Page images
PDF
EPUB

invariably called attention to this fact, and has explained the reasons which have compelled him to differ from them. Teachers will thus have the opportunity — of which, no doubt, they will frequently avail themselves — of adopting the meaning given to these passages by other critics, in preference to that which the present editor has found himself induced to assign to them.

Well assured that, notwithstanding the care and labor which he has bestowed upon it, his work is far from being faultless, he yet submits it cheerfully to the public, in the hope that it will be found not altogether unworthy to take a place in that class of books, the general excellence of which is acquiring for them a well-deserved celebrity, and the importance of which can never be overrated, the books designed for the use of American schools and colleges.

Newport, R. I., March 1st, 1849.

P. VIRGILII MARONIS

BU C O L I CA.

TITYRUS.

ECLOGA I.

TITYRUS.

5

MELIBOEUS.
Me. TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena :
Nos patriae fines et dulcia linquimus arva ;
Nos patriam fugimus : tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

Ti. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus ; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnis.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.

10 Me. Non equidem invideo ; miror magis : undique totis Usque adeo turbatur agris. · En, ipse capellas Protenus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco. Hic inter densas corulos modo namque gemellos, Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit. Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, De caelo tactas memini praedicere quercus. [Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.] Šed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

Ti. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus Pastores ovium teneros depellere fetus.

[ocr errors]

20

25

30

35

40

Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
Noram ; sic parvis componere magna solebam.
Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

Me. Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi ?

Ti. Libertas : quae sera, tamen respexit inertem ;
Candidior postquam tondenti barba cadebat ;
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculi.
Quamvis multa meis exiret victima saeptis,
Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi :
Non unquam gravis aere domum mihi dextra redibat.

Me. Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares ;
Cui pendere sua patereris in arbore poma.
Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

Ti. Quid facerem? Neque servitio me exire licebat,
Nec tam praesentes alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Meliboee, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite ut ante boves, pueri ; submittite tauros.

Me. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt !
Et tibi magna satis ; quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco.
Non insueta graves tentabunt pabula fetas,

50
Nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Fortunate senex, hic, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum !
Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,
Saepe levi somnum suadebit inire susurro :
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras ;
Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

Ti. Ante leves ergo pascentur in aethere cervi, 60 Et freta destituent nudos in litore pisces : Ante, pererratis amborum finibus, exsul

45

55

[ocr errors]

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim :
Quam nostro illius labatur pectore vultus.
Me. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros;

65
Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En, unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tuguri congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna, videns mirabor aristas? 70
Impius haec tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes ? En, quo discordia cives
Produxit miseros ! en, quis consevimus agros !
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites.
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo ;
Carmina nulla canam ; non, me pascente, capellae,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

Ti. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem 80
Fronde super viridi. Sunt nobis mitia poma, ,
Castaneae molles, et pressi copia lactis ;
Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbrae.

75

ALEXIS.

ECLOGA II.

5

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim,
Delicias domini ; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assidue veniebat: ibi haec incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani :

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ?
Nil nostri miserere? Mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos ;
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu

10

15

20

25

Allia serpyllumque herbas contundit olentes;
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori !
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec, qui sim, quaeris, Alexi ;
Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
Mille meae Siculis errant in montibus agnae.
Lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.
Nec sum adeo informis : nuper me in litore vidi,
Quum placidum ventis staret mare. Non ego Daphnim
Judice te metuam, si nunquam fallat imago.
() tantum libeat mecum tibi sordida rura
Atque humiles habitare cases, et figere cervos,
Haedorumque gregem viridi compellere hibisco!

30
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera conjungere plures
Instituit : Pan curat oves oviumque magistros.
Nec te poeniteat calamo trivisse labellum :
Haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens : te nunc habet ista secundum.
Dixit Damoetas; invidit stultus Amyntas.
Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera ; quos tibi servo.
Jam pridem a me illos abducere Thestylis orat ;
Et faciet ; quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer : tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphae calathis ; tibi candida Nais,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi ;
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

50

35

40

45

« PreviousContinue »