Page images
PDF
EPUB

ursa:

481

Stravit humi pronam. Tendebat brachia sup-
plex:
Brachia cœperunt nigris horrescere villis,
Curvarique manus, et aduncos crescere in ungues,
Officioque pedum fungi: laudataque quondam
Ora Jovi lato fieri deformia rictu.
Neve preces animos et verba potentia flectant,
Posse loqui eripitur: vox iracunda, minaxque,
Plenaque terroris rauco de gutture fertur.
Mens antiqua tamen facta quoque mansit in
485
Assiduoque suos gemitu testata dolores,
Qualescunque manus ad cœlum et sidera tollit;
Ingratumque Jovem, nequeat cum dicere, sentit.
Ah quoties, sola non ausa quiescere sylva,
Ante domum, quondamque suis erravit in agris!
Ah quoties per saxa canum latratibus acta est,
Venatrixque metu venantum territa fugit! 492
Sæpe feris latuit visis, oblita quid esset,
Ursaque conspectos in montibus horruit ursos:
Pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.
Ecce Lycaoniæ proles ignara parentis 496
Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis.
Dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos,
Nexilibusque plagis sylvas Erymanthidas ambit;
Incidit in matrem: quæ restitit Arcade viso,
Et cognoscenti similis fuit. Ille refugit,
Immotosque oculos in se sine fine tenentem
Nescius extimuit: propiusque accedere aventi
Vulnifico fuerat fixurus pectora telo.
Arcuit Omnipotens: pariterque ipsosque nefas-
que
505
Sustulit, et celeri raptos per inania vento
Imposuit cœlo, vicinaque sidera fecit.

501

512

Intumuit Juno, postquam inter sidera pellex Fulsit: et ad canam descendit in æquora Tethyn, Oceanumque senem, quorum reverentia movit Sæpe deos: causamque viæ scitantibus infit: Quæritis, ætheriis quare regina deorum Sedibus huc adsim? pro me tenet altera cœlum. Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, Nuper honoratas summo, mea vulnera, cœlo 515 Videritis stellas illic, ubi circulus axem Ultimus extremum, spatioque brevissimus, ambit.

Est vero, cur quis Junonem lædere nolit, Offensamque tremat, quæ prosim sola nocendo? En ego quantum egi! quam vasta potentia

nostra est!

520

Esse hominem vetui: facta est dea. Sic ego

[blocks in formation]

| Lingua fuit damno: lingua faciente loquaci,
Cui color albus erat, nunc est contrarius albo.
Pulchrior in tota, quam Larissa a Coronis,
Non fuit Hæmonia. Placuit tibi, Delphice,certe,
Dum vel casta fuit, vel inobservata: sed ales
Sensit adulterium Phoebeius: utque latentem
Detegeret culpam non exorabilis index, 546
Ad dominum tendebat iter: quem garrula motis
Consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix.
Auditaque viæ causa, Non utile carpis,
Inquit, iter: ne sperne meæ præsagia lingue.
Quid fuerim, quid simque, vide; meritumque
require:

551

Invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam Pallas Erichthonium,prolem sine matre creatam, Clauserat Actæo texta de vimine cista: Virginibusque tribus, gemino de Cecrope natis, Hanc legem dederat, sua ne secreta viderent. Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo, Quid facerent. Commissa duæ sine fraude tuentur,

Pandrosos atque Herse: timidas vocat una so

rores

Aglauros, nodosque manu diducit: at intus 560
Infantemque vident, apporrectumque draconem.
Acta deæ refero: pro quo mihi gratia talis
Redditur, ut dicar tutela pulsa Minerva,

Et ponar post noctis avem. Mea pœna volucres
Admonuisse potest, ne voce pericula quærant.
At, puto, non ultro, nec quicquam tale rogantem
Me petiit. Ipsa licet hoc a Pallade quæras:
Quamvis irata est, non hoc irata negabit.
Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus, 569
Nota loquor, genuit, fueramque ego regia virgo:
Divitibusque procis (ne me contemne) petebar.
Forma mihi nocuit: nam cum per littora lentis
Passibus, ut soleo, summa spatiarer arena,
Vidit, et incaluit pelagi deus: utque precando
Tempora cum blandis consumsit inania verbis;
Vim parat, et sequitur. Fugio, densumque re-
linquo

573

576

Littus, et in molli nequicquam lassor arena. Inde deos, hominesque voco: nec contigit ullum Vox mea mortalem. Mota est pro virgine virgo, Auxiliumque tulit. Tendebam brachia cœlo: 580 Brachia cœperunt levibus nigrescere pennis. Rejicere ex humeris vestem molibar; at illa Pluma erat, inque cutem radices egerat imas. Plangere nuda meis conabar pectora palmis : Sed neque jam palmas, nec pectora nuda gere

bam.

585

Currebam: nec, ut ante, pedes retinebat arena, Sed summa tollebar humo: mox acta per auras Evehor, et data sum comes inculpata Minervæ. Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris Crimine Nyctimene nostro successit honori? 590

An, quæ per totam res est notissima Lesbon, Non audita tibi est, patrium temerasse cubile Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpæ [rem Conspectum lucemque fugit, tenebrisque pudoCelat, et a cunctis expellitur æthere toto. 595 Talia dicenti, Tibi, ait, revocamina, corvus, Sint precor ista malo; nos vanum spernimus

omen.

Nec cœptum dimittit iter; dominoque jacentem Cum juvene Hæmonio vidisse Coronida narrat. Laurea delapsa est, audito crimine, amanti: 600 Et pariter vultusque deo, plectrumque, colorque Excidit. Utque animus tumida fervebat ab ira;

[blocks in formation]

Icta dedit gemitum, tractoque a vulnere ferro,
Candida puniceo perfudit membra cruore:
Et dixit, Potui pœnas tibi, Phoebe, dedisse;
Sed peperisse prius: duo nunc moriemur in una.
Hactenus; et pariter vitam cum sanguine fudit.
Corpus inane animæ frigus letale secutum est.
Pœnitet heu sero pœnæ crudelis amantem:
Seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit:
Odit avem, per quam crimen causamque dolendi
Scire coactus erat: nervumque, arcumque, ma-
numque
615

Odit, cumque manu, temeraria tela, sagittas.
Collapsamque fovet: seraque ope vincere fata
Nititur, et medicas exercet inaniter artes.
Quæ postquam frustra tentata, rogumque parari
Sensit, et arsuros supremis ignibus artus; 620
Tum vero gemitus (neque enim cœlestia tingi
Ora licet lacrymis) alto de corde petitos
Edidit, haud aliter, quam cum, spectante ju-

venca,

Lactentis vituli, dextra libratus ab aure,
Tempora discussit claro cava malleus ictu. 625
Ut tamen ingratos in pectora fudit odores,
Et dedit amplexus, injustaque justa peregit:
Non tulit in cineres labi sua Phœbus eosdem
Semina: sed natum flammis uteroque parentis
Eripuit, geminique tulit Chironis in antrum. 630
Sperantemque sibi non falsæ præmia linguæ
Inter aves albas vetuit considere corvum.

Semifer interea divinæ stirpis alumno
Lætus erat, mixtoque oneri gaudebat honore.
Ecce venit rutilis humeros protecta capillis 635
Filia Centauri: quam quondam Nympha Cha-
riclo,

640

Fluminis in rapidi ripis enixa, vocavit
Ocyrhoen. Non hæc artes contenta paternas
Edidicisse fuit: fatorum arcana canebat.
Ergo ubi fatidicos concepit mente furores,
Incaluitque deo, quem clausum pectore habebat;
Adspicit infantem, Totique salutifer orbi
Cresce puer, dixit: tibi se mortalia sæpe
Corpora debebunt: animas tibi reddere ademtas
Fas erit: idque semel dis indignantibus ausus,
Posse dare hoc iterum flamma prohibere avita:
Eque deo corpus fies exsangue: deusque,
Qui modo corpus eras: et bis tua fata novabis.
Tu quoque, care pater, non jam mortalis, et ævis
Omnibus ut maneas, nascendi lege creatus; 650
Posse mori cupies tum, cum cruciabere diræ
Sanguine serpentis, per saucia membra recepto:
Teque ex æterno patientem numina mortis
Efficient, triplicesque deæ tua fila resolvent.
Restabat fatis aliquid: suspirat ab imis
Pectoribus, lacrymæque genis labuntur obortæ :
Atque ita, Prævertunt, inquit, me fata, vetorque
Plura loqui; vocisque meæ præcluditur usus.
Non fuerant artes tanti, quæ numinis iram
Contraxere mihi; mallem nescisse futura.
Jam mihi subduci facies humana videtur:
Jam cibus herba placet: jam latis currere cam-
pis

655

660

Impetus est: in equam, cognataque corpora vertor.

Mox nec verba quidem, nec equæ sonus ille videtur,

Sed simulantis equam: parvoque in tempore

cortos

Edidit hinnitus: et brachia movit in herbas.
Tum digiti coeunt, et quinos alligat ungues 670
Perpetuo cornu levis ungula: crescit et oris,
Et colli spatium: longæ pars maxima pallæ
Cauda fit. Utque vagi crines per colla jacebant,
In dextras abiere jubas: pariterque novata est
Et vox, et facies: nomen quoque monstra de-
dere.
675

Flebat, opemque tuam frustra Philyreius he

ros,

680

Delphice, poscebat; nam nec rescindere magni
Jussa Jovis poteras: nec, si rescindere posses,
Tunc aderas. Elin Messaniaque arva colebas.
Illud erat tempus, quo te pastoria pellis
Texit, onusque fuit dextræ sylvestris oliva;
Alterius, dispar septenis fistula cannis.
Dumque amor est curæ, dum te tua fistula mul-
cet;

Incustoditæ Pylios memorantur in agros
Processisse boves. Videt has Atlantide Maia
Natus; et arte sua sylvis occultat abactas. 686
Senserat hoc furtum nemo, nisi notus in illo
Rure senex; Battum vicinia tota vocabant.
Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei,
Nobiliumque greges custos servabat equarum.
Hunc timuit, blandaque manu seduxit: et illi,
Quisquis es, hospes, ait, si forte armenta requiret
Hæc aliquis, vidisse nega: neu gratia facto 693
Nulla rependatur, nitidam cape præmia vaccam.
Et dedit. Accepta voces has reddidit hospes:
Tatus eas; lapis iste prius tua furta loquatur:
Et lapidem ostendit. Simulat Jove natus abire.
Mox redit: et, versa pariter cum voce figura,
Rustice, vidisti si quas hoc limite, dixit, 699
Ire boves, fer opem; furtoque silentia deme
Juncta suo pretium dabitur tibi fœmina tauro.
At senior, postquam merces geminata, Sub illis
Montibus, inquit, erunt: et erant sub montibus
illis.

Risit Atlantiades: et, Me mihi, perfide, prodis? Me mihi prodis? ait: perjuraque pectora vertit In durum silicem; qui nunc quoque dicitur Index: 706

[blocks in formation]

Tota tamen quare? pater est mihi nempe bi- Ibat: eratque decus pompæ, comitumque suaformis.

rum.

725

Talia dicenti pars est extrema querelæ Intellecta parum, confusaque verba fuere.

665

Obstupuit forma Jove natus: et æthere pendens Non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum Z

Funda jacit; volat illud, et incandescit eundo: Et quos non habuit, sub nubibus invenit, ignes. Vertit iter, coloque petit diversa relicto: 730 Nec se dissimulat: tanta est fiducia formæ. Quæ quanquam justa est; cura tamen adjuvat illam :

Permulcetque comas, chlamydemque, ut pendeat apte,

Collocat: ut limbus, totumque appareat aurum: Ut teres in dextra, qua somnos ducit, et arcet, Virga sit: ut tersis niteant talaria plantis. 736 Pars secreta domus ebore et testudine cultos Tres habuit thalamos: quorum tu, Pandrose, dextrum,

745

Aglauros lævum, medium possederat Herse.
Quæ tenuit lævum, venientem prima notavit
Mercurium: nomenque dei scitarier ausa est,
Et causam adventus. Cui sic respondit Atlantis
Pleionesque nepos: Ego sum, qui jussa per auras
Verba patris porto: pater est mihi Jupiter ipse,
Nec fingam causas: tu tantum fida sorori
Esse velis, prolisque meæ matertera dici.
Herse causa viæ; faveas oramus amanti.
Adspicit hunc oculis îsdem, quibus abdita nuper
Viderat Aglauros flavæ secreta Minervæ :
Proque ministerio magni sibi ponderis aurum
Postulat interea tectis excedere cogit.
Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem,
Et tanto penitus traxit suspiria motu, 753
Ut pariter pectus, positamque in pectore forti
Ægida concuteret. Subit, hanc arcana profana
Detexisse manu tum, cum sine matre creatam
Lemnicolæ stirpem contra data fœdera vidit:
Et gratamque deo fore jam, gratamque sorori,
Et ditem sumto, quod avara poposcerit, auro.
Protinus Invidiæ, nigro squalentia tabo, 760
Tecta petit. Domus est imis in vallibus antri
Abdita, sole carens, non ulli pervia vento;
Tristis, et ignavi plenissima frigoris; et quæ
Igne vacet semper, caligine semper abundet.
Huc ubi pervenit belli metuenda virago: [tectis
Constitit ante domum; neque enim succedere
Fas habet: et postes extrema cuspide pulsat.
Concussæ patuere fores. Videt intus edentem
Vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,
Invidiam: visaque oculos avertit: at illa
Surgit humo pigre, semesarumque relinquit
Corpora serpentum, passuque incedit inerti.
Utque deam vidit, formaque armisque decoram,
Ingemuit, vultumque ima ad suspiria duxit.
Pallor in ore sedet: macies in corpore toto: 775
Nusquam recta acies: livent rubigine dentes:
Pectora felle virent: lingua est suffusa veneno.
Risus abest; nisi quem visi movere dolores.
Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis :
Sed videt ingratos, intabescitque videndo, 780
Successus hominum: carpitque et carpitur una:
Suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat
illam,

770

Talibus affata est breviter Tritonia dictis:
Infice tabe tua natarum Cecropis unam :
Sic opus est. Aglauros ea est. Haud plura locuta
Fugit, et impressa tellurem reppulit hasta. 786
Illa, deam obliquo fugientem lumine cernens,
Murmura parva dedit, successurumque Minervæ
Indoluit: baculumque capit, quod spinea totum
Vincula cingebant: adopertaque nubibus atris,
Quacunque ingreditur, florentia proterit arva,
Exuritque herbas, et summa cacumina carpit:
Afflatuque suo populos, urbesque, domosque

[ocr errors]

Polluit et tandem Tritonida conspicit arcem, Ingeniis, opibusque, et festa pace virentem: [nit. Vixque tenet lacrymas; quia nil lacrymabile cerSed postquam thalamos intravit Cecrope natæ, Jussa facit: pectusque manu ferrugine tincta Tangit, et hamatis præcordia sentibus implet: Inspiratque nocens virus; piceumque per ossa Dissipat, et medio spargit pulmone venenum. Neve mali spatium causæ per latius errent, 802 Germanam ante oculos, fortunatumque sororis Conjugium, pulchraque deum sub imagine ponit: Cunctaque magna facit: quibus irritata, dolore Cecropis occulto mordetur; et anxia nocte, Anxia luce gemit; lentaque miserrima tabe Liquitur, ut glacies incerto saucia sole: Felicisque bonis non secius uritur Herses, 809 Quam cum spinosis ignis supponitur herbis, Quæ neque dant flammas, lenique vapore cre

mantur.

Sæpe mori voluit, ne quicquam tale videret:
Sæpe, velut crimen, rigido narrare parenti.
Denique in adverso venientem limine sedit 814
Exclusura deum. Cui blandimenta, precesque,
Verbaque jactanti mitissima, Desine, dixit:
Hinc ego me non sum nisi te motura repulso.
Stemus, ait, pacto, velox Cyllenius, isto :
Calatasque fores virga patefecit. At illi 819
Surgere conanti partes, quascunque sedendo
Flectimus, ignava nequeunt gravitate moveri.
Illa quidem recto pugnat se attollere trunco :
Sed genuum junctura riget, frigusque per artus
Labitur, et pallent amisso sanguine venæ.
824
Utque malum late solet immedicabile cancer
Serpere, et illæsas vitiatis addere partes;
Sic letalis hiems paullatim in pectora venit,
Vitalesque vias, et respiramina clausit.
Nec conata loqui est; nec, si conata fuisset,
Vocis haberet iter. Saxum jam colla tenebat,
Oraque duruerant: signumque exsangue sedebat.
Nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.

Hac ubi verborun pœnas mentisque profana Cepit Atlantiades; dictas a Pallade terras Linquit, et ingreditur jactatis æthera pennis. Sevocat hunc genitor; nec causam fassus amoris, Fide minister, ait, jussorum, nate, meorum, Pelle moram, solitoque celer delabere cursu: Quæque tuam matrem tellus a parte sinistra Suspicit, (indigena Sidonida nomine dicunt,) Hanc pete: quodque procul montano gramine pasci

841

Armentum regale vides, ad littora verte.
Dixit: et expulsi jamdudum monte juvenci
Littora jussa petunt: ubi magni filia regis
Ludere, virginibus Tyriis comitata, solebat. 845
Non bene conveniunt, nec in una sede morantur
Majestas et amor. Sceptri gravitate relicta,
Ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis
Ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,
Induitur tauri faciem mixtusque juvencis 850
Mugit, et in teneris formosus obambulat herbis.
Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri
Calcavere pedis, nec solvit aquaticus Auster.
Colla toris exstant: armis palearia pendent :
Cornua parva quidem, sed quæ contendere possis
Facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Nullæ in fronte minæ, nec formidabile lumen:
Pacem vultus habet. Miratur Agenore nata,
Quod tam formosus, quod prælia nulla minetur.
Sed, quamvis mitem, metuit contingere primo:
Mox adit: et flores ad candida porrigit ora.

Gaudet amans; et, dum veniat sperata voluptas, | Oscula dat manibus: vix, ah! vix, cætera differt.

Et nunc alludit, viridique exsultat in herba: Nunc latus in fulvis niveum deponit arenis. 865 Paullatimque metu demto, modo pectora præbet Virginea plaudenda manu; modo cornua sertis Impedienda novis. Ausa est quoque regia virgo,

Nescia quem premeret, tergo considere tauri. Cum deus a terra, siccoque a littore, sensim 870 Falsa pedum primis vestigia ponit in undis. Inde abit ulterius, mediique per æquora ponti Fert prædam. Pavet hæc, littusque ablata relictum

Respicit, et dextra cornum tenet; altera dorsoImposita est: tremulæ sinuantur flamine vestes.

LIBER

TERTIUS.

[blocks in formation]

Vitat Agenorides; Phœbique oracula supplex Consulit, et, quæ sit tellus habitanda, requirit. Bos tibi, Phoebus ait, solis occurret in arvis, 10 Nullum passa jugum, curvique immunis aratri. Hac duce carpe vias, et, qua requieverit herba, Mania fac condas, Bootiaque illa vocato.

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro: Incustoditam lente videt ire juvencam, 15 Nullum servitii signum cervice gerentem. Subsequitur, pressoque legit vestigia gressu; Auctoremque viæ Phœbum taciturnus adorat. Jam vada Cephisi, Panopesque evaserat arva: Bos stetit; et tollens spatiosam cornibus altis 20 Ad cœlum frontem, mugitibus impulit auras. Atque ita, respiciens comites sua terga sequentes, Procubuit, teneraque latus submisit in herba. Cadmus agit grates, peregrinæque oscula terræ Figit, et ignotos montes agrosque salutat. Sacra Jovi facturus erat: jubet ire ministros, Et petere e vivis libandas fontibus undas.

25

Sylva vetus stabat, nulla violata securi; Est specus in medio, virgis ac vimine densus, Efficiens humilem lapidum compagibus arcum ; Uberibus fecundus aquis; hoc conditus antro 31 Martius anguis erat, cristis præsignis et auro; Igne micant oculi; corpus tumet omne veneno: Tresque vibrant linguæ: triplici stant ordine dentes.

Quem postquam Tyria lucum de gente profecti Infausto tetigere gradu; demissaque in undas 36 Urna dedit sonitum; longum caput extulit antro Cæruleus serpens, horrendaque sibila misit. Effluxere urnæ manibus: sanguisque relinquit Corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus. Ille volubilibus squamosos nexibus orbes Torquet, et immensos saltu sinuatur in arcus: Ac media plus parte leves erectus in auras Despicit omne nemus: tantoque est corpore, quanto,

41

44

Si totum spectes, geminas qui separat Arctos.
Nec mora: Phonicas, sive illi tela parabant,
Sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,
Occupat; hos morsu, longis complexibus illos,
Hos necat afflatos funesti tabe veneni.
Fecerat exiguas jam Sol altissimus umbras: 50
Quæ mora sit sociis miratur Agenore natus :
Vestigatque viros. Tegimen derepta leoni
Pellis erat: telum splendenti lancea ferro,
Et jaculum; teloque animus præstantior omni.

Ut nemus intravit, letataque corpora vidit, 55 Victoremque supra spatiosi corporis hostem, Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua; Aut ultor vestræ, fidissima corpora, mortis, Aut comes, inquit, ero. Dixit: dextraque molarem Sustulit, et magnum magno conamine misit. 60 Illius impulsu cum turribus ardua celsis Moenia mota forent; serpens sine vulnere mansit: Loricæque modo squamis defensus, et atræ Duritia pellis, validos cute reppulit ictus. At non duritia jaculum quoque vincit eadem ; Quod medio lentæ fixum curvamine spina 66 Constitit, et toto descendit in ilia ferro. Ille, dolore ferox, caput in sua terga retorsit, Vulneraque adspexit, fixumque hastile momordit. Idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem, Vix tergo eripuit: ferrum tamen ossibus hæret. Tum vero, postquam solitas accessit ad iras Plaga recens, plenis tumuerunt guttura venis: Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus : Terraque rasa sonat squamis ; quique halitus exit Ore niger Stygio, vitiatas inficit auras. 76 Ipse modo immensum spiris facientibus orbem Cingitur interdum longa trabe rectior exit: Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis, Fertur, et obstantes proturbat pectore sylvas. 80 Cedit Agenorides paullum, spolioque leonis Sustinet incursus, instantiaque ora retardat Cuspide prætenta. Furit ille, et inania duro Vulnera dat ferro, frangitque in acumine dentes. Jamque venenifero sanguis manare palato Cœperat, et virides adspergine tinxerat herbas : Sed leve vulnus erat: quia se retrahebat ab ictu, Læsaque colla dabat retro, plagamque sedere Cedendo arcebat, nec longius ire sinebat. Donec Agenorides conjectum in gutture ferrum Usque sequens pressit, dum retro quercus eunti Obstitit; et fixa est pariter cum robore cervix. Pondere serpentis curvata est arbor, et imæ Parte flagellari gemuit sua robora caudæ. Dum spatium victor victi considerat hostis; 95 Vox subito audita est: neque erat cognoscere promtum

85

89

Unde; sed audita est; Quid, Agenore nate, per

[blocks in formation]

Mox humeri pectusque, onerataque brachia telis Exsistunt crescitque seges clypeata virorum. Sic, ubi tolluntur festis aulæa theatris, 111 Surgere signa solent, primumque ostendere vultum,

Cætera paullatim: placidoque educta tenore Tota patent, imoque pedes in margine ponunt. Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat: 115

Ne cape, de populo, quem terra creaverat, unus
Exclamat, nec te civilibus insere bellis.
Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
Cominus ense ferit: jaculo cadit eminus ipse.
Hic quoque, qui leto dederat, non longius illo
Vivit, et exspirat, modo quas acceperat, auras.
Exemploque pari furit omnis turba: suoque
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
Jamque brevis spatium vitæ sortita juventus
Sanguineam trepido plangebant pectore ma-
trem,

125

[blocks in formation]

| Colligit in nodum; quamvis erat ipsa solutis. Excipiunt laticem Nepheleque, Hyaleque, Rhanisque, 171

Et Psecas, et Phiale; funduntque capacibus urnis.

Dumque ibi perluitur solita Titania lympha;
Ecce nepos Cadmi, dilata parte laborum,
Per nemus ignotum non certis passibus errans,
Pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. 176
Qui simul intravit rorantia fontibus antra ;
Sicut erant, viso nudæ sua pectora Nymphæ
Percussere viro: subitisque ululatibus omne
Implevere nemus: circumfusæque Dianam 180
Corporibus texere suis. Tamen altior illis
Ipsa dea est, colloque tenus supereminet omnes.
Qui color infectis adversi Solis ab ictu
Nubibus esse solet, aut purpurea Aurora:
Is fuit in vultu visa sine veste Dianæ.
Quæ quanquam comitum turba est stipata sua-
rum,

185

[blocks in formation]

200

Cruribus et velat maculoso vellere corpus.
Additus et pavor est. Fugit Autonoeius heros:
Et se tam celerem cursu miratur in ipso.
Ut vero solitis sua cornua vidit in undis,
Me miserum! dicturus erat: vox nulla secuta est.
Ingemuit; vox illa fuit; lacrymæque per ora
Non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.
Quid faciat? repetatne domum, regalia tecta?
An lateat sylvis? timor hoc, pudor impedit
illud.

205 Dum dubitat, videre canes: primusque Melampus,

Ichnobatesque sagax latratu signa dedere:
Gnossius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
Inde ruunt alii rapida velocius aura,
Pamphagus, et Dorceus, et Oribasus, Arcades

[blocks in formation]

Et pedibus Pterelas, et naribus utilis Agre,
Hylæusque fero nuper percussus ab apro,

| Deque lupo concepta Nape, pecudesque secuta
Pomenis, et natis comitata Harpyia duobus,
Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon, 216
Et Dromas, et Canace, Sticteque, et Tigris, et
Alce,

Et niveis Leucon, et villis Asbolus atris,
Prævalidusque Lacon, et cursu fortis Aello,
Et Thous, et Cyprio velox cum fratre Lycisce:
Et nigram medio frontem distinctus ab albo 221
Harpalos, et Melaneus, hirsutaque corpore
Lachne:

Et patre Dictæo, sed matre Laconide nati,
Labros, et Agriodos, et acutæ vocis Hylactor:
Quosque referre mora est. Ea turba cupidine
prædæ

225

Per rupes, scopulosque, adituque carentia saxa,

« PreviousContinue »