tympanaque, plaususque, et Bacchei ululatus
Obstrepuere sono citharæ. Tum denique saxa
Non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
Ac primum attonitas etiamnum voce canentis 20
Innumeras volucres, anguesque, agmenque fe-

[blocks in formation]

Præda canum est: vatemque petunt, et fronde virenti

Conjiciunt thyrsos, non hæc in munera factos.
Hæ glebas, illæ dereptos arbore ramos,
Pars torquent silices. Neu desint tela furori; 30
Forte boves presso subigebant vomere terram:
Nec procul hinc, multo fructum sudore parantes,
Dura lacertosi fodiebant arva coloni.
Agmine qui viso fugiunt, operisque relinquunt
Arma sui: vacuosque jacent dispersa per agros
Sarculaque, rastrique graves, longique ligones.36
Quæ postquam rapuere feræ, cornuque minaci
Divellere boves, ad vatis fata recurrunt;
Tendentemque manus, atque illo tempore pri-

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Arcet, et in lapidem rictus serpentis apertos Congelat, et patulos, ut erant, indurat hiatus. 60 Umbra subit terras: et, quæ loca viderat ante. Cuncta recognoscit: quærensque per arva piorum Invenit Eurydicen, cupidisque amplectitur ulnis. Hic modo conjunctis spatiantur passibus ambo: Nunc præcedentem sequitur, nunc prævius anteit, 65

Eurydicenque suam jam tuto respicit Orpheus. Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyæus :

70

Amissoque dolens sacrorum vate suorum,
Protinus in sylvis matres Edonidas omnes,
Quæ fecere nefas, torta radice ligavit.
Quippe pedum digitos, in quantum quæque
secuta est,

Traxit, et in solidam detrusit acumine terram.
Utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,"
Crus ubi commisit volucris, sensitque teneri.
Plangitur, ac trepidans adstringit vincula motu:
Sic, ut quæque solo defixa cohæserat harum, 76
Externata fugam frustra tentabat: at illam
Lenta tenet radix, exsultantemque coercet.
Dumque ubi sint digiti, dum pes ubi quærit, et
ungues,

Adspicit in teretes lignum succedere suras: 80
Et conata femur mærenti plangere dextra,
Robora percussit. Pectus quoque robora fiunt:
Robora sunt humeri: porrectaque brachia veros
Esse putes ramos, et non fallare putando.
Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit
agros,

85

Cumque choro meliore sui vineta Tymoli,
Pactolonque petit: quamvis non aureus illo
Tempore, nec caris erat invidiosus arenis.
Hunc assueta cohors Satyri, Bacchæque fre-
quentant:

At Silenus abest. Titubantem annisque, meroque

90

Ruricolæ cepere Phryges, vinctumque coronis Ad regem traxere Midan: cui Thracius Orpheus

« PreviousContinue »