Page images
PDF
EPUB

impulit et teneras turbavit janua frondes,
numquam deinde cavo volitantia prendere saxo,
nec revocare situs aut jungere carmina curat:
inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.
hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,—
quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum
vela vocet, possisque sinus implere secundos,
quin adeas vatem precibusque oracula poscas
ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
illa tibi Italiae populos venturaque bella,

--

et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem
expediet, cursusque dabit venerata secundos.
haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.

vade age, et ingentem factis fer ad aethera Trojam.'
Quae postquam vates sic ore effatus amico est,
dona dehinc auro gravia sectoque elephanto
imperat ad navis ferri, stipatque carinis
ingens argentum, Dodonaeosque lebetas,
loricam consertam hamis auroque trilicem,

et conum insignis galeae cristasque comantis,
arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti.
addit equos, additque duces;

remigium supplet; socios simul instruit armis.
Interea classem velis aptare jubebat
Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
quem Phoebi interpres multo compellat honore :
Conjugio, Anchise, Veneris dignate superbo,

[ocr errors]

cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,

450

455

460

465

470

475

ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.

et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est; Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo. vade' ait 'O felix nati pietate. Quid ultra provehor, et fando surgentis demoror austros?'

475 Anchisa. H.

480

Nec minus Andromache, digressu maesta supremo, fert picturatas auri subtemine vestes

et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore), textilibusque onerat donis, ac talia fatur:

485 'Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, conjugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum, O mihi sola mei super Astyanactis imago:

sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;

et nunc aequali tecum pubesceret aevo.'

Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis: Vivite felices, quibus est fortuna peracta

jam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.

490

500

vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, 495 arva neque Ausoniae semper cedentia retro quaerenda effigiem Xanthi Trojamque videtis, quam vestrae fecere manus, melioribus, opto, auspiciis, et quae fuerit minus obvia Grais. si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva intraro, gentique meae data moenia cernam, cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor atque idem casus, unam faciemus utramque Trojam animis; maneat nostros ