Page images
PDF
EPUB

II.-T. LUCRETII CARI

DE RERUM NATURA.

DE T. LUCRETII CARI vita, quod summis sæpe poëtis contigit, nihil fere traditum habemus. Constat tantum Romanum fuisse, vetusta Lucretiorum stirpe oriundum. Memmii autem, nobilis viri, in amicitia fuisse, e carminis inscriptione liquet. Narravit quidam eum amatorio poculo ab uxore sive amica Lucilia dato in furorem versum, sibi ipsi mortem conscivisse. Natus est U. C. 659; mortuus circa 700.

LIBER PRIMUS.

Æneadûm genetrix, hominum Divômque volup- | Talibus in rebus communi dêsse saluti.

tas,

Alma Venus, cœli subter labentia signa
Quæ mare navigerum, quæ terras frugiferenteis
Concelebras; per te quoniam genus omne ani-
mantum

5

Concipitur, visitque exortum lumina solis:
Te, Dea, te fugiunt ventei, te nubila cœli,
Adventumque tuum: tibi suaveis dædala tellus
Summittit flores; tibi rident æquora ponti,
Placatumque nitet diffuso lumine cœlum.
Nam, simul ac species patefacta est verna diei,10
Et reserata viget genitabilis aura Favoni,
Aeriæ primum volucreis te, Diva, tuumque
Significant initum, perculsæ corda tua vi.
Inde feræ, pecudes persultant pabula læta,
Et rapidos tranant amneis: ita, capta lepore, 15
[Illecebreisque tueis omnis natura animantum]
Te sequitur cupide, quo quamque inducere
pergis.

Denique per maria, ac monteis, fluviosque ra-
paceis,
[teis,

Frundiferasque domos avium, camposque virenOmnibus incutiens blandum per pectora amorem, Efficis, ut cupide generatim sæcla propagent.

Quæ quoniam rerum naturam sola gubernas, Nec sine te quidquam dias in luminis oras Exoritur, neque fit lætum neque amabile quid

quam;

30

Te sociam studeo scribundeis versibus esse, 25
Quos ego de rerum natura pangere conor [omni
Memmiadæ nostro: quem tu, Dea, tempore in
Omnibus ornatum voluisti excellere rebus.
Quo magis æternum da dicteis, Diva, leporem.
Effice, ut interea fera manera militiaï
Per maria ac terras omneis sopita quiescant.
Nam tu sola potes tranquilla pace juvare
Mortaleis: quoniam belli fera mænera Mavors
Armipotens regit, in gremium qui sæpe tuum se
Rejicit, æterno devictus volnere amoris :
Atque ita, suspiciens tereti cervice reposta,
Pascit amore avidos, inhians in te, Dea, visus;
Eque tuo pendet resupini spiritus ore.
Hunc tu, Diva, tuo recubantem corpore sancto
Circumfusa super, suaveis ex ore loquelas 40
Funde, petens placidam Romaneis, incluta, pa-

cem.

35

Nam neque nos agere hoc patriaï tempore iniquo Possumus æquo animo, nec Memmî clara propago

[blocks in formation]

Semotum a cureis, adhibe veram ad rationem: Ne mea dona, tibi studio dispôsta fideli, Intellecta prius quam sint, contemta relinquas. Nam tibi de summa cœli ratione deûmque Disserere incipiam, et rerum primordia pandam; Unde omneis natura creet res, auctet, alatque; 51 Quoque eadem rursum natura peremta resolvat : Quæ nos materiem, et genitalia corpora rebus Reddunda in ratione vocare, et semina rerum Appellare suëmus, et hæc eadem usurpare Corpora prima, quod ex illeis sunt omnia primeis. [Omnis enim per se divôm natura necesse est Immortali ævo summa cum pace fruatur, Semota ab nostreis rebus, sejunctaque longe; Nam, privata dolore omni, privata pericleis, 60 Ipsa sueis pollens opibus, nihil indiga nostri, Nec bene promeriteis capitur, nec tangitur ira.]

