Page images
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER QUARTUS.

At regina, gravi jamdudum saucia cura,
Vulnus alit venis, et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos; haerent infixi pectore vultus
Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phoebea lustrabat lampade terras
Humentemque Aurora polo dimoverat umbram,
Quum sic unanimam alloquitur male sana sororem:
"Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent?
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes ?
→ Quem sese ore ferens! quam forti pectore et armis !
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille
Jactatus fatis! quae bella exhausta canebat!
→Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
Ne cui me vinelo vellem sociare jugali,

Postquam primus amor deceptam morte fefellit,
Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
Huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
Conjugis, et sparsos fraterna caede Penates,
Solus hic inflexit sensus, animumque labantem
Impulit. Agnosco veteris vestigia flammae.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,

[blocks in formation]

Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25

Pallentes umbras Erebi noctemque profundam,
Ante, Pudor, quam te violo, aut tua jura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores
Abstulit: ille habeat secum servetque sepulchro."
Sic effata, sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: "O luce magis dilecta sorori,
Solane perpetua maerens carpere juventa,
Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris?
Id cinerem aut Manes credis curare sepultos?
Esto: aegram nulli quondam flexere mariti,
Non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
Ductoresque alii, quos Africa terra, triumphis
Dives, alit placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
Et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,
Germanique minas?

Dis equidem auspicibus reor, et Junone secunda,
Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

30

35

40

45

Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
Conjugio tali! Teucrûm comitantibus armis,
Punica se quantis attollet gloria rebus!

Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
Indulge hospitio, causasque innecte morandi,
Dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion,
Quassataeque rates, [dum non tractabile caclum.]"

His dictis incensum animum inflammavit amore,
Spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
Exquirunt; mactant lectas de more bidentes
Legiferae Cereri, Phoeboque, patrique Lyaco,
Junoni ante omnes, cui vincla jugalia curae.
Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido
Candentis vaccae media inter cornua fundit,
Aut ante ora deûm pingues spatiatur ad aras,

50

55

60

Instauratque diem donis, pecudumque reclusis

Pectoribus inhians spirantia consulit exta.

Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem,
Quid delubra juvant? Est mollis flamma medullas
Interea, et tacitum vivit sub pectore vulnus.
Uritur infelix Dido, totaque vagatur

65

Urbe furens, qualis conjecta cerva sagitta,
Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
Nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos, haeret lateri letalis arundo.

Nunc media Aenean secum per moenia ducit,
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam;
Incipit effari, mediaque in voce resistit;
Nunc eadem, labente die, convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
Exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
Luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
Sola domo maeret vacua, stratisque relictis
Incubat illum absens absentem auditque videtque:

70

75

80

Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
Detinet, infandum si fallere possit amorem.

85

Non coeptae assurgunt turres, non arma juventus
Exercet, portusve aut propugnacula bello
Tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque
Murorum ingentes, aequataque machina caelo.

Quam simul ac tali persensit peste teneri
Cara Jovis conjunx, nec famam obstare furori,
Talibus aggreditur Venerem Saturnia dictis:
"Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis,

90

Tuque puerque tuus; magnum et memorabile numen,
Una dolo divûm si femina victa duorum est!
Nec me adeo fallit, veritam te moenia nostra,
Suspectas habuisse domos Carthaginis altae.
Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
Exercemus? Habes, tota quod mente petisti:

95

100

Ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum paribusque regamus
Auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
Dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae."

Olli (sensit enim simulata mente locutam, Quo regnum Italiae Libycas averteret oras)

Sic contra est ingressa Venus: "Quis talia demens
Abnuat, aut tecum malit contendere bello?

105

Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
Sed fatis incerta feror, si Jupiter unam

110

Esse velit Tyriis urbem Trojaque profectis,
Miscerive probet populos, aut foedera jungi.
Tu conjunx: tibi fas animum tentare precando.

[ocr errors]

Perge; sequar." Tum sic excepit regia Juno: "Mecum erit iste labor. Nunc qua ratione quod instat 115< Confieri possit, paucis, adverte, docebo.

Venatum Aeneas unaque miserrima Dido

In nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
Extulerit Titan radiisque retexerit orbem.

His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
Dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
Desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
Diffugient comites, et nocte tegentur opaca;
Speluncam Dido dux et Trojanus eandem

120

Devenient. Adero, et, tua si mihi certa voluntas, 125
[Connubio jungam stabili propriamque dicabo :]
Hic hymenaeus erit." Non adversata petenti
Annuit, atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
It portis, jubare exorto, delecta juventus;
Retia rara, plagae, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum exspectant; ostroque insignis et auro
Stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo:

130

135

Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
Aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus
Incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnes
Infert se socium Aeneas atque agmina jungit.
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
Deserit ac Delum maternam invisit Apollo,
Instauratque choros, mixtique altaria circum
Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
Ipse jugis Cynthi graditur, mollique fluentem
Fronde premit crinem fingens atque implicat auro,
Tela sonant humeris: haud illo segnior ibat
Aeneas; tantum egregio decus enitet ore.

140

145

150

Postquam altos ventum in montes atque invia lustra,
Ecce ferae, saxi dejectae vertice, caprae
Decurrere jugis; alia de parte patentes
Transmittunt cursu campos atque agmina cervi
Pulverulenta fuga glomerant, montesque relinquunt. 155
At puer Ascanius mediis in vallibus acri

Gaudet equo, jamque hos cursu, jam praeterit illos,
Spumantemque dari pecora inter inertia votis
Optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

Interea magno misceri murmure caelum
Incipit; insequitur commixta grandine nimbus:
Et Tyrii comites passim et Trojana juventus
Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros
Tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.
Speluncam Dido dux et Trojanus eandem
Deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Juno
Dant signum; fulsere ignes et conscius aether
Connubiis, summoque ulularunt vertice Nymphae.
Ille dies primus leti primusque malorum
Causa fuit: neque enim specie famave movetur,
Nec jam furtivum Dido meditatur amorem;
Conjugium vocat: hoc praetexit nomine culpam.

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes, Fama, malum, qua non aliud velocius ullum :

160

165

17

« PreviousContinue »