Page images
PDF
EPUB

gentle
Mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
Sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
Ergo iter inceptum qelerant rumore secundo.
Labitur uncta vadis abies, mirantur et undae,
Miratur nemus insuetum fulgentia longe
Scuta virum fluvio, pictasque innare carinas.
Olli remigio noctemque diemque fatigant,
Et longos superant flexus, variisque teguntur
therelded
Arboribus, viridesque secant placido aequore silvas.
Sol medium coeli conscenderat igneus orbem,
Quum muros arcemque procul ac rara domorum
Tecta vident, quae nunc Romana potentia coelo
Aequavit, tunc res inopes Evandrus habebat.
des advertunt proras, urbique propinquant. ]
Forte die solemnem illo rex Arcas honorem
Amphitryoniadae magno divisque ferebatang
Ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
Una omnes juvenum primi pauperque senatus
Tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
Ut celsas videre rates, atque inter opacum
Allabi nemus, et tacitis incumbere remis,
Terrentur visu subito, cunctique relictis
Consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas
Sacra vetat, raptoque volat telo obvius ipse,
Et procul e tumulo: Juvenes, quae caussa subegit
Ignotas tentare vias? Quo tenditis? inquit.

Qui genus

[blocks in formation]

? Unde domo? Pacemne huc fertis, an arma?

Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta,
Paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
Trojugenas ac tela vides inimica Latinis,
Quos illi bello profugos egere superbo.
Evandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos
Dardaniae venisse duces, socia arma rogantes.
Obstupuit tanto percussus nomine Pallas;
Egredere o quicumque es, ait, coramque parentem
Alloquere, ac nostris succede penatibus hospes !
Excepitque manu, dextramque amplexus inhaesit.
Progressi subeunt luco, fluviumque relinquunt.
Tum regem Aeneas dictis affatur amicis:
Optime Grajugenum, cui me Fortuna precari,

115

120

125

Et vitta comtos voluit praetendere ramos,

Non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas,
Quodque ab stirpe fores geminis conjunctus Atridis ;
Sed mea me virtus et sancta oracula divum,
Cognatique patres, tua terris didita fama,
Conjunxere tibi, et fatis egere volentem.
Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
Electra, ut Graii perhibent, Atlantide cretus,
Advehitur Teucros; Electram maximus Atlas
Edidit, aetherios humero qui sustinet orbes.
Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
Cyllenae gelido conceptum vertice fudit; be
At Maiam, auditis si quidquam credimus, Atlas,
Idem Atlas generat, coeli qui sidera tollit.

Sic genus
amborum scindit se sanguine ab uno.
His fretus non legatos neque prima per artem
Tentamenta tui pepigi; me, me ipse, meumque
Objeci caput, et supplex ad limina veni.

Gens eadem, quae te, crudelillo
Insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,

130

135

140

145

Quin omnem Hesperiam penitus sua sub juga mittant,

Et mare, quod supra, teneant, quodque alluit infra.
Accipe, daque fidem. Sunt nobis fortia bello
Pectora, sunt animi et rebus spectata juventus.
Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis
Jam dudum et totum lustrabat lumine corpus ;
Tum sic pauca refert: Ut te, fortissime Teucrum,
Accipio agnoscoque libens! ut verba parentis
Et vocem Anchisae magni vultumque recordor!
Nam memini Hesionae visentem regna sororis
Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
Protenus Arcadiae gelidos invisere fines.
Tum mihi prima genas vestibat flore juventa,
Mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat
Anchises. Mihi mens juvenali ardebat amore
Compellare virum, et dextrae conjungere dextram.
Accessi, et cupidus Phenei sub moenia duxi.
Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
Discedens chlamydemque auro dedit intertextam,

150

155

160

165

Frenaque bina, meus quae nunc habet, aurea, Pallas.
Ergo et, quam petitis, juncta est mihi foedere dextra,
Et, lux quum primum terris se crastina reddet,
Auxilio laetos dimittam, opibusque juvabo.
Interea sacra haec, quando huc venistis amici,
Annua, quae differre nefas, celebrate faventes
Nobiscum, et jam nunc sociorum assuescite mensis.
Haec ubi dicta, dapes jubet et sublata reponi
Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili,
Praecipuumque toro et villosi pelle leonis
Accipit Aenean, solioque invitat acerno.
Tum lecti juvenes certatim araeque sacerdos

Viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris
Dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant.
Vescitur Aeneas, simul et Trojana juventus,
Perpetui tergo bovis et lustralibus extis.