55

65

Humana ante oculos fede quom vita jaceret In terreis, oppressa gravi sub Religione, Quæ caput a cœli regionibus ostendebat, Horribili super aspectu mortalibus instans; Primum Graius homo mortaleis tollere contra Est oculos ausus, primusque obsistere contra: Quem neque fama deûm, nec fulmina, nec minitanti

[blocks in formation]

Sensit, et hunc propter ferrum celare ministros,
Aspectuque suo lacrumas effundere civeis,
Muta metu, terram, genibus summissa, petebat;
Nec miseræ prodesse in tali tempore quibat,
Quod patrio princeps donarat nomine regem. 95
Nam sublata virûm manibus, tremebundaque,
ad aras

Deducta est; non ut, solenni more sacrorum
Perfecto, posset claro comitari hymenæo;
Sed, casta inceste, nubendi tempore in ipso,
Hostia concideret mactatu mæsta parentis, 100
Exitus ut classi felix faustusque daretur,
Tantum religio potuit suadere malorum!

Tutemet a nobis jam quovis tempore, vatum Terriloqueis victus dicteis, desciscere quæres. Quippe etenim quam multa tibi jam fingere 105

possum

Somnia, quæ vitæ rationes vortere possint,
Fortunasque tuas omneis turbare timore.
Et merito: nam, si certam finem esse viderent
Ærumnarum homines, aliqua ratione valerent
Religionibus atque mineis obsistere vatum: 110
Nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
Æternas quoniam pœnas in morte timendum.
Ignoratur enim, quæ sit natura animaï ;
Nata sit, an contra nascentibus insinuetur;
Et simul intereat nobiscum, morte diremta,
An tenebras Orci visat, vastasque lacunas; 116
An pecudes alias divinitus insinuet se;
Ennius ut noster cecinit, qui primus amœno
Detulit ex Helicone perenni frunde coronam,
Per genteis Italas hominum quæ clara clueret.
Etsi præterea tamen esse Acherusia templa 121
Ennius æterneis exponit versibus edens,
Quo neque permanent animæ, neque corpora
nostra,

Sed quædam simulacra, modeis pallentia mireis:
Unde sibi exortam semper florentis Homeri 125
Commemorat speciem lacrumas effundere salsas
Cœpisse, et rerum naturam expandere dicteis.
Quapropter, bene quom supereis de rebus
habenda

Nobis est ratio, solis lunæque meatus
Qua fiant ratione, et qua vi quæque gerantur 130
In terreis; tunc cum primeis, ratione sagaci,
Unde anima atque animi constet natura, viden-
dum:

Et quæ res, nobis vigilantibus obvia, mentes
Terrificet, morbo affecteis, somnoque sepulteis;
Cernere utei videamur eos, audireque coram, 135
Morte obita quorum tellus amplectitur ossa.

Nec me animi fallit, Graiorum obscura reperta Difficile illustrare Latineis versibus esse; Multa noveis verbeis præsertim quom sit agundum,

Propter egestatem linguæ, et rerum novitatem: Sed tua me virtus tamen, et sperata voluptas 141 Suavis amicitiæ, quemvis efferre laborem Suadet, et inducit nocteis vigilare serenas, Quærentem dicteis quibus, et quo carmine de

mum

Clara tuæ possim præpandere lumina menti, 145 Res quibus occultas penitus convisere possis. Hunc igitur terrorem animi tenebrasque ne

cesse est

Non radiei solis, neque lucida tela diei Discutiant, sed naturæ species, ratioque: Quoius principium heinc nobis exordia sumet, Nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.151 Quippe ita formido mortaleis continet omneis,

[ocr errors]

155

Quod multa in terreis fieri cœloque tuentur,
Quorum operum caussas nulla ratione videre
Possunt; ac fieri divino numine rentur.
Quas ob res, ubi viderimus nil posse creari
De nihilo, tum, quod sequimur, jam rectius inde
Perspiciemus, et unde queat res quæque creari,
Et quo quæque modo fiant opera sine divôm.

Nam, si de nihilo fierent, ex omnibu' rebus 160
Omne genus nasci posset: nil semine egeret.
E mare primum homines, e terra posset oriri
Squamigerum genus, et volucreis: erumpere cœlo
Armenta atque aliæ pecudes, genus omne,
ferarum

165

Incerto partu, culta ac deserta tenerent:
Nec fructus idem arboribus constare solerent,
Sed mutarentur; ferre omneis omnia possent.
Quippe, ubi non essent genitalia corpora quoique,
Qui posset mater rebus consistere certa?
At nunc, seminibus quia certeis quæque creantur,
Inde enascitur, atque oras in luminis exit, 171
Materies ubi inest quoiusque et corpora prima :
Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
Quod certeis in rebus inest secreta facultas.

Præterea, quur vere rosam, frumenta calore, Viteis auctumno fundi suadente videmus; 176 Si non, certa suo quia tempore semina rerum Quom confluxerunt, patefit quodquomque creatur,

180

Dum tempestates assunt, et vivida tellus
Tuto res teneras effert in luminis oras?
Quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
Incerto spatio, atque alieneis partibus anni:
Quippe ubi nulla forent primordia, quæ genitali
Concilio possent arceri tempore iniquo.

Nec porro augendeis rebus spatio foret usus Seminis ad coitum, e nihilo si crescere possent. Nam fierent juvenes subito ex infantibu' parvis, E terraque, exorta repente, arbusta salirent: Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando Paullatim crescunt, ut par est, semine certo; 190 Crescendoque genus servant: ut noscere possis Quæque sua de materia grandescere, alique.

Huc accedit, utei sine certis imbribus anni Lætificos nequeat fetus summittere tellus. Nec porro, secreta cibo, natura animantum 195 Propagare genus possit, vitamque tueri : Ut potius multeis communia corpora rebus Multa putes esse, ut verbeis elementa videmus, Quam sine principieis ullam rem exsistere posse. Denique, quur homines tantos natura parare Non potuit, pedibus quei pontum per vada possent 201 Transire, et magnos manibus divellere monteis, | Multaque vivendo vitalia vincere sæcla; Si non, materies quia rebus reddita certa est Gignundeis, e qua constat quid possit oriri? 205 Nil igitur fieri de nilo posse fatendum est; Semine quando opus est rebus, quo quæque

creatæ

Aëris in teneras possent proferrier auras.

Postremo, quoniam inculteis præstare videmus Culta loca, et manibus meliores reddere fetus, Esse videlicet in terreis primordia rerum ; 211 Quæ nos, fecundas vortentes vomere glebas, Terraïque solum subigentes, cimus ad ortus. Quod si nulla forent, nostro sine quæque labore Sponte sua multo fieri meliora videres. 215

Huc accedit, utei quidque in sua corpora rur

sum

Dissolvat natura, neque ad nihilum interimat res.

Nam, si quid mortale e cuncteis partibus esset, Ex oculeis res quæque repente erepta periret; Nulla vi foret usus enim, quæ partibus ejus 220 Discidium parere, et nexus exsolvere posset. Quod nunc, æterno quia constant semine quæque, Donec vis obiit, quæ res diverberet ictu, Aut intus penetret per inania, dissolvatque, Nullius exitium patitur natura videri. Præterea, quæquomque vetustate amovet ætas, Si penitus perimit consumens materiem omnem, Unde animale genus generatim in lumina vitæ Reducit Venus; et reductum dædala tellus Unde alit, atque auget, generatim pabula præbens?

225

[blocks in formation]

240

E quibus hæc rerum consistit summa refecta;
Immortali sunt natura prædita certe:
Haud igitur possunt ad nilum quæque revorti.
Denique, res omneis eadem vis caussaque volgo
Conficeret, nisi materies æterna teneret
Inter se nexu minus aut magis indupedita;
Tactus enim leti satis esset caussa profecto ;
Quippe ubi nulla forent æterno corpore; quorum
Contextum vis deberet dissolvere quæque.
At nunc, inter se quia nexus principiorum 245
Dissimileis constant, æternaque materies est,
Incolomi remanent res corpore, dum satis acris
Vis obeat, pro textura quoiusque reperta.
Haud igitur redit ad nihilura res ulla, sed omneis
Discidio redeunt in corpore materiaï.
250
Postremo, pereunt imbreis, ubi eos paterÆther
In gremium matris Terraï præcipitavit :
At nitidæ surgunt fruges, rameique virescunt
Arboribus; crescunt ipsæ, fetuque gravantur.
Hinc alitur porro nostrum genus, atque ferarum :
Hinc lætas urbeis puerûm florere videmus, 256
Frundiferasque noveis avibus canere undique
sylvas:

Hinc fessæ pecudes pingueis per pabula læta
Corpora deponunt, et candens lacteus humor
Uberibus manat distenteis: hinc nova proles 260
Artubus infirmeis teneras lasciva per herbas
Ludit, lacte mero mentes perculsa novellas.
Haud igitur penitus pereunt quæquomque vi-
dentur;

Quando alid ex alio reficit natura, nec ullam
Rem gigni patitur, nisi morte adjuta aliena. 265
Nunc age, res quoniam docui non posse creari
De nihilo, neque item genitas ad nil revocari;
Ne qua forte tamen cœptes diffidere dicteis,
Quod nequeunt oculeis rerum primordia cerni ;
Accipe præterea, quæ corpora tute necesse est
Confiteare esse in rebus, nec posse videri. 271
Principio, venti vis verberat incita pontum,
Ingenteisque ruit naveis, et nubila differt;
Interdum, rapido percurrens turbine, campos
Arboribus magneis sternit, monteisque supremos
Sylvifrageis vexat flabreis: ita perfurit acri
Cum fremitu, sævitque minaci murmure, pontus.
Sunt igitur ventei nimirum corpora cæca,
Quæ mare, quæ terras, quæ denique nubila cœli
Verrunt, ac subito vexantia turbine raptant. 280
Nec ratione fluunt alia, stragemque propagant,
Ac quom mollis aquæ fertur natura repente
Flumine abundanti, quem largeis imbribus auget

| Montibus ex alteis magnus decursus aquaï, Fragmina conjiciens sylvarum, arbustaque tota : Nec validei possunt ponteis venientis aquaï 286 Vim subitam tolerare; ita magno turbidus imbri Molibus incurrit, valideis cum viribus, amnis; Dat sonitu magno stragem, volvitque sub undeis Grandia saxa, ruit qua quidquam fluctibus obstat. Sic igitur debent venti quoque flamina ferri: 291 Quæ, velutei validum quom flumen procubuere Quamlibet in partem, trudunt res ante, ruuntque Impetibus crebreis; interdum vortice torto Corripiunt, rapideique rotanti turbine portant. Quare etiam atque etiam sunt ventei corpora

сӕса;

296 Quandoquidem facteis, et moribus, æmula magneis

Amnibus inveniuntur, aperto corpore quei sunt. Tum porro varios rerum sentimus odores, Nec tamen ad nareis venienteis cernimus umquam: 300

Nec validos æstus tuimur, nec frigora quimus Usurpare oculeis, nec voces cernere suemus: Quæ tamen omnia corporea constare necesse est Natura, quoniam sensus impellere possunt : Tangere enim, aut tangi, nisi corpus, nulla potest res.

305

Denique fluctifrago suspensæ in litore vesteis Uvescunt; eædem dispansæ in sole, serescunt: At neque, quo pacto persederit humor aquaï, Visum est, nec rursum quo pacto fugerit æstu. In parvas igitur parteis dispergitur humor, 310 Quas oculei nulla possunt ratione videre.

Quin etiam, multeis solis redeuntibus anneis, Annulus in digito subtertenuatur habendo: Stillicidi casus lapidem cavat: uncus aratri Ferreus occulte decrescit vomer in arveis: 315 Strataque jam volgi pedibus detrita viarum Saxea conspicimus: tum, portas propter, ahena Signa manus dextras ostendunt attenuari Sæpe salutantum tactu, præterque meantum. Hæc igitur minui, quom sint detrita, videmus; Sed, quæ corpora decedant in tempore quoque, Invida præclusit speciem natura videndi.

Postremo, quæquomque dies naturaque rebus Paullatim tribuit, moderatim crescere cogens, Nulla potest oculorum acies contenta tueri; 325 Nec porro quæquomque ævo macieque senescunt: Nec, mare quæ impendent, vesco sale saxa peresa

Quid quoque amittant in tempore cernere possis. Corporibus cæceis igitur natura gerit res.

Nec tamen undique corporea stipata tenentur Omnia natura; namque est in rebus inane. 331 Quod tibi cognôsse in multeis erit utile rebus, Nec sinet errantem dubitare, et quærere semper De summa rerum, et nostreis diffidere dicteis. Quapropter locus est intactus, inane, vacansque. Quod si non esset, nulla ratione moveri 336 Res possent; namque, officium quod corporis exstat,

Officere atque obstare, id in omni tempore ad

esset

Omnibus haud igitur quidquam procedere possent,

Principium quoniam cedendi nulla daret res. 340
At nunc per maria, ac terras, sublimaque cœli,
Multa modeis multeis varia ratione moveri
Cernimus ante oculos: quæ, si non esset inane,
Non tam solicito motu privata carerent,
Quam genita omnino nulla ratione fuissent: 345

349

Undique materies quoniam stipata quiesset. Præterea, quamvis solidæ res esse putentur, Heinc tamen esse licet raro cum corpore cernas. In saxeis ac spelunceis permanat aquarum Liquidus humor, et uberibus flent omnia gutteis: Dissupat in corpus sese cibus omne animantum : Crescunt arbusta, et fetus in tempore fondunt, Quod cibus in totas, usque ab radicibus imeis, Per troncos ac per ramos diffonditur omneis: Inter sæpta meant voces, et clusa domorum 355 Transvolitant: rigidum permanat frigus ad ossa. Quod, nisi inania sint, qua possent corpora quæque

Transire, haud ulla fieri ratione videres.

Denique, quur alias alieis præstare videmus Pondere res rebus, nihilo majore figura? 360 Nam, si tantumdem est in lanæ glomere, quantum Corporis in plumbo est, tantumdem pendere par est;

Corporis officium est quoniam premere omnia deorsum :

Contra autem natura manet sine pondere inanis. Ergo, quod magnum est æque, leviusque videtur, Nimirum plus esse sibi declarat inanis ; 366 At contra gravius plus in se corporis esse Dedicat, et multo vacuum minus intus habere. Est igitur nimirum id, quod ratione sagaci Quærimus, admixtum rebus; quod inane vo370

camus.

Illud, in heis rebus ne te deducere vero Possit, quod queidam fingunt, præcurrere cogor. Cedere squamigereis latices nitentibus aiunt, Et liquidas aperire vias, quia post loca pisceis Linquant, quo possint cedentes confluere undæ : Sic alias quoque res inter se posse moveri, 376 Et mutare locum, quamvis sint omnia plena. Scilicet id falsa totum ratione receptum est. Nam quo squamigerei poterunt procedere tandem,

Ni spatium dederint latices? concedere porro 380 Quo poterunt undæ, quum pisceis ire nequibunt? Aut igitur motu privandum est corpora quæque, Aut esse admixtum dicundum est rebus inane, Unde initum primum capiat res quæque movendi. Postremo, duo de concurso corpora lata

385

[blocks in formation]

Occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
Quod si forte aliquis, quom corpora dissiluere,
Tum putat id fieri, quia se condenseat aër,
Errat: nam vacuum tum fit, quod non fuit ante;
Et repletur item, vacuum quod constitit ante :
Nec tali ratione potest denserier aër,
396
Nec, si jam posset, sine inani posset, opinor,
Ipse in se trahere, et parteis conducere in unum.
Quapropter, quamvis caussando multa moreris,
Esse in rebus inane tamen fateare necesse est. 400
Multaque præterea tibi possum commemo-
rando

Argumenta fidem dicteis corradere nostreis:
Verum animo satis hæc vestigia parva sagaci
Sunt, per quæ possis cognoscere cætera tute.
Namque, canes ut montivaga persæpe ferai 405
Naribus inveniunt intectas frunde quietes,
Quom semel institerunt vestigia certa viaï :
Sic alid ex alio per te tute ipse videre

Talibus in rebus poteris, cæcasque latebras
Insinuare omneis, et verum protrahere inde. 410
Quod si pigraris, paullumve recesseris abs re,
Hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
Usque adeo largos haustus de fontibu' magneis
Lingua meo suavis diti de pectore fondet,
Ut verear, ne tarda prius per membra senectus
Serpat, et in nobis vitaï claustra resolvat, 416
Quam tibi de quavis una re versibus omnis
Argumentorum sit copia missa per aureis.
Sed nunc, ut repetam cœptum pertexere dicteis.
Omnis, ut est, igitur, per se, natura, duabus 420
Constitit in rebus: nam corpora sunt, et inane,
Hæc in quo sita sunt, et qua divorsa moventur.
Corpus enim per se communis dedicat esse
Sensus; quoi nisi prima fides fundata valebit,
Haud erit, occulteis de rebus quo referenteis 425
Confirmare animos quidquam ratione queamus.
Tum porro locus, ac spatium, quod inane voca-
mus,

Si nullum foret, haud quaquam sita corpora pos

sent

Esse, neque omnino quoquam divorsa meare: Id quod jam supra tibi paullo ostendimus ante.

Præterea, nihil est, quod possis dicere ab omni Corpore sejunctum, secretumque esse ab inani; Quod quasi tertia sit numero natura reperta. Nam quodquomque erit, esse aliquid debebit id ipsum ;

Augmine vel grandi, vel parvo denique, dum sit;
Quoi si tactus erit quamvis levis, exiguusque, 436
Corporis augebit numerum, summamque se-
quetur:

Sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
Rem prohibere queat per se transire meantem,
Scilicet hocc' id erit vacuum, quod inane vo-
440

camus.

[blocks in formation]

Rebus ea invenies, aut horum eventa videbis.
Conjunctum est id, quod numquam sine perniciali
Discidio potis est sejungi, seque gregari,
Pondus utei saxi, calor ignis, liquor aquaï,
Tactus corporibus cuncteis, intactus inani. 455
Servitium contra, paupertas, divitiæque,
Libertas, bellum, concordia, cætera, quorum
Adventu manet incolomis natura, abituque ;
Hæc soliti sumus, ut par est, eventa vocare. 459

Tempus item per se non est, sed rebus ab ipseis Consequitur sensus, transactum quid sit in ævo, Tum, quæ res instet, quid porro deinde sequatur: Nec per se quemquam tempus sentire fatendum est Semotum ab rerum motu, placidaque quiete.

Denique, Tyndaridem raptam, belloque sub

[blocks in formation]

Irrevocabilis abstulerit jam præterita ætas. Namque aliud terreis, aliud legionibus ipseis, 470 Eventum dici poterit, quodquomque erit actum. Denique, materies si rerum nulla fuisset,

Nec locus, ac spatium, res in quo quæque geruntur ;

476

Numquam Tyndaridis formæ conflatus amore
Ignis, Alexandri Phrygio sub pectore gliscens,
Clara accendisset sævi certamina belli:
Nec clam Durateus Trojanis Pergama partu
Inflammasset equus nocturno Grajugenarum :
Perspicere ut possis, res gestas funditus omneis
Non ita, utei corpus, per se constare, neque esse;
Nec ratione cluere eadem, qua constat inane: 481
Sed magis ut merito possis eventa vocare
Corporis, atque loci, res in quo quæque gerantur.
Corpora sunt porro partim primordia rerum,
Partim concilio quæ constant principiorum. 485
Sed, quæ sunt rerum primordia, nulla potest vis
Stringere; nam solido vincunt ea corpore de-

mum:

492

Etsi difficile esse videtur credere, quidquam
In rebus solido reperiri corpore posse:
Transit enim fulmen coli per sæpta domorum,
Clamor ut, ac voces: ferrum candescit in igni ;
Dissiliuntque fere ferventi saxa vapore:
Collabefactatus rigor auri solvitur æstu:
Tum glacies æris, flamma devicta, liquescit :
Permanat calor argentum, penetraleque frigus;
Quando utrumque manu, retinentes pocula rite,
Sensimus, infuso lympharum rore superne: 497
Usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
Sed quia vera tamen ratio, naturaque rerum
Cogit, ades, pauceis dum versibus expediamus
Esse ea, quæ solido atque æterno corpore con-
stent;

501

[blocks in formation]

Id porro nihil esse potest, nisi materiaï Concilium, quod inane queat tectum cohibere. Materies igitur, solido quæ corpore constat, Esse æterna potest,quom cætera dissolvantur.520 Tum porro, si nil esset, quod inane vacaret, Omne foret solidum nisi contra corpora certa Essent, quæ loca complerent, quæquomque tenerent,

Omne, quod est, spatium, vacuum constaret inane. Alterneis igitur nimirum corpus inani 525 Distinctum; quoniam nec plenum gnaviter exstat,

Nee porro vacuum: sunt ergo corpora certa, Quæ spatium pleno possint distinguere inane. Hæc neque dissolvi plageis extrinsecus icta Possunt; nec porro penitus penetrata retexi ;

530

[ocr errors]
[ocr errors]

Nec ratione queunt alia tentata labare:
Id quod jam supra tibi paullo ostendimus ante.
Nam neque collidi sine inani posse videtur
Quidquam,nec frangi, nec fondi in bina secando:
Nec capere humorem, neque item manabile fri-
gus,
535
Nec penetralem ignem; quibus omnia confi-
ciuntur.

Et quo quæque magis cohibet res intus inane,
Tam magis heis rebus penitus tentata labascit.
Ergo, si solida ac sine inani corpora prima
Sunt, ita utei docui, sint hæc æterna necesse est.
Præterea, nisi materies æterna fuisset, 541
Antehac ad nihilum penitus res quæque redîs-
sent;

De nihiloque renata forent, quæquomque vide

[blocks in formation]

Et finita simul generatim tempora rebus
Stare, quibus possint ævi contingere florem. 565
Huc accedit, utei solidissima materiaï
Corpora quom constant, possint tamen omnia
reddi

Mollia, quæ fiunt, aër, aqua, terra, vapores,
Quo pacto fiant, et qua vi quomque gerantur:
Admixtum quoniam semel est in rebus inane. 570
At contra, si mollia sint primordia rerum,
Unde queant validei silices ferrumque creari,
Non poterit ratio reddi: nam funditus omnis
Principio fundamenti natura carebit.
Sunt igitur solida pollentia simplicitate;
Quorum condenso magis omnia conciliatu
Artari possunt, validasque ostendere vireis.

575

Porro, si nulla est frangundeis reddita finis Corporibus, tamen ex æterno tempore quæque Nunc etiam superare necesse est corpora rebus, Quæ nondum clueant ullo tentata periclo. 581 At, quoniam fragili natura prædita constant, Discrepat, æternum tempus potuisse manere Innumerabilibus plageis vexata per ævom.

Denique, jam quoniam generatim reddita finis Crescendeis rebus constat, vitamque tenendi, 586 Et quid quæque queant, per fœdera naturaï, Quid porro nequeant, sancitum quandoquidem exstat;

Nec commutatur quidquam ; quin omnia constant Usque adeo, variæ volucreis ut, in ordine cunctæ, Ostendant maculas generaleis corpore inesse ; Immutabile materiæ quoque corpus habere 592

« PreviousContinue »