Page images
PDF
EPUB

Bella cient, primaque vetant consistere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma,
At sperate deos memores fandi atque nefandi.
Rex erat Æneas nobis, quo justior alter
Nec pietate fuit, nec bello major et armis. 545
Quem si fata virum servant, si vescitur aura
Etheria, neque adhuc crudelibus occubat um-
bris,

Non metus, officio ne te certâsse priorem

Pæniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,
Arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et sylvis aptare trabes, et stringere remos. 552
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus.
Sin absumta salus, et te, pater optime Teucrûm,
Pontus habet Libyæ, nec spes jam restat Iuli,
At freta Sicaniæ saltem, sedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus. Cuncti simul ore fremebant
Dardanidæ.

560

564

Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur: Solvite corde metum, Teucri; secludite curas. Res dura, et regni novitas me talia cogunt Moliri, et late fines custode tueri. Quis genus Æneadûm, quis Trojæ nesciat urbem, Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli? Non obtusa adeo gestamus pectora Pœni; Nec tam aversus equos Tyria Sol jungit ab urbe. Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva, Sive Erycis fines regemque optatis Acesten, 570 Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo. Vultis et his mecum pariter considere regnis ? Urbem quam statuo, vestra est; subducite naves; Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. Atque utinam rex ipse, Noto compulsus eodem, Afforet Æneas! equidem per littora certos 576 Dimittam, et Libyæ lustrare extrema jubebo, Si quibus ejectus sylvis aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis, et fortis Achates Et pater Eneas, jamdudum erumpere nubem Ardebant. Prior Ænean compellat Achates: 581 Nate dea, quæ nunc animo sententia surgit? Omnia tuta vides, classem, sociosque receptos; Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi Submersum; dictis respondent cætera matris. Vix ea fatus erat, quum circumfusa repente 586 Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum. Restitit Æneas, claraque in luce refulsit, Os humerosque deo similis; namque ipsa de

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet: Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt ;

611

Quæ me cunque vocant terræ. Sic fatus, amicum
Ilionea petit dextra, lævaque Serestum ;
Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloan-
thum.

Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido;
Casu deinde viri tanto; et sic ore locuta est.
Quis te, nate dea, per tanta pericula casus 615
Insequitur? quæ vis immanibus applicat oris ?
Tune ille Æneas, quem Dardanio Anchisæ
Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli: genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat:
Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis
Trojanæ, nomenque tuum, regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe vole-

bat.

621

625

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Regius accitu cari genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
Dona ferens, pelago et flammis restantia Troja:
Hunc ego sopitum somno, super alta Cythera,
Aut super Idalium, sacrata sede recondam; 681
Ne qua scire dolos, mediusve occurrere possit:
Tu faciem illius noctem non amplius unam
Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus:
Ut, quum te gremio accipiet lætissima Dido, 685
Regales inter mensas laticemque Lyæum,
Quum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem, fallasque veneno.
Paret Amor dictis caræ genetricis, et alas
Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.
690
At Venus Ascanio placidam per membra quietem
Irrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliæ lucos: ubi mollis amaracus illum
Floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
Jamque ibat, dicto parens, et dona Cupido 695
Regia portabat Tyriis, duce lætus Achate.
Quum venit, aulæis jam se regina superbis
Aurea composuit sponda mediamque locavit.
Jam pater Æneas, et jam Trojana juventus
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque ca-
701

nistris

Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulæ : quibus ordine longo
Cura penum struere, et flammis adolere Penates.
Centum aliæ, totidemque pares ætate ministri,
Qui dapibus mensas onerant, et pocula ponunt.
Nec non et Tyrii per limina læta frequentes
Convenere, toris jussi discumbere pictis.
Mirantur dona Æneæ; mirantur Iulum,
Flagrantesque dei vultus, simulataque verba, 710
Pallamque, et pictum croceo velamen acantho.
Præcipue infelix, pesti devota futuræ,
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo
Phænissa, et puero pariter donisque movetur.

Ille, ubi complexu Æneæ colloque pependit, 715
Et magnum falsi implevit genitoris amorem ;
Reginam petit. Hæc oculis, hæc pectore toto
Hæret; et interdum gremio fovet inscia Dido,
Insidat quantus miseræ deus! At memor ille
Matris Acidaliæ, paullatim abolere Sychæum 720
Incipit, et vivo tentat prævertere amore
Jam pridem resides animos desuetaque corda.
Postquam prima quies epulis, mensæque re-
motæ,

730

Crateras magnos statuunt, et vina coronant.
Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
Atria; dependent lychni laquearibus aureis 726
Incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit,
Implevitque mero pateram: quam Belus, et omnes
A Belo soliti. Tum facta silentia tectis:
Jupiter, hospitibus nam te dare jura loquuntur,
Hunc lætum Tyriisque diem Trojaque profectis
Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores.
Adsit lætitiæ Bacchus dator, et bona Juno.
Et vos, o, cœtum, Tyrii, celebrate faventes. 735
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
Primaque, libato, summo tenus attigit ore.
Tum Bitiæ dedit increpitans; ille impiger hausit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro.
Post alii proceres. Cithara crinitus lopas 740
Personat aurata, docuit quæ maximus Atlas.
Hic canit errantem lunam, solisque labores;
Unde hominum genus, et pecudes; unde imber,
et ignes;

Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones;

Quid tantum Oceano properent se tinguere soles Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet. 746 Ingeminant plausu Tyrii, Troësque sequuntur. Nec non et vario noctem sermone trahebat Infelix Dido, longumque bibebat amorem: Multa super Priamo, rogitans, super Hectore multa;

750

Nunc quibus Auroræ venisset filius armis;
Nunc quales Diomedes equi: nunc quantus
Achilles.

Immo age, et a prima, dic, hospes, origine nobis
Insidias, inquit, Danaûm, casusque tuorum,
Erroresque tuos. Nam te jam septima portat 755
Omnibus errantem terris et fluctibus æstas.

LIBER

Conticuere omnes, intentique ora tenebant; Inde toro pater Æneas sic orsus ab alto:

SECUNDUS.

Infandum, regina, jubes renovare dolorem ; Trojanas ut opes et lamentabile regnum Eruerint Danai; quæque ipse miserrima vidi, 5 Et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulixi Temperet a lacrymis! Et jam nox humida cœlo Præcipitat, suadentque cadentia sidera somnos. Sed, si tantus amor casus cognoscere nostros, 10 Et breviter Troja supremum audire laborem, Quanquam animus meminisse horret, luctuque refugit,

Incipiam. Fracti bello, fatisque repulsi
Ductores Danaûm, tot jam labentibus annis,
Instar montis equum divina Palladis arte
Edificant, sectaque intexunt abiete costas:

15

Votum pro reditu simulant; ea fama vagatur. Huc delecta virûm sortiti corpora furtim Includunt cæco lateri, penitusque cavernas Ingentes uterumque armato milite complent. 20 Est in conspectu Tenedos, notissima fama Insula, dives opum, Priami dum regna mane

bant;

Nunc tantum sinus, et statio male fida carinis.
Huc se provecti deserto in littore condunt.
Nos abiisse rati, et vento petiisse Mycenas. 25
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.
Panduntur portæ ; juvat ire, et Dorica castra
Desertosque videre locos littusque relictum.
Hic Dolopum manus, hic sævus tendebat Achil-
les;

Classibus hic locus; hic acie certare solebant. 30
Pars stupet innuptæ donum exitiale Minervæ,

Et molem mirantur equi; primusque Thymo- | Et casum insontis mecum indignabar amici.

[blocks in formation]

45

50

Et procul, O miseri, quæ tanta insania, cives?
Creditis avectos hostes? aut ulla putatis
Dona carere dolis Danaûm? sic notus Ulixes?
Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi;
Aut hæc in nostros fabricata est machina muros,
Inspectura domos, venturaque desuper urbi;
Aut aliquis latet error. Equo ne credite, Teucri.
Quicquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam
In latus inque feri curvam compagibus alvum
Contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso
Insonuere cavæ gemituraque dedere cavernæ.
Et si fata deûm, si mens non læva fuisset,
Impulerat ferro Argolicas fœdare latebras,
Trojaque nunc stares, Priamique arx alta ma-
[vinctum
Ecce, manus juvenem interea post terga re-
Pastores magno
ad regem clamore trahebant
Dardanidæ ; qui se ignotum venientibus ultro, 59
Hoc ipsum ut strueret, Trojamque aperiret
Achivis,
[ratus,

neres.

55

Obtulerat, fidens animi, atque in utrumque pa-
Seu versare dolos, seu certæ occumbere morti.
Undique visendi studio Trojana juventus
Circumfusa ruit, certantque illudere capto. 64
Accipe nunc Danaûm insidias, et crimine ab uno
Disce omnes.
[mis,
Namque, ut conspectu in medio turbatus, iner-
Constitit, atque oculis Phrygia agmina circum-
spexit:

Heu, quæ nunc tellus, inquit, quæ me æquora possunt

69

Accipere? aut quid jam misero mihi denique restat? [ipsi Cui neque apud Danaos usquam locus; et super Dardanidæ infensi pœnas cum sanguine poscunt. Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis Impetus. Hortamur fari, quo sanguine cretus, Quidve ferat, memoret, quæ sit fiducia capto. 75 Ille hæc deposita tandem formidine fatur: Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcunque, [gabo; Vera, inquit, neque me Argolica de gente neHoc primum; nec, si miserum fortuna Sinonem Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.

fatebor

80

Fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures
Belidæ nomen Palamedis, et inclyta fama
Gloria; quem falsa sub proditione Pelasgi
Insontem, infando indicio, quia bella vetabat,
Demisere neci, nunc cassum lumine lugent. 85
Illi me comitem, et consanguinitate propinquum,
Pauper in arma pater primis huc misit ab annis.
Dum stabat regno incolumis, regumque vigebat
Conciliis, et nos aliquod nomenque decusque
Gessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi 90
(Haud ignota loquor) superis concessit ab oris,
Afflictus vitam in tenebris luctuque trahebam,

Nec tacui demens; et me, fors si qua tulisset,
Si patrios unquam remeâssem victor ad Argos, 95
Promisi ultorem; et verbis odia aspera movi.
Hinc mihi prima mali labes; hinc semper Ulixes
Criminibus terrere novis; hinc spargere voces
In vulgum ambiguas, et quærere conscius arma.
Nec requievit enim, donec Calchante ministro-
Sed quid ego hæc autem nequidquam ingrata
revolvo?

101

Quidve moror? si omnes uno ordine habetis Achivos,

Idque audire sat est, jamdudum sumite pœnas. Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridæ. Tum vero ardemus scitari, et quærere causas, Ignari scelerum tantorum artisque Pelasgæ. 106 Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur.

Sæpe fugam Danai Troja cupiere relicta Moliri, et longo fessi discedere bello. Fecissentque utinam ! sæpe illos aspera ponti 110 Interclusit hiems, et terruit Auster euntes. Præcipue, cum jam hic trabibus contextus acernis

Staret equus, toto sonuerunt æthere nimbi. Suspensi Eurypylum scitatum oracula Phobi Mittimus, isque adytis hæc tristia dicta reportat: Sanguine placâstis ventos et virgine cæsa, 116 Cum primum Iliacas Danai venistis ad oras: Sanguine quærendi reditus, animaque litandum Argolica. Vulgi quæ vox ut venit ad aures: Obstupuere animis, gelidusque per ima cucurrit

120

Ossa tremor; cui fata parent, quem poscat Apollo.

Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu Protrahit in medios; quæ sint ea numina Divûm, Flagitat. Et mihi jam multi crudele canebant Artificis scelus, et taciti ventura videbant. 125 Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat Prodere voce sua quenquam, aut opponere morti Vix tandem magnis Ithaci clamoribus actus, Composito rumpit vocem, et me destinat aræ. Assensere omnes; et, quæ sibi quisque timebat, Unius in miseri exitium conversa tulere. Jamque dies infanda aderat : mihi sacra parari, Et salsæ fruges, et circum tempora vittæ. Eripui, fateor, leto me, et vincula rupi; Limosoque lacu per noctem obscurus in ulva 135 Delitui, dum vela, darent si forte, dedissent. Nec mihi jam patriam antiquam spes ulla videndi,

131

[blocks in formation]

Dixerat. Ille dolis instructus et arte Pelasga, | Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas: Vos, æterni ignes, et non violabile vestrum 154 Testor numen, ait; vos, aræ, ensesque nefandi, Quos fugi, vittæque deûm, quas hostia gessi: Fas mihi Graiorum sacrata resolvere jura, Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras, Si qua tegunt; teneor patriæ nec legibus ullis. Tu modo promissis maneas, servataque serves Troja fidem; si vera feram, si magna rependam. 161 Omnes spes Danaûm, et cæpti fiducia belli Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo Tydides sed enim, scelerumque inventor Ulixes, Fatale aggressi sacrato avellere templo 165 Palladium, cæsis summæ custodibus arcis, Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis Virgineas ausi divæ contingere vittas: Ex illo fluere ac retro sublapsa referri Spes Danaûm, fractæ vires, aversa Deæ mens. Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. Vix positum castris simulacrum, arsere corusca Luminibus flammæ arrectis, salsusque per artus Sudor iit; terque ipsa solo (mirabile dictu) Emicuit, parmamque ferens hastamque tremen

tem.

menso

169

175

Extemplo tentanda fuga canit æquora Calchas;
Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
Omina ni repetant Argis, numenque reducant,
Quod pelago et curvis secum avexere carinis.
Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,
Arma deosque parant comites, pelagoque re-
181
Improvisi aderunt. Ita digerit omina Calchas.
Hanc pro Palladio, moniti, pro numine læso
Effigiem statuere, nefas quæ triste piaret.
Hanc tamen immensam Calchas attollere molem
Roboribus textis, coloque educere jussit:
Ne recipi portis, aut duci in moenia posset,
Neu populum antiqua sub religione tueri.
Nam si vestra manus violâsset dona Minervæ,
Tum magnum exitium (quod dî primus omen in
ipsum
190

turum.

184

Convertant!) Priami imperio Phrygibusque fu[bem, Sin manibus vestris vestram adscendisset in urUltro Asiam magno Pelopea ad monia bello Venturam, et nostros ea fata manere nepotes. Talibus insidiis perjurique arte Sinonis Credita res, captique dolis lacrymisque coactis, Quos neque Tydides, nec Larissæus Achilles, Non anni domuere decem, non mille carinæ.

195

Hic aliud majus miseris multoque tremendum Objicitur magis, atque improvida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, 201 Sollennes taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta (Horresco referens) immensis orbibus angues Incumbunt pelago, pariterque ad littora tendunt: Pectora quorum inter fluctus arrecta jubæque 206 Sanguineæ exsuperant undas; pars cætera pon

tum

Pone legit, sinuantque immensa volumine terga. Fit sonitus spumante salo. Jamque arva tenebant,

Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni,210 Sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo Laocoonta petunt; et primum parva duorum Corpora natorum serpens amplexus uterque

Implicat, et miseros morsu depascitur artus; 215
Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem,
Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et jam
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nodos, 220
Perfusus sanie vittas atroque veneno;
Clamores simul horrendos ad sidera tollit:
Quales mugitus, fugit cuum saucius aram
Taurus, et incertam excussit cervice securim.
At gemini lapsu delubra ad summa dracones 225
Effugiunt, sævæque petunt Tritonidis arcem;
Sub pedibusque deæ clypeique sub orbe te-
guntur.

Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis Insinuat pavor; et scelus expendisse merentem Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur 230 Læserit, et tergo sceleratam intorserit hastam. Ducendum ad sedes simulacrum, orandaque divæ Numina conclamant.

Dividimus muros, et monia pandimus urbis.
Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum 235
Subjiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
Intendunt. Scandit fatalis machina muros,
Feta armis. Pueri circum innuptæque puellæ
Sacra canunt, funemque manu contingere gau-
dent.

Illa subit, mediæque minans illabitur urbi. 240
O patria, o divûm domus Ilium, et inclyta bello
Moenia Dardanidûm! quater ipso in limine portæ
Substitit, atque utero sonitum quater arma de-
dere.

Instamus tamen immemores cæcique furore,
Et monstrum infelix sacrata sistimus arce. 245
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
Ora, dei jussu non unquam credita Teucris.
Nos delubra deûm miseri, quibus ultimus esset
Ille dies, festa velamus fronde per urbem.

Vertitur interea cœlum, et ruit oceano nox,250 Involvens umbra magna terramque polumque, Myrmidonumque dolos: fusi per monia Teucri Conticuere; sopor fessos complectitur artus.

Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat A Tenedo, tacitæ per amica silentia lunæ, 255 Littora nota petens: flammas cum regia puppis Extulerat; fatisque deûm defensus iniquis, Inclusos utero Danaos et pinea furtim Laxat claustra Sinon: illos patefactus ad auras Reddit equus; lætique cavo se robore promunt Thersandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulix[asque, 261

es,

[blocks in formation]

Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
Compellare virum, et mastas expromere voces:
O lux Dardaniæ, spes o fidissima Teucrûm, 281
Quæ tantæ tenuere moræ ? quibus Hector ab oris
Exspectate venis? ut te post multa tuorum
Funera,post varios hominumque urbisque labores
Defessi adspicimus! quæ causa indigna serenos
Fedavit vultus? aut cur hæc vulnera cerno? 286
Ille nihil; nec me quærentem vana moratur :
Sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
Heu fuge, nate Dea, teque his, ait, eripe flammis.
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troja.290
Sat patriæ Priamoque datum. Si Pergama dextra
Defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troja Penates:
Hos cape fatorum comites; his moenia quære,
Magna pererrato statues quæ denique ponto. 295
Sic ait; et manibus vittas, Vestamque potentem,
Æternumque adytis effert penetralibus ignem.
Diverso interea miscentur monia luctu;
Et magis atque magis, quanquam secreta parentis
Anchisæ domus arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tecti
Adscensu supero, atque arrectis auribus adsto:
In segetem veluti cum flamma furentibus Austris
Incidit, aut rapidus montano flumine torrens 305
Sternit agros, sternit sata læta boumque labores,
Præcipitesque trahit silvas; stupet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum vero manifesta fides, Danaûmque patescunt
Insidiæ. Jam Deîphobi dedit ampla ruinam, 310|
Vulcano superante, domus; jam proximus ardet
Ucalegon. Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virûm clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis: 314
Sed glomerare manum bello, et concurrere in

arcem

Cum sociis ardent animi. Furor iraque mentem Præcipitant; pulchrumque mori succurrit in armis.

Ecce autem telis Pantheus elapsus Achivûm, Pantheus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, Sacra manu, victosque deos, parvumque nepotem Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit. Quo res summa loco, Pantheu? quam prendimus arcem?

324

Vix ea fatus eram, gemitu quum talia reddit:
Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniæ. Fuimus Troës; fuit Ilium, et ingens
Gloria Teucrorum. Ferus omnia Jupiter Argos
Transtulit. Incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet,
Insultans. Portis alii bipatentibus adsunt, 330
Millia quot magnis unquam venere Mycenis.
Obsedere alii telis angusta viarum
Oppositi: stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci: vix primi prælia tentant
Portarum vigiles, et cæco Marte resistunt.

Talibus Othryadæ dictis et numine divûm 335 In flammas et in arma feror, quo tristis Erinnys, Quo fremitus vocat, et sublatus ad æthera clamor. Addunt se socios Rhipeus, et maximus armis 339 Epytus; oblati per lunam Hypanisque Dymasque, Et lateri agglomerant nostro, juvenisque Corobus

Mygdonides; illis ad Trojam forte diebus
Venerat, insano Cassandra incensus amore;
Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat:

|

Infelix, qui non sponsæ præcepta furentis 345 Audierit.

Quos ubi confertos audere in prælia vidi, Incipio super his: Juvenes, fortissima frustra Pectora, si vobis audentem extrema cupido Certa sequi, quæ sit rebus fortuna videtis; 350 Excessere omnes adytis arisque relictis [urbi

:

Dî, quibus imperium hoc steterat; succurritis
Incensæ moriamur, et in media arma ruamus.
Una salus victis nullam sperare salutem. 354
Sic animis juvenum furor additus. Inde, lupi ceu
Raptores atra in nebula, quos improba ventris
Exegit cæcos rabies, catulique relicti
Faucibus exspectant siccis, per tela, per hostes
Vadimus haud dubiam in mortem, mediæque

tenemus 359 Urbis iter. Nox atra cava circumvolat umbra. Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lacrymis æquare labores? Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; Plurima perque vias sternuntur inertia passim Corpora, perque domos, et religiosa Deorum 365 Limina. Nec soli pœnas dant sanguine Teucri : Quondam etiam victis redit in præcordia virtus; Victoresque cadunt Danai. Crudelis ubique Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.

Primus se, Danaûm magna comitante caterva, Androgeos offert nobis, socia agmina credens 371 Inscius; atque ultro verbis compellat amicis: Festinate, viri; nam quæ tam sera moratur Segnities? alii rapiunt incensa feruntque Pergama: vos celsis nunc primum a navibus itis? Dixit; et extemplo (neque enim responsa dabantur 376

Fida satis) sensit medios delapsus in hostes. Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit. Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit Attollentem iras, et cærula colla tumentem: 381 Haud secus Androgeos visu tremefactus abibat. Irruimus, densis et circumfundimur armis; Ignarosque loci passim et formidine captos Sternimus. Adspirat primo Fortuna labori. 385 Atque hic successu exsultans animisque Corœbus, O socii, qua prima, inquit, fortuna salutis Monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequa

mur.

Mutemus clypeos, Danaûmque insignia nobis 389
Aptemus: dolus, an virtus, quis in hoste requirat?
Arma dabunt ipsi. Sic fatus, deinde comantem
Androgei galeam clypeique insigne decorum
Induitur, laterique Argivum accommodat ensem.
Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas, omnisque juventus
Læta facit; spoliis se quisque recentibus armat.
Vadimus immixti Danais, haud numine nostro ;
Multaque per cæcam congressi prælia noctem
Conserimus; multos Danaûm demittimus Orco.
Diffugiunt alii ad naves, et littora cursu
Fida petunt: pars ingentem formidine turpi 400
Scandunt rursus equum, et nota conduntur in alvo.
Heu nihil invitis fas quenquam fidere Divis!

Ecce trahebatur passis Priameïa virgo Crinibus a templo Cassandra adytisque Minervæ, Ad cœlum tendens ardentia lumine frustra: 405 Lumina; nam teneras arcebant vincula palmas. Nou tulit hanc speciem furiata mente Corobus, Et sese medium injecit periturus in agmen. Consequimur cuncti, et densis incurrimus armis. Hic primum ex alto delubri culmine telis 410 Nostrorum obruimur, oriturque miserrima cædes,

« PreviousContinue »