Page images
PDF
EPUB

Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Haec celerans iter ad naves tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem. Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilingues; Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis affatur Amorem:

[ocr errors]

Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
Nate, patris summi qui tela Typhoëa temnis,
Ad te confugio, et supplex tua numina posco.
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
Litora jactetur odiis Junonis acerbae,
Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.

Nunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
Vocibus; et vereor, quo se Junonia vertant
Hospitia: haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamina
Reginam meditor, ne quo se numine mutet,

655

660

665

670

Sed magno Aeneae mecum teneatur amore.

675

[ocr errors]

Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem:

Regius accitu cari genitoris ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,

Dona ferens pelago et flammis restantia Trojae;

680

Hunc ego sopitum somno super alta Cythera
Aut super Idalium sacrata sede recondam,
No qua scire dolos mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus,
Ut, quum te gremio accipiet laetissima Dido
Regales inter mensas laticemque Lyacum,
Quum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem fallasque veneno."
Paret Amor dictis carae genetricis, et alas

685

Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.

690

At Venus Ascanio placidam per membra quietem
Irrigat, et fotum gremio dea tollit in altos

Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum

[ocr errors]

Floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
Jamque ibat, dicto parens, et dona Cupido
Regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
Quum venit, aulaeis jam se regina superbis
Aurea composuit sponda mediamque locavit;
Jam pater Aeneas et jam Trojana juventus
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant manibus famuli lymphas, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
Cura penum struere, et flammis adolere Penates;
Centum aliae totidemque pares aetate ministri,
Qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
Convenere, toris jussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum,
Flagrantesque dei vultus simulataque verba
[Pallamque et pictum croceo velamen acantho.]
Praecipue infelix, pesti devota futurae,
Expleri mentem nequit ardescitque tuendo
Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit,
Et magnum falsi implevit genitoris amorem,
Reginam petit. Haec oculis, haec pectore toto
Haeret, et interdum gremio fovet, inscia Dido,
Insidat quantus miserae deus. At memor ille
Matris Acidaliae, paulatim abolere Sychaeum
Incipit, et vivo tentat praevertere amore
Jam pridem resides animos desuetaque corda.

695

700

705

710

715

720

Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,
Crateras magnos statuunt et vina coronant.
It strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
Atria; dependent lychni laquearibus aureis
Incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit

725

Implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
A Belo soliti; tum facta silentia tectis:

730

"Jupiter, hospitibus nam te dare jura loquuntur,
Hunc laetum Tyriisque diem Trojaque profectis
Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores!
Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Juno!
Et vos, o, coetum, Tyrii, celebrate faventes!"
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
Primaque, libato, summo tenus attigit ore;
Tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro;
Post alii proceres. Cithara crinitus Iopas
Personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
Hic canit errantem lunam solisque labores,
Unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes,
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
Quid tantum oceano properent se tinguere soles
Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermone trahebat
Infelix Dido, longumque bibebat amorem,

735

740

745

Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; 750
Nunc, quibus Aurorae venisset filius armis,

Nunc, quales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles.
"Immo age, et a prima, dic, hospes, origine nobis
Insidias " inquit "Danaûm, casusque tuorum,
Erroresque tuos; nam te jam septima portat
Omnibus errantem terris et fluctibus aestas."

755

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SECUNDUS.

Conticuere omnes, intentique ora tenebant.
Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
"Infandum, regina, jubes renovare dolorem.
Trojanas ut opes et lamentabile regnum
Eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars magna fui, quis talia fando
Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi
Temperet a lacrimis? et jam nox humida caelo
Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor casus cognoscere nostros
Et breviter Trojae supremum audire laborem,
Quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,
Incipiam.

Fracti bello fatisque repulsi

Ductores Danaûm, tot jam labentibus annis,
Instar montis equum divina Palladis arte
Aedificant, sectaque intexunt abiete costas:
Votum pro reditu simulant, ea fama vagatur.
Huc delecta virûm sortiti corpora furtim
Includunt caeco lateri, penitusque cavernas
Ingentes uterumque armato milite complent.

Est in conspectu Tenedos, notissima fama
Insula, dives opum, Priami dum regna manebant,

5

10

15

20

[ocr errors]

Nunc tantum sinus et statio male fida carinis:
Huc se provecti deserto in litore condunt.
Nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas.
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.
Panduntur portae; juvat ire et Dorica castra
Desertosque videre locos litusque relictum.

Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles,
Classibus hic locus, hic acie certare solebant.’
Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae,
Et molem mirantur equi. Primusque Thymoetes
Duci intra muros hortatur et arce locari,
Sive dolo, seu jam Trojae sic fata ferebant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,
Aut pelago Danaûm insidias suspectaque dona
Praecipitare jubent, subjectisque urere flammis,
Aut terebrare cavas uteri et tentare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria vulgus.

25

30

35

Primus ibi ante omnes, magna comitante caterva, 40 Laocoon ardens summa decurrit ab arce,

Et procul: "O miseri, quae tanta insania, cives?
Creditis avectos hostes, aut ulla putatis

Dona carere dolis Danaûm? sic notus Ulixes?
Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,

Aut haec in nostros fabricata est machina muros,
Inspectura domos venturaque desuper urbi,
Aut aliquis latet error. Equo ne credite, Teucri.
Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes."
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam
In latus inque feri curvam compagibus alvum
Contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso
Insonuere cavae gemitumque dedere cavernae;
Et, si fata deûm, si mens non laeva fuisset,
Impulerat ferro Argolicas foedare latebras,
Trojaque nunc staret, Priamique arx alta maneres !

Ecce, manus juvenem interea post terga revinctum Pastores magno ad regem clamore trahebant Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro,

45

50

55

« PreviousContinue »