Page images
PDF
EPUB

Et Bocchus Libyæ regis memor; hic Amarantus, Bupthalmusque virens, et femper florida pinus. Non illinc Narciffus abeft, cui gloria formæ Igne Cupidineo proprios exarfit in artus;

Et

quoscumque novant vernantia tempora flores. His tumulus fuper inferitur: tum fronte locatur Elogium, tacitâ format quod litera voce:

Parve Culex, pecudum cuftos tibi tale merenti Funeris officium vitæ pro munere reddit.

P. VIRGILII MARONIS

CIRIS.

ETSI me, vario jactatum laudis amore,
Inritaque expertum fallacis præmia vulgi,
Cecropius fuavis exfpirans hortulus auras
Florentis viridi Sophiæ conplectitur umbrâ;
Num mea quæret eo dignum fibi quærere carmen?
Longe aliud ftudium, atque alios adcincta labores,
Altius ad magni fubtendit fidera mundi,
Et placitum paucis aufa eft adfcendere collem:
Non tamen abfiftam cœptum detexere munus:
In quo jure meas utinam requiefcere Mufas,
Et leviter blandum liceat deponere morem.
Quod fi mirificum proferre valent genus omnes.
Mirificum fæcli, modo fit tibi velle libido;
Si me jam fummâ Sapientia poneret arce,
Quatuor antiquis quæ heredibus eft data confors;
Unde hominum errores longe lateque per orbem
Defpicere, atque humilis poffem contemnere curas:
Non ego te talem venerarer munere tali;

[ocr errors]

Non equidem; quamvis interdum ludere nobis,
Et gracilem molli liceat pede claudere verfum:
Sed magno intexens, fi fas eft dicere, peplo,
Qualis Erichtheis olim portatur Athenis,
Debita cum caftæ folvuntur vota Minervæ,
Tardaque confecto redeunt Quinquennia luftro;
Cum levis alterno Zephyrus concrebuit Euro,
Et prono gravidum provexit pondere currum.
Felix ille dies, felix et dicitur annus;
Felices, qui talem annum videre, diemque.
Ergo Palladiæ texuntur in ordine
pugnæ:
Magna Giganteis ornantur pepla tropæis;
Horrida fanguineo pinguntur prælia cocco;
Additur, auratâ dejectus cufpide, Typho,
Qui prius, Offæis confternens æthera faxis,
Emathio celfum duplicabat vertice Olympum.
Tale deæ velum follemni in tempore portant.

Tali te vellem, juvenem doctiffime, ritu
Purpureos inter Soles, et candida Lunæ
Sidera, cæruleis orbem pulfantia bigis,

Naturæ rerum magnis intexere chartis:
Æternum Sophiæ conjunctum carmine nomen
Noftra tuum fenibus loqueretur pagina fæclis.
Sed, quoniam ad tantas nunc primum nafcimur

artes ;

Nunc primum teneros firmamus robore nervos; Hæc tamen interea, quæ poffumus, in quibus ævi Prima rudimenta et primos exegimus annos,

Adcipe dona, meo multum vigilata labore,
Et præmiffa tuis non magna exordia rebus:
Inpia prodigiis ut quondam exterruit amplis
Scylla, novosque avium, fublimis in aëre, coetus
Viderit; et, tenui confcendens fidera perinâ,
Cæruleis fua tecta fupervolitaverit alis;
Hanc pro purpureo pœnam fcelerata capillo,
Proque patris folvens excifà funditus urbe.

Conplures illam, et magni, Meffalla, poëtæ
(Nam verum fateamur; amat Polyhymnia verum)
Longe aliâ perhibent mutatam membra figurâ;
Scyllæum monftra in faxum converfa vocari.
Illam effe, ærumnis quam fæpe legamus Ulyxi,
Candida fuccin&tam latrantibus inguina monftris,
Dulichias vexaffe ratis, et gurgite in alto
Deprenfos nautas canibus laceraffe marinis.
Sed neque Mæoniæ hæc patiuntur credere chartæ,
Nec malus iftorum dubiis erroribus auctor.
Namque alias alii vulgo finxere puellas,
Quæ Colophoniaco Scyllæ dicantur Homero.
Ipfi feu Lamie mater fit, five Cratæis,
Sive illam monftro genuit Persea biformi,
Sive eft neutra parens: atque hoc in carmine toto
Inguinis eft vitium, et Veneris defcripta libido;
Sive etiam eft jactis fpeciem mutata venenis,
Infelix virgo: quid enim conmiserat illa?
Ipfe Pater, nudam fævâ conplexus arenâ,
Conjugium caræ violaverat Amphitrites:

L

At tamen exegit longo poft tempore pœnas;
Ut, cum cura fui veheretur conjugis alto,
Ipfa trucem multo mifceret fanguine pontum.
Seu vero, ut perhibent, formâ cum vinceret om-
nis,

Et cupidos quæftu paffim popularet amantes;
Pifcibus, et canibus rabidis, vallata repente,
Horribiles circum vidit fe fiftere formas.
Heu quoties mirata novos expalluit artus!
Ipfa fuos quoties heu pertimuit latratus!
Aufa quod eft mulier numen fraudare deorum,
Et dictam Veneri votorum avertere prædam:
Quam, mala multiplici juvenum quod fæpta ca-
tervâ

Dixerat, atque animo meretrix jactata ferarum,
Infamem tali merito rumore fuiffe,

Docta Palæphatiâ teftatur voce papyrus.
Quidquid, et ut quisquis tali de clade locutus,
Omnia fint: potius liceat notefcere Cirin;
Atque unam ex multis Scyllam non effe puellis.
Quare, quæ, cantus meditanti mittere certos,
Magna mihi cupido tribuiftis præmia, divæ
Pierides; quarum caftos altaria poftes
Munere fæpe meo inficiunt, foribusque hyacinthi
Deponunt flores, aut fuave rubens narciffus,
Aut crocus, alternâ conjungens lilia calthâ,
Sparfaque liminibus floret rofa; nunc age, divæ,
Præcipue noftro nunc adfpirate labori :

« PreviousContinue »