Postquam exemta fames et amor compressus edendi,
Rex Evandrus ait: Non haec solemnia nobis,
Has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
Vana superstitio veterumque ignara deorum
Imposuit; saevis, hospes Trojane, periclis
Servati facimus, meritosque novamus honores.
Jam primum saxis suspensam hanc adspice rupem :
Disjectae procul ut moles, desertaque montis
Stat domus, et scopuli ingentem traxere ruinam.
Hic spelunca fuit, vasto submota recessu,
Semihominis Caci facies quam dira tenebat,
Solis inaccessam radiis; semperque recenti
Caede tepebat humus, foribusque affixa superbis
Ora virum tristi pendebant pallida tabo.
Huic monstro Vulcanus erat pater: illius atros
Ore vomens ignes, magna se mole ferebat.
Attulit et nobis aliquando optantibus aetas
Auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor,
Tergemini nece Geryonae spoliisque superbus,
Alcides aderat, taurosque hac victor agebat
Ingentes, vallemque boves amnemque tenebant.
At furiis Caci mens effera, ne quid inausum
Aut intractatum scelerisve dolive fuisset,
Quatuor a stabulis praestanti corpore tauros

170

175

180

185

190

195

200

205

Avertit, totidem forma superante juvencas.
Atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis,
Cauda in speluncam tractos, versisque viarum
Indiciis raptos, saxo occultabat opaco.
Quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
Interea, quum jam stabulis saturata moveret
Amphitryoniades armenta abitumque pararet,
Discessu mugire boves, atque omne querelis
Impleri nemus, et colles clamore relinqui.

Reddidit una boum vocem, vastoque sub antro
Mugiit et Caci spem custodita fefellit.
Hic vero Alcidae furiis exarserat atro

Felle dolor rapit arma manu nodisque gravatum
Robur, et aërii cursu petit ardua montis.
Tum primum nostri Cacum videre timentem
Turbatumque oculis. Fugit ilicet ocior Euro,
Speluncamque petit: pedibus timor addidit alas.
Ut sese inclusit, ruptisque immane catenis
Dejecit saxum, ferro quod et arte paterna
Pendebat, fultosque emuniit objice postes,
Ecce furens animis aderat Tirynthius, omnemque
Accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
Dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira
Lustrat Aventini montem, ter saxea tentat
Limina nequidquam, ter fessus valle resedit.
Stabat acuta silex, praecisis undique saxis
Speluncae dorso insurgens, altissima visu,

210

215

220

225

230

Dirarum nidis domus opportuna volucrum :

235

Hanc, ut prona jugo laevum incumbebat ad amnem,

Dexter in adversum nitens concussit, et imis
Avulsam solvit radicibus, inde repente

Impulit; impulsu quo maximus intonat aether,
Dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
At specus et Caci detecta apparuit ingens
Regia, et umbrosae penitus patuere cavernae :
Non secus, ac si qua penitus vi terra dehiscens
Infernas reseret sedes et regna recludat
Pallida, dis invisa, superque immane barathrum
Cernatur, trepidentque immisso lumine Manes.
Ergo insperata deprensum in luce repente

240

245

Inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem,
Desuper Alcides telis premit, omniaque arma
Advocat, et ramis vastisque molaribus instat.
Ille autem, neque enim fuga jam super ulla pericli
Faucibus ingentem fumum- mirabile dictu
Evomit, involvitque domum caligine caeca,
Prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
Fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
Non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem
Praecipiti jecit saltu, qua plurimus undam
Fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
Corripit, in nodum complexus, et angit inhaerens
Elisos oculos et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra revulsis,
Abstractaeque boves abjurataeque rapinae
Coelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
Protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
Terribiles oculos, vultum villosaque setis
Pectora semiferi, atque exstinctos faucibus ignes.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
Servavere diem; primusque Potitius auctor,
Et domus Herculei custos Pinaria sacri
Hanc aram luco statuit, quae Maxima semper
Dicetur nobis, et erit quae maxima semper.
Quare agite, o juvenes, tantarum in munere laudum
Cingite fronde comas et pocula porgite dextris,
Communemque vocate deum, et date vina volentes.
Dixerat, Herculea bicolor quum populus umbra
Velavitque comas foliisque innexa pependit,
Et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes
In mensam laeti libant, divosque precantur.

Devexo interea propior fit Vesper Olympo,
Jamque sacerdotes primusque Potitius ibant,
Pellibus in morem cincti, flammasque fercbant.
Instaurant epulas, et mensae grata secundae
Dona ferunt, cumulantque oneratis lancibus aras.
Tum Salii ad cantus incensa altaria circum
Populeis adsunt evincti tempora ramis ;

Hic juvenum chorus, ille senum: qui carmine laudes

250

255

260

265

270

275

280

235

« PreviousContinue »