Page images
PDF
EPUB

Tempus adest: committe rates: ego temporis

auctor

56

Ducam laurigera Julia rostra manu. Dixerat, et pharetræ pondus consumit in arcus: Proxima post arcus Cæsaris hasta fuit. Vincit Roma fide Phoebi; dat fœmina pœnas; Sceptra per Ionias fracta vehuntur aquas. At pater Idalio miratus Cæsar ab astro,

Sum deus: en nostri sanguinis ista fides. 60 Prosequitur cantu Triton, omnesque marinæ Plauserunt circa libera signa deæ.

Illa petit Nilum cymba male nixa fugaci,
Hoc unum, jusso non moritura die.

Di melius: quantus mulier foret una triumphus,
Ductus erat per quas ante Jugurtha vias! 66
Actius hinc traxit Phœbus monimenta, quod
ejus

Una decem vicit missa sagitta rates. Bella satis cecini: citharam jam poscit Apollo Victor, et ad placidos exuit arma choros. 70 Candida nunc molli subeant convivia ludo, [Blanditiæque] fluant per mea colla rosæ ; Vinaque fundantur prelis elisa Falernis;

Terque lavet nostras spica Cilissa comas. Ingenium potis irritat Musa poetis.

75

Bacche, soles Phobo fertilis esse tuo. Ille paludosos memoret servire Sicambros; Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat; Hic referat sero confectum fœdere Parthum: Reddat signa Remi; mox dabit ipse sua. 80 Sive aliquid pharetris Augustus parcet Eois, Differet in pueros ista tropæa suos. [nas: Gaude, Crasse, nigras siquid sapis inter areIre per Euphraten ad tua busta licet. Sic noctem patera, sic ducam carmine, donec 85 Injiciat radios in mea vina dies.

ELEGIA VII.-De Cynthia.

6

10

Sunt aliquid Manes; letum non omnia finit,
Luridaque evictos effugit umbra rogos.
Cynthia namque meo visa est incumbere fulcro,
Marmor ad extremæ nuper humata viæ;
Cum mihi ab exequiis somnus penderet amarus,
Et quererer lecti frigida regna mei.
Eosdem habuit secum, quibus est elata, capillos,
Eosdem oculos; lateri vestis adusta fuit;
Et solitam digito beryllon adederat ignis;
Summaque Lethæus tinxerat ora liquor.
Spirantisque animos, et vocem misit: at illi
Pollicibus fragiles increpuere manus :
Perfide, nec cuiquam melior sperande puellæ,
In te jam vires somnus habere potest?
Jamne tibi exciderunt vigilantis furta Suburræ,
Et mea nocturnis trita fenestra dolis?
Per quam demisso quoties tibi fune pependi,
Alterna veniens in tua colla manu!
Sæpe Venus trivio commissa, et pectore mixto
Fecerunt tepidas pallia nostra vias.
Fœderis heu taciti! cujus fallacia verba
Non audituri diripuere Noti.

16

20

At mihi non oculos quisquam inclinavit euntes:
Unum impetrassem, te revocante, diem.
Nec crepuit fissa, me propter, arundine custos;
Læsit et objectum tegula curta caput.
Denique, quis nostro curvum te funere vidit?
Atram quis lacrymis incaluisse togam?
Si piguit portas ultra procedere, at illuc
Jussisses lectum lentius ire meum.
Cur ventos non ipse rogis, ingrate, petisti?
Cur nardo flammæ non oluere mea?

30

[blocks in formation]

50

Per nomen quoniam est ausa rogare meum. Te patiente meæ conflavit imaginis aurum, Ardenti e nostro dotem habitura rogo. Non tamen insector, quamvis mereare, Properti: Longa mea in libris regna fuere tuis. Juro ego fatorum nulli revocabile carmen, Tergeminumque canem (sic mihi molle sonet) Me servasse fidem: si fallo, vipera nostris Sibilet in tumulis, et super ossa cubet. Nam gemina est sedes turpem sortita per amnem, Turbaque diversa remigat omnis aqua. Una Clytemnestræ stuprum vehit, ac rate Cressæ Portat mentitæ lignea monstra bovis. Ecce coronato pars altera vecta phaselo, Mulcet ubi Elysias aura beata rosas; Qua numerosa fides, quaque æra rotunda Cybebes,

56

60

[blocks in formation]

70

In scelus hoc animuni non valuisse suum. Sic ortis lacrymis vitæ sanamus amara. Celo ego perfidiæ crimina multa tuæ. Sed tibi nunc mandata damus, si forte moveris, Si te non totum Doridos herba tenet: Nutrix in tremulis ne quid desideret annis

Parthenie: patuit, nec tibi avara fuit. Deliciæque meæ Latris, (cui nomen ab usu) 75 Ne speculum dominæ porrigat illa novæ. Et quoscunque meo fecisti nomine versus, Ure mihi: laudes desine habere meas. Pelle hederam tumulo, mihi quæ pugnante corymbo

Mollia contortis alligat ossa comis. Pomosis Anio qua spumifer incubat arvis,

80

[blocks in formation]

ELEGIA VIII. De Cynthia. Disce, quid Esquilias hac nocte fugarit aquosas, Cum vicina novis turba cucurrit agris. Lanuvium annosi vetus est tutela draconis,

Hic, ubi tam raræ non perit hora moræ, Qua sacer abripitur cæco descensus hiatu,

Qua penetrat virgo, (tale iter omne cave) Jejuni serpentis honos, cum pabula poscit Annua, et ex ima sibila torquet humo. Talia demissæ pallent ad sacra puellæ,

5

10

Cum tenera anguino creditur ore manus.
Ille sibi admotas a virgine corripit escas:
Virginis in palmis ipsa canistra tremunt.
Si fuerint castæ, redeunt in colla parentum;
Clamantque agricolæ, Fertilis annus erit.
Huc mea detonsis advecta est Cynthia mannis:
Causa fuit Juno, sed mage causa Venus.
Appia, dic, quæso, quantum, te teste, triumphum
Egerit, effusis per tua saxa rotis;
Turpis in arcana sonuit cum rixa taberna,
Si sine me, famæ non sine labe meæ.
Spectaclum ipsa sedens primo temone pependit,
Ausa per impuros frena movere locos.

Serica nam taceo vulsi carpenta nepotis,
Atque armillatos colla Molossa canes;
Qui dabit immundæ venalia fata saginæ,
Vincet ubi erasas barba pudenda genas.
Cum fieret nostro toties injuria lecto,

20

25

[blocks in formation]
[blocks in formation]

10

Amphitryoniades qua tempestate juvencos
Egerat a stabulis, ora Erythia, tuis,
Venit ad invictos pecorosa Palatia montes,
Et statuit fessos fessus et ipse boves,
Qua Velabra suo stagnabant flumine, quaque 5
Nauta per urbanas velificabat aquas.
Sed non infido manserunt hospite Caco
Incolumes: furto polluit ille Jovem.
Accola Cacus erat, metuendo raptor ab antro,
Per tria partitos qui dabat ora focos.
Hic, ne certa forent manifestæ signa rapinæ,
Aversos cauda traxit in antra boves;
Nec sine teste deo: furem sonuere juvenci :
Furis at implacidas diruit ira fores.
Mænalio jacuit pulsus tria tempora ramo
Cacus; et Alcides, Sic, ait, ite, boves;
Herculis ite boves, nostræ labor ultime clavæ,
Bis mihi quæsitæ, bis mea præda, boves;
Arvaque mugitu sancite boaria longo.

15

26

Nobile erunt Romæ pascua vestra forum. 20 Dixerat, et sicco torquet sitis ora palato : Terraque non ullas fissa ministrat aquas. Sed procul inclusas audit ridere puellas, Lucus ubi umbroso fecerat orbe nemus, Fœmineæ loca clausa deæ, fontesque piandos, Impune et nullis sacra retecta viris. Devia puniceæ velabant limina vittæ ; Putris odorato luxerat igne casa; Populus et longis ornabat frondibus ædem, Multaque cantantes umbra tegebat aves. 30 Huc ruit, in siccam congesto pulvere barbam, Et jacit ante fores verba minora deo: Vos precor, o luci sacro quæ luditis antro, Pandite defessis hospita fana viris. Fontis egens erro, circaque sonantia lymphis: Et cava suscepto flumine palma sat est. Audistisne aliquem, tergo qui sustulit orbem? Ille ego sum: Alciden terra recepta vocat. Quis facta Herculeæ non audit fortia clavæ, Et nunquam ad vastas irrita tela feras; Atque uni Stygias hominum luxisse tenebras?

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

40

45

[blocks in formation]

65

69

Accipit: hæc fesso vix mihi terra patet. Maxima quæ gregibus devota est ara repertis, Ara per has, inquit, maxima facta manus, Hæc nullis unquam pateat veneranda puellis; Herculis eximii ne sit inulta sitis. Sancte pater, salve, cui jam favet aspera Juno: Sancte, velis libro dexter adesse meo. [bem, Hunc, quoniam manibus purgatum sanxerat orSic Sanctum Tatiæ composuere Cures.

ELEGIA X.-Quare Jupiter Feretrius dictus. Nunc Jovis incipiam causas aperire Feretrî, Armaque de ducibus trina recepta tribus. Magnum iter adscendo; sed dat mihi gloria

vires.

10

Non juvat ex facili lecta corona jugo. Imbuis exemplum primæ tu, Romule, palmæ 5 Hujus, et exuviis plenus ab hoste redis, Tempore quo portas Cæninum Acrona petentem Victor in eversum cuspide fundis equum. Acron Herculeus, Cænina ductor ab arce, Roma, tuis quondam finibus horror erat. Hic, spolia ex humeris ausus sperare Quirini, Ipse dedit, sed non sanguine sicca suo. Hunc videt ante cavas vibrantem spicula turres Romulus, et votis occupat ante ratis: Jupiter hæc hodie tibi victima corruet Acron. Voverat; et spolium corruit ille Jovi. Urbis virtutumque parens sic vincere suevit, Qui tulit aprico frigida castra lare. Idem equus et frenis, idem fuit aptus aratris; Et galea hirsuta compta lupina juba. Picta nec inducto fulgebat parma pyropo: Præbebant cæsi baltea lenta boves. Cossus at insequitur Veientis cæde Tolumnî. Vincere tum Veios posse laboris erat. Necdum ultra Tiberim belli sonus; ultima

præda

Nomentum, et captæ jugera terna Cora. Et Veii veteres, et vos, tum regna fuistis, Et vestro posita est aurea sella foro. Nunc intra muros pastoris buccina lenti

20

26

Cantat, et in vestris ossibus arva metunt. 30 Forte super portæ dux Veius adstitit arcem, Colloquiumque sua fretus ab urbe dedit. Dumque aries murum cornu pulsabat aëno, Vineaque inductum longa tegebat opus, Cossus ait, Forti melius concurrere campo. Nec mora fit; plano sistit uterque gradum.

35

[blocks in formation]

Te licet orantem fuscæ deus audiat aulæ, Nempe tuas lacrymas littora surda bibent. Vota movent Superos: ubi portitor æra recepit, Obserat umbrosos lurida porta rogos.

5

10

Sic mæstæ cecinere tubæ, cum subdita nostrum
Detraheret lecto fax inimica caput.
Quid mihi conjugium Pauli, quid currus avorum
Profuit, aut famæ pignora tanta meæ ?
Num minus immites habuit Cornelia Parcas?

En sum, quod digitis quinque levatur onus. Damnatæ [noctes,] et vos, vada lenta, paludes, Et quæcunque meos implicat unda pedes, Immatura licet, tamen huc non noxia veni:

20

Det pater hic umbræ mollia jura meæ, Aut siquis posita judex sedet Æacus urna, In mea sortita vindicet ossa pila. Assideat frater juxta, Minoia sella, Eumenidum intento turba severa foro. Sisyphe, mole vaces; taceant Ixionis orbes; Fallax Tantaleo corripere ore liquor. Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras; Sed jaceat tacita lapsa catena sera. Ipsa loquar pro me: si fallo, pœna sororum Infelix humeros urgeat urna meos. Sicui fama fuit per avita tropaa decori,

26

30

35

Afra Numantinos regna loquuntur avos. Altera maternos exæquat turba Libones; Et domus est titulis utraque fulta suis. Mox ubi jam facibus cessit prætexta maritis, Vinxit et adspersas altera vitta comas; Jungor, Paule, tuo, sic discessura, cubili. In lapide huic uni nupta fuisse legar. Testor majorum cineres tibi, Roma, verendos, Sub quorum titulis Africa tonsa jacet; Qui Persen proavi simulantem pectus Achillis, Et tumidas proavo fregit Achille domos; 40 Me neque censuræ legem mollisse, nec ulla Labe mea nostros erubuisse focos. Non fuit exuviis damnum Cornelia tantis : Quin et eram magnæ pars imitanda domus. Nec mea mutata est ætas: sine crimine tota est: Viximus insignes inter utramque facem. Mi natura dedit leges a sanguine ductas, Nec possum melior judicis esse metu. Quamlibet austeras de me ferat urna tabellas, Turpior assessu non erit ulla meo; Vel tu, quæ tardam movisti fune Cybeben, Claudia, turritæ cara ministra deæ ;

46

50

[blocks in formation]

P. OVIDII NASONIS

HEROIDES.

P. OVIDIUS NASO Sulmone Pelignorum oppido natus U. C. 711, vetere domo equestri, censu satis liberali. Romæ litteris bonisque artibus optime eruditus, patre hortante foro se dedit; ibique cum haud parum profecisset, et publicis quibusdam muneribus insuper functus esset, mox legum servitutem solito poetis fastidio exosus, mortuo præterea patre, ad poesin se contulit. Et hoc quidem tempore scripsit opera amatoria, Metamorphoseon libros, quos imperfectos reliquit, Medeam tragœdiam deperditam; per quæ maximam apud suos famam adeptus est. Tres duxit uxores; quarum ultimam et ob ingenii dotes cultumque, et ob fidum in adversis animum summa ipse laude dignatus est. Cæterum Augusto suspectus, sive quod filiam ejus Juliam sub ficto Corinnæ nomine amasset, sive quod occulto alicui ipsius principis flagitio casu interfuisset, sive aliam ob causam (de hoc enim nihil compertum) ficto crimine velut corruptor juventutis Tomos, Euxini littoris oppidum, relegatus est. Ibi inter varia belli, barbariæ, immitis cœli mala, Fastos composuit, quorum sex tantum libri ad nos pervenerunt; scripsit item Tristium libros, epistolas de Ponto, aliaque, quæ jam exciderunt. Ibi etiam mortuus est, U. C. 771. Sed de vita Ovidii imprimis consulendus ipse, Trist. Lib. IV. Eleg. 10.

[blocks in formation]

20

Antilochus nostri causa timoris erat:
Sive Mencetiaden falsis cecidisse sub armis;
Flebam successu posse carere dolos.
SanguineTlepolemus Lyciam tepefecerat hastam;
Tlepolemi leto cura novata mea est.
Denique, quisquis erat castris jugulatus Achivis,
Frigidius glacie pectus amantis erat.
Sed bene consuluit casto deus æquus amori.
Versa est in cinerem sospite Troja viro.
Argolici rediere duces: altaria fumant:
Ponitur ad patrios barbara præda deos.
Grata ferunt nymphæ pro salvis dona maritis:
Illi victa suis Troia fata canunt.
Mirantur justique senes, trepidæque puellæ :
Narrantis conjux pendet ab ore viri.
Atque aliquis posita monstrat fera prælia mensa,
Pingit et exiguo Pergama tota mero.

Hac ibat Simois; hæc est Sigeia tellus;
Hic steterat Priami regia celsa senis;

25

30

[blocks in formation]

40

46

55

Rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque casos,
Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
Ausus es, o nimium nimiumque oblite tuorum,
Thracia nocturno tangere castra dolo,
Totque simul mactare viros, adjutus ab uno.
At bene cautus eras, et memor ante mei.
Usque metu micuere sinus, dum victor amicum
Dictus es Ismariis isse per agmen equis.
Sed mihi quid prodest vestris disjecta lacertis
Ilios? et, murus quod fuit ante, solum ?
Si maneo, qualis Troja durante manebam ;
Virque mihi, demto fine carendus, abest? 50
Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant;
Incola captivo quæ bove victor arat :
Jam seges est ubi Troja fuit, resecandaque falce
Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus:
Semisepulta virûm curvis feriuntur aratris
Ossa ruinosas occulit herba demos.
Victor abes; nec scire mihi, quæ causa morandi,
Aut in quo lateas ferreus orbe, licet. [pim,
Quisquis ad hæc vertit peregrinam littora pup-
Ille mihi de te multa rogatus abit.
Quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam,
Traditur huic digitis charta notata meis.
Nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arva,
Misimus incerta est fama remissa Pylo.
Misimus et Sparten: Sparte quoque nescia veri.
Quas habitas terras, aut ubi lentus abes? 66
Utilius starent etiam nunc monia Phobi.
(Irascor votis heu levis ipsa meis !)
Scirem ubi pugnares; et tantum bella timerem ;
Et mea cum multis juncta querela foret.
Quid timeam ignoro: timeo tamen omnia de-

mens;

60

70

[blocks in formation]
« PreviousContinue »