Page images
PDF
EPUB

:

795

800

Exussit foede puppes, et classe subegit
Amissa socios ignotae linquere terrae.
Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
Vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim,
Si concessa peto, si dant ea moenia Parcae."
Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
"Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
Unde genus ducis. Merui quoque saepe furores
Compressi et rabiem tantam caelique marisque;
Nec minor in terris (Xanthum Simoëntaque testor)
Aeneae mihi cura tui. Quum Troïa Achilles
Exanimata sequens impingeret agmina muris,
Milia multa daret leto, gemerentque repleti
Amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
In mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
Congressum Aenean, nec dis nec viribus aequis,
Nube cava rapui, cuperem quum vertere ab imo
Structa meis manibus perjurae moenia Trojae.
Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores:
Tutus, quos optas, portus accedet Averni.

805

810

Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres :
Unum pro multis dabitur caput."

815

His ubi laeta deae permulsit pectora dictis,

Jungit equos auro genitor, spumantiaque addit
Frena feris, manibusque omnes effundit habenas.
Caeruleo per summa levis volat aequora curru;
Subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti
Sternitur aequor aquis, fugiunt vasto aethere nimbi.
Tum variae comitum facies, immania cete,
Et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon,
Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis;

820

Laeva tenet Thetis, et Melite, Panopeaque virgo, 825 Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.

Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim
Gaudia pertentant mentem: jubet ocius omnes
Attolli malos, intendi brachia velis.

Una omnes fecere pedem, pariterque sinistros,
Nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
Cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.

830

835

840

845

850

Princeps ante omnes densum Palinurus agebat
Agmen; ad hunc alii cursum contendere jussi.
Jamque fere mediam caeli Nox humida metam
Contigerat; placida laxabant membra quiete
Sub remis fusi per dura sedilia nautae:
Quum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
Aëra dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
Insonti; puppique deus consedit in alta,
Phorbanti similis, funditque has ore loquelas :
"Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;
Aequatae spirant aurae; datur hora quieti:
Pone caput, fessosque oculos furare labori.
Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo."
Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
"Mene salis placidi vultum fluctusque quietos
Ignorare jubes? mene huic confidere monstro?
Aenean credam quid enim fallacibus auris
Et caelo, toties deceptus fraude sereni?"
Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens
Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem
Vique soporatum Stygia super utraque quassat
Tempora, cunctantique natantia lumina solvit.
Vix primos inopina quies laxaverat artus,
Et super incumbens, cum puppis parte revulsa
Cumque gubernaclo, liquidas projecit in undas
Praecipitem, ac socios nequidquam saepe vocantem: 860
Ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.
Currit iter tutum non secius aequore classis,
Promissisque patris Neptuni interrita fertur.
Jamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
Difficiles quondam multorumque ossibus albos;
(Tum rauca assiduo longe sale saxa sonabant :)
Quum pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
Multa gemens, casuque animum concussus amici
"O nimium caelo et pelago confise sereno,
Nudus in ignota, Palinure, jacebis arena."

8- Six Books.

855

865

870

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SEXTUS.

SIC fatur lacrimans, classique immittit habenas,
Et tandem Euboïcis Cumarum allabitur oris.
Obvertunt pelago proras; tum dente tenaci
Anchora fundabat naves, et litora curvae

Praetexunt puppes.

Juvenum manus emicat ardens 5 Litus in Hesperium: quaerit pars semina flammae Abstrusa in venis silicis; pars densa ferarum Tecta rapit silvas, inventaque flumina monstrat. At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo Praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae, Antrum immane, petit, magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates aperitque futura.

10

Jam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta.

Daedalus, ut fama est, fugiens Minoïa regna,
Praepetibus pennis ausus se credere caelo,
Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,
Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce.
Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit
Remigium alarum, posuitque immania templa.
In foribus letum Androgeo; tum pendere poenas
Cecropidae jussi (miserum!) septena quotannis
Corpora natorum: stat ductis sortibus urna.
Contra elata mari respondet Gnosia tellus:

15

20

Hic crudelis amor tauri, suppostaque furto
Pasiphaë, mixtumque genus prolesque biformis,
Minotaurus, inest, Veneris monumenta nefandae;
Hic labor ille domus, et inextricabilis error;
Magnum reginae sed enim miseratus amorem
Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
Caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam
Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes:
Bis conatus erat casus effingere in auro;
Bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia
Perlegerent oculis, ni jam praemissus Achates
Afforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,
Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
"Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;
Nunc grege de intacto septem mactare juvencos
Praestiterit, totidem lectas de more bidentes."
Talibus affata Aenean (nec sacra morantur

25

30

35

40

Jussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos.

Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
Quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
Ventum erat ad limen, quum virgo "Poscere fata
Tempus" ait: " deus, ecce, deus!" Cui, talia fanti
Ante fores, subito non vultus, non color unus,
Non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument; majorque videri,
Nec mortale sonans, afflata est numine quando

Jam propiore dei. "Cessas in vota precesque,

[ocr errors]

45

50

55

Tros" ait "Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent
Attonitae magna ora domus ; et talia fata
Conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
Ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
Phoebe, graves Trojae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis direxti tela manusque
Corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
Tot maria intravi duce te, penitusque repostas
Massylum gentes, praetentaque Syrtibus arva;
Jam tandem Italiae fugientis prendimus oras:

60

Hac Trojana tenus fuerit Fortuna secuta!

Vos quoque Pergameae jam fas est parcere genti,
Dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens
Gloria Dardaniae. Tuque, o sanctissima vates,
Praescia venturi, da (non indebita posco
Regna meis fatis) Latio considere Teucros
Errantesque deos agitataque numina Trojae.

Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum
Instituam, festosque dies de nomine Phoebi.
Te quoque magna manent regnis penetralia nostris :
Hic ego namque tuas sortes arcanaque fata,
Dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo,
Alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda,
Ne turbata volent rapidis ludibria ventis;
Ipsa canas oro." Finem dedit ore loquendi.

At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum: tanto magis ille fatigat

65

70

75

Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. 80
Ostia jamque domus patuere ingentia centum
Sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras:
"O tandem magnis pelagi defuncte periclis
(Sed terrae graviora manent), in regna Lavini
Dardanidae venient; (mitte hanc de pectore curam ;) 85
Sed non et venisse volent. Bella, horrida bella,
Et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
Non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra
Defuerint; alius Latio jam partus Achilles,
Natus et ipse dea; nec Teucris addita Juno
Usquam aberit: quum tu supplex in rebus egenis
Quas gentes Italûm aut quas non oraveris urbes!
Causa mali tanti conjunx iterum hospita Teucris,
Externique iterum thalami.

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito,
Quam tua te Fortuna sinet. Via prima salutis,
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe."

Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla

90

95

« PreviousContinue »