Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

650

Imbribus, atque annos sicca fuisse novem: Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari Hospitis effuso sanguine posse Jovem. Illi Busiris, Fies Jovis hostia primus, Inquit, et Ægypto tu dabis hospes aquam. Et Phalaris tauro violenti membra Perilli Torruit infelix imbuit auctor opus. Justus uterque fuit: neque enim lex æquior ulla, Quam necis artifices arte perire sua. Ergo, ut perjuras merito perjuria fallunt, Exemplo doleat fœmina lusa suo. Et lacrymæ prosunt: lacrymis adamanta moveFac madidas videat, si potes, illa genas. 660 Si lacrymæ (neque enim veniunt in tempore semper)

656

[bis.

[blocks in formation]

680

Quantum defuerat pleno post oscula voto!
Hei mihi! rusticitas, non pudor ille fuit.
Vim licet appelles, grata est vis ista puellis:
Quod juvat, invitæ sæpe dedisse volunt.
Quæcunque est subita Veneris violata rapina, 675
Gaudet, et improbitas muneris instar habet.
At quæ, cum cogi posset, non tacta recessit,
Ut simulet vultu gaudia, tristis erit.
Vim passa est Phoebe; vis est allata sorori:
Et gratus raptæ raptor uterque fuit.
Fabula nota quidem, sed non indigna referri,
Scyrias Hæmonio juncta puella viro.
Jam dea laudatæ dederat sua præmia formæ,
Colle sub Idæo vincere digna duas.
Jam nurus ad Priamum diverso venerat orbe,
Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat.
Jurabant omnes in læsi verba mariti:
Nam dolor unius, publica causa fuit.
Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achil-
Veste virum longa dissimulatus erat. 690
Quid facis, acida? non sunt tua munera lanæ.
Tu titulos alia Palladis arte petas. [rendo est.
Quid tibi cum calathis? clypeo manus apta te-
Pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes?
Rejice succinctos operoso stamine fusos.

686

[les

635

Quassanda est ista Pelias hasta manu. Forte erat in thalamo virgo regalis eodem: Hæc illum stupro comperit esse virum. [tet: Viribus illa quidem victa est; ita credere oporSed voluit vinci viribus illa tamen. 700 Sæpe, Mane, dixit, cum jam properaret Achilles: Fortia nam posita sumserat arma colo. Vis ubi nunc illa est? quid blanda voce moraris Auctorem stupri, Deidamia, tui? Scilicet, ut pudor est quondam cœpisse priorem. Sic alio gratum est incipiente pati. 706

Ah nimia est juveni propriæ fiducia formæ,
Exspectat si quis, dum prior illa roget!
Vir prior accedat: vir verba precantia dicat.
Excipiet blandas comiter illa preces. 710
Ut potiare, roga: tantum cupit illa rogari.
Da causam voti principiumque tui.
Jupiter ad veteres supplex Heroidas ibat:
Corripuit magnum nulla puella Jovem.

Si tamen a precibus tumidos accedere flatus 715
Senseris; incepto parce, referque pedem.
Quod refugit, multæ cupiunt: odere, quod instat.
Lenius instando tædia tolle tui.

Nec semper Veneris spes est profitenda roganti:
Intret amicitiæ nomine tectus amor. 720
Hoc aditu vidi tetricæ data verba puellæ :
Qui fuerat cultor, factus amator erat.
Candidus in nauta turpis color: æquoris unda
Debet, et a radiis sideris esse niger.
Turpis et agricolæ, qui vomere semper adunco
Et gravibus rastris sub Jove versat humum.
Et tibi, Palladiæ petitur cui palma coronæ, 727
Candida si fuerint corpora, turpis eris.
Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti.
Hic decet hoc vultu non valuisse putent. 730
Pallidus in [Lyrice] sylvis errabat Orion:
Pallidus in lenta Naïde Daphnis erat.
Arguat et macies animum: nec turpe putaris,
Palliolum nitidis imposuisse comis.
Attenuent juvenum vigilatæ corpora noctes, 735
Curaque, et, e magno qui sit amore, dolor.
Ut voto potiare tuo, miserabilis esto:
Ut, qui te videat, dicere possit, Amas.
Conquerar, an moneam, mistum fas omne nefas-
que?

740

Nomen amicitia est, nomen inane fides. Hei mihi non tutum est, quod ames, laudare sodali.

Cum tibi laudanti credidit, ipse subit. At non Actorides lectum temeravit Achillis: Quantum ad Pirithoum, Phædra pudica fuit. Hermionen Pylades, quo Pallada Phoebus, amabat:

745

[blocks in formation]

LIBER SECUNDUS.

Dicite, lo Pæan, et, Io, bis dicite, Pæan,
Decidit in casses præda petita meos.
Lætus amans donet viridi mea carmina palma:
Præferar Ascræo Mæonioque seni.
Talis ab armiferis Priameïus hospes Amyclis 5
Candida cum rapta conjuge vela dedit.
Talis erat, qui te curru victore ferebat,
Vecta peregrinis Hippodamia rotis.

Sive humiles propiore freto jactabimus alas; Mobiles æquoreis penna madescet aquis. Inter utrumque vola. Ventos quoque, nate, timeto;

Quaque ferent auræ, vela secunda dato. Dum monet; aptat opus puero, monstratque moveri,

Erudit infirmas ut sua mater aves.

Quid properas, juvenis? mediis tua pinus in Inde sibi factas humeris accommodat alas, undis

[blocks in formation]

30

Accipiat cineres terra paterna meos. Et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis, Vivere non potui, sit mihi posse mori. Da reditum puero, senis est si gratia vilis: Si non vis puero parcere, parce seni. Dixerat hæc sed et hæc, et multo plura licebat Dicere: regressus non dabat ille viro. Quod simul ac sensit: Nunc, o nunc, Dædale, dixit,

Materiam, qua sis ingeniosus, habes. Possidet en terras, et possidet æquora Minos: Nec tellus nostræ, nec patet unda fugæ. Restat iter cœlo: cœlo tentabimus ire.

36

[blocks in formation]

unquam

46

50

Aerias hominem carpere posse vias?
Remigium volucres disponit in ordine pennas;
Et leve per lini vincula nectit opus;
Imaque pars ceris adstringitur igne solutis:
Finitusque novæ jam labor artis erat.
Tractabat ceramque puer pennasque renidens,
Nescius hæc humeris arma parata suis.
Cui pater, His, inquit, patria est adeunda carinis:
Hac nobis Minos effugiendus ope.
Aëra non potuit Minos; alia omnia clausit.
Quem licet, inventis aëra rumpe meis.
Sed tibi nec virgo Tegeæa, comesque Bootæ 55
Ensiger Orion adspiciendus erit.

Me pennis sectare datis: ego prævius ibo.
Sit tua cura sequi : me duce tutus eris.
Nam sive ætherias vicino sole per auras
Ibimus; impatiens cera caloris erit:

60

65

70

Perque novum timide corpora librat iter.
Jamque volaturus parvo dedit oscula nato:
Nec patriæ lacrymas continuere genæ.
Monte minor collis, campis erat altior æquis:
Hinc data sunt miseræ corpora bina fugæ.
Et movet ipse suas, et nati respicit alas
Dædalus; et cursus sustinet usque suos.
Jamque novum delectat iter, positoque timore
Icarus audaci fortius arte volat.
76

Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces,
Vidit, et inceptum dextra reliquit opus.
Jam Samos a læva fuerant Naxosque relictæ,
Et Paros, et Clario Delos amata deo:
Dextra Lebynthos erant, sylvisque umbrosa
Calymne,

80

86

Cinctaque piscosis Astypalæa vadis: Cum puer, incautis nimium temerarius ausis, Altius egit iter, deseruitque ducem. Vincla labant, et cera deo propiore liquescit : Nec tenues ventos brachia mota tenent. Territus e summo despexit in æquora cœlo: Nox oculis pavido venit oborta metu. Tabuerant ceræ ; nudos quatit ille lacertos, Et trepidat; nec, quo sustineatur, habet. 90 Decidit ; atque cadens, Pater, o pater, auferor, inquit.

95

Clauserunt virides ora loquentis aquæ. At pater infelix, nec jam pater, Icare, clamat, Icare, clamat, ubi es? quove sub axe volas ? Icare, clamabat: pennas adspexit in undis. Ossa tegit tellus; æquora nomen habent. Non potuit Minos hominis compescere pennas: Ipse deum volucrem detinuisse paro. Fallitur, Hæmonias si quis decurrit ad artes,

Datque, quod a teneri fronte revellit equi. Non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbæ, Mixtaque cum magicis nænia Marsa sonis. Phasias soniden, Circe tenuisset Ulixen,

Si modo servari carmine posset amor. 104 Nec data profuerint pallentia philtra puellis. Philtra nocent animis, vimque furoris habent. Sit procul omne nefas. Ut ameris, amabilis

esto:

Quod tibi non facies, solave forma dabit. Sis licet antiquo Nireus adamatus Homero, Naïadumque tener crimine raptus Hylas; 110 Ut dominam teneas, nec te mirere relictum, Ingenii dotes corporis adde bonis. [ad annos, Forma bonum fragile est, quantumque accedit Fit minor; et spatio carpitur ipsa suo. Nec violæ semper, nec hiantia lilia florent; 115 Et riget amissa spina relicta rosa.

Et tibi jam cani venient, formose, capilli:

Jam venient rugæ, quæ tibi corpus arent. Jam molire animum, qui duret, et adstrue for

mæ.

Solus ad extremos permanet ille rogos. 120

[blocks in formation]

Sparsimus, Hæmonios dum vigil optat equos. Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi:

Hac ego sum raptis parte revectus equis. Pluraque pingebat: subitus cum Pergama fluctus Abstulit, et Rhesi cum duce castra suo. 140 Tum dea, Quas, inquit, fidas tibi credis ituro, Perdiderint undæ nomina quanta, vides? Ergo age, fallaci timide confide figuræ,

Quisquis es: aut aliquid corpore pluris habe. Dextera præcipue capit indulgentia mentes: Asperitas odium, sævaque verba, movent. Odimus accipitrem, qui semper vivit in armis, Et pavidum solitos in pecus ire lupos. At caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo: Quasque colat turres Chaonis ales habet. 150 Este procul lites, et amaræ prælia linguæ.

155

Dulcibus est verbis mollis alendus amor. Lite fugent nuptæque viros, nuptasque mariti : Inque vicem credant res sibi semper agi. Hoc decet uxores: dos est uxoria, lites. Audiat optatos semper amica sonos. Non legis jussu lectum venistis in unum: Fungitur in vobis munere legis amor. Blanditias molles, auremque juvantia verba Affer, ut adventu læta sit illa tuo. Non ego divitibus venio præceptor amoris. Nil opus est illi, qui dabit, arte mea. Secum habet ingenium, qui, cum libet, Accipe, dicit.

160

Cedimus inventis plus placet ille meis. 164 Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi.

174

Cum dare non possem munera, verba dabam. Pauper amet caute: timeat maledicere pauper: Multaque, divitibus non patienda, ferat. Me memini iratum dominæ turbasse capillos: Hæc mihi quam multos abstulit ira dies! 170 Nec puto, nec sensi tunicam laniasse; sed ipsa Dixerat: et pretio est illa redemta meo. At vos, qui sapitis, vestri peccata magistri Effugite, et culpæ damna timete meæ. Prælia cum Parthis, cum culta pax sit amica; Et jocus, et causas quicquid amoris habet. Si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti, Perfer, et obdura: postmodo mitis erit. Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus. Frangis, si vires experiere tuas. Obsequio tranantur aquæ nec vincere possis Flumina, si contra, quam rapit unda, nates. Obsequium tigresque domat Numida que leones. Rustica paullatim taurus aratra subit. Quid fuit asperius Nonacrina Atalanta ? Succubuit meritis trux tamen illa viri. Sæpe suos casus, nec mitia facta puellæ

Flesse sub arboribus Milaniona ferunt.

180

185

[blocks in formation]

Seu ludet, numerosque manu jactabit eburnos ;
Tu male jactato, tu male jacta dato.
Seu jacies talos, victam ne pæna sequatur, 205
Damnosi facito stent tibi sæpe canes:

Sive latrocinii sub imagine calculus ibit;
Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus,
Ipse tene distenta suis umbracula virgis:
Ipse face in turba, qua venit illa, locum. 210
Nec dubita tereti scamnum producere lecto:
Et tenero soleam deme, vel adde, pedi.
Sæpe etiam dominæ, quamvis horrebis et ipse,
Algentis manus est calfacienda sinu.
Nec tibi turpe puta (quamvis tibi turpe, place-
bit)

Ingenua speculum sustinuisse manu.
Ille, fatigatæ perimendo monstra novercæ
Qui meruit cœlum, quod prior ipse tulit,
Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
Creditur, et lanas excoluisse rudes.
Paruit imperio domina Tirynthius heros.

215

220

nunc, et dubita ferre, quod ille tulit. Jussus adesse foro, jussa maturius hora Fac semper venias; nec nisi serus abi. Occurras aliquo tibi dixerit; omnia differ. 225 Curre, nec inceptum turba moretur iter. Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit: Tunc quoque pro servo, si vocat illa, veni. Rure eris, et dicet, Venias: (Amor odit inertes) Si rota defuerit, tu pede carpe viam. Nec grave te tempus sitiensve Canicula tardet, Nec via per jactas candida facta nives. Militia species amor est: discedite segnes.

230

Non sunt hæc timidis signa tuenda viris. 234 Nox, et hiems, longæque viæ, sævique dolores Mollibus his castris, et labor omnis inest. Sæpe feres imbrem cœlesti nube solutum : Frigidus et nuda sæpe jacebis humo. Cynthius Admeti vaccas pavisse Pheræas Fertur, et in parva delituisse casa. Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus,

240

245

Curam mansuri quisquis amoris habes. Si tibi per tutum planumque negabitur ire, Atque erit apposita janua fulta sera ;* At tu per præceps tecto delabere aperto: Det queque furtivas alta fenestra vias. Læta erit, ut causam tibi se sciet esse pericli. Hoc dominæ certi pignus amoris erit. Sæpe tua poteras, Leandre, carere puella: Tranabas, animum nosset ut illa tuum. Nec pudor ancillas, ut quæque erit ordine prima, Nec tibi sit servos demeruisse pudor. Nomine quemque suo (nulla est Jactura) saluta Junge tuis humiles, ambitiose, manus. Sed tamen et servo (levis est impensa) roganti Porrige fortunæ munera paria tuæ.

250

256

260

Porrige et ancillæ, qua pœnas luce pependit
Lusa maritali Gallica veste manus.
Fac plebem, mihi crede, tuam: sit semper in illa
Janitor, et thalami qui jacet ante fores.
Nec dominam jubeo pretioso munere dones:
Parva, sed e parvis callidus apta dato.
Dum bene dives ager, dum rami pondere nutant,
Afferat in calatho rustica dona puer.
Rure suburbano poteris tibi dicere missa, 265
Illa vel in Sacra sint licet emta via.
Afferat aut uvas, aut quas Amaryllis amabat;
At nunc castaneas non amat illa nuces.
Quin etiam turdoque licet missaque columba
Te memorem dominæ testificere tuæ.
Turpiter his emitur spes mortis, et orba senectus.
Ah pereant, per quos munera crimen habent!
Quid tibi præcipiam teneros quoque mittere
versus ?

270

Hei mihi! non multum carmen honoris habet. Carmina laudantur, sed munera magna petuntur. Dummodo sit dives, barbarus ipse placet. 276 Aurea nunc vere sunt sæcula: plurimus auro Venit honos: auro conciliatur amor. Ipse licet Musis venias comitatus, Homere; Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras. 280 Sunt tamen et doctæ, rarissima turba, puellæ : Altera non doctæ turba, sed esse volunt. Utraque laudentur per carmina: carmina lector Commendet dulci qualiacunque sono. His ergo, aut illis, vigilatum carmen in ipsas, Forsitan exigui muneris instar erit. At, quod eris per te facturus, et utile credis, Id tua te facito semper amica roget. Libertas alicui fuerit promissa tuorum;

286

[blocks in formation]

Et videat flentem; nec tædeat oscula ferre; 325
Et sicco lacrymas combibat ore tuas.
Multa vove: sed cuncta palam; quotiesque
libebit,

Quæ referas illi, somnia læta vide.

Et veniat, quæ lustret, anus, lectumque locum-
que,
Præferat et tremula sulphur et ova manu. 330
Omnibus his inerunt gratæ vestigia curæ:

In tabulas multis hæc via fecit iter.
Ne tamen officiis odium quæratur ab ægra,
Sit suus in blanda sedulitate modus.

Neve cibo prohibe, nec amari pocula succi 335
Porrige rivalis misceat illa tuus.

:

Sed non, cui dederis a littore carbasa, vento
Utendum, medio cum potiere freto.

Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu:
Si bene nutrieris, tempore firmus erit. 340
Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas:
Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit.
Nascitur exiguus, sed opes acquirit eundo,

Quaque venit, multas accipit amnis aquas. Fac tibi consuescat: nil consuetudine majus: Quam tibi dum capias, tædia nulla fuge. 346 Te semper videat: tibi semper præbeat aurem : Exhibeat vultus noxque diesque tuos.

Cum tibi major erit fiducia, posse requiri;
Tum procul, absenti cura futurus, abi. 350
Da requiem; requietus ager bene credita reddit:
Terraque cœlestes arida sorbet aquas.
Phyllida Demophoon præsens moderatius ussit:
Exarsit velis acrius illa datis.

[Penelopen absens sollers torquebat Ulixes: 355 Phylacides aberat, Laodamia, tuus.]

360

Sed mora tuta brevis : lentescunt tempore curæ ;
Vanescitque absens, et novus intrat, amor.
Dum Menelaus abest, Helene, ne sola jaceret,
Hospitis est tepido nocte recepta sinu.
Qui stupor hic, Menelae, fuit? tu solus abibas:
Isdem sub tectis hospes et uxor erant.
Accipitri timidas credis, furiose, columbas?
Plenum montano credis ovile lupo?
Nil Helene peccat; nil hic committit adulter:
Quod tu, quod faceret quilibet, ille facit.
Cogis adulterium, dando tempusque locumque.
Quo, nisi consilio est usa puella tuo?
Quid faciat? vir abest, et adest non rusticus
hospes :

364

370

Et timet in vacuo sola cubare toro. Viderit Atrides. Helenen ego crimine solvo. Usa est humani commoditate viri. Sed neque fulvus aper media tam sævus in ira, Fulmineo rabidos cum rotat ore canes; Nec lea, cum catulis lactentibus ubera præbet : Nec brevis ignaro vipera læsa pede; 376 Fœmina quam, socii deprensa pellice lecti, Ardet; et in vultu pignora mentis habet. In ferrum flammasque ruit: positoque decore Fertur, ut Aonii cornibus icta dei. 380 Conjugis admissum, violataque jura maritæ, Barbara per natos Phasias ulta suos. Altera dira parens; hæc est, quam cernis, hirundo:

Adspice, signatum sanguine pectus habet. 384 Hoc bene compositos, hoc firmos solvit amores: Crimina sunt cautis ista timenda viris. Nec mea vos uni damnat censura puellæ. Di melius! vix hoc nupta tenere potest. Ludite sed furto celetur culpa modesto. Gloria peccati nulla petenda sui.

390

Nec dederis munus, cognosse quod altera possit:
Nec sint nequitiæ tempora certa tuæ.
Et, ne te latebris capiat sibi fœmina notis,
Non uno est omnis convenienda loco.
Et quoties scribes, totas prius ipse tabellas 395
Inspice: plus multæ, quam sibi missa, legunt.
Læsa Venus justa arma movet, telumque re-
mittit:

Et, modo quod questa est, ipse querare, facit. Dum fuit Atrides una contentus, et illa

Casta fuit; vitio est improba facta viri. 400 Audierat, laurumque manu vittasque ferentem Pro nata Chrysen non valuisse sua. Audierat, Lyrnessi, tuos, abducta, dolores; Bellaque per turpes longius isse moras. Hæc tamen audierat: Priameida viderat ipsam. Victor eras prædæ præda pudenda tuæ. 406 Inde Thyestiaden thalamoque animoque recepit,

410

Et male peccantem Tyndaris ulta virum est. Quæ bene celaris, si qua tamen acta patebunt, Illa licet pateant, tu tamen usque nega. Tum neque subjectus, solito nec blandior esto. Hæc animi multum signa nocentis habent. Sed lateri ncc parce tuo: pax omnis in uno Concubitu: prior hoc inficianda Venus. Sunt, qui præcipiant herbas satureia nocentes Sumere: judiciis ista venena meis. Aut piper urticæ mordacis semine miscent, Tritaque in annoso flava pyrethra mero. Sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi, Colle sub umbroso quam tenet altus Eryx. 420 Candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga,

416

[blocks in formation]

440

Nec facile est æqua commoda mente pati.
Ut levis absumtis paullatim viribus ignis
Ipse latet, summo canet in igne cinis:
Sed tamen extinctas admoto sulphure flammas
Invenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
Sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent,
Acribus est stimulis eliciendus amor.
Fac timeat de te, tepidamque recalface mentem:
Palleat indicio criminis illa tui.
446

O quater, et quoties numero comprendere non est
Felicem, de quo læsa puella dolet!
Quæ, simul invitas crimen pervenit ad aures,
Excidit; et miseræ voxque colorque fugit.
Ille ego sim, cujus laniet furiosa capillos:

451

Ille ego sim, teneras cui petat ungue genas: Quem videat lacrymans: quem torvis spectet ocellis :

Quo sine non possit vivere; posse velit.

Si spatium quæras; breve sit, quo læsa quera

[blocks in formation]

460

Candida jamdudum cingantur colla lacertis :
Inque tuos flens est accipienda sinus.
Oscula da flenti: Veneris da gaudia flenti.
Pax erit: hoc uno solvitur ira modo.
Cum bene sævierit, cum certa videbitur hostis,
Tum pete concubitus fœdera: mitis erit.
Illic depositis habitat Concordia telis:
Illo, crede mihi, Gratia nata loco est.

Quæ modo pugnarunt, jungunt sua rostra columbæ : 465

Quarum blanditias, verbaque murmur habet. Prima fuit rerum confusa sine ordine moles, Unaque erant facies sidera, terra, fretum. Mox cœlum impositum terris; humus æquore cincta est:

Inque suas partes cessit inane Chaos. Sylva feras, volucres aer accepit habendas:

470

In liquida pisces delituistis aqua. Tum genus humanum solis errabat in agris: Idque meræ vires, et rude pectus erat. Sylva domus fuerat, cibus herba,cubilia frondes Jamque diu nulli cognitus alter erat. 476 Blanda truces animos fertur mollisse voluptas: Constiterant uno fœmina virque loco: Quod facerent, ipsi nullo didicere magistro : Arte Venus nulla dulce peregit opus. 480 Ales habet, quod amet: cum quo sua gaudia jungat,

Invenit in media fœmina piscis aqua. Cerva parem sequitur: serpens serpente tenetur : Hæret adulterio cum cane nexa canis. Læta salitur ovis: tauro quoque læta juvenca

[blocks in formation]

490

Sustinet immundum sima capella marem.
In furias agitantur equæ, spatioque remota
Per loca dividuos amne sequuntur equos.
Ergo age, et iratæ medicamina fortia præbe:
Illa feri requiem sola doloris habent.
Illa Machaonios superant medicamina succos;
His, ubi peccaris, restituendus eris.
Hæc ego cum canerem, subito manifestus Apollo
Movit inauratæ pollice fila lyræ.

In manibus laurus: sacris inducta capillis 495
Laurus erat: vates ille videndus agit.
Is mihi, Lascivi, dixit, præceptor amoris,

Duc, age, discipulos ad mea templa tuos.
Est ibi diversum fama celebrata per orbem
Littera, cognosci quæ sibi quemque jubet.
Qui sibi notus erit, solus sapienter amabit: 501
Atque opus ad vires exiget omne suas.
Cui faciem natura dedit, spectetur ab illa:
Cui color est, humero sæpe patente cubet.
Qui sermone placet, taciturna silentia rumpat :
Qui canit arte, canat: qui bibit arte, bibat.
Sed neque declament medio sermone diserti :
Nec sua non sanus scripta poeta legat.
Sic monuit Phoebus: Phobo parete monenti.
Certa dei sacro est hujus in ore fides.
Ad propiora vocor. Quisquis sapienter amabit,
Vincet; et e nostra, quod petet, arte feret.
Credita nec semper sulci cum fœnore reddunt,
Nec semper dubias adjuvat aura rates.
Quod juvat, exiguum; plus est, quod lædit

amantes.

Proponant animo multa ferenda suo.

510

515

Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla,

Cærula quot baccas Pallados arbor habet; Littore quot concha; tot sunt in amore dolores. Quæ patimur, multo spicula felle madent.

« PreviousContinue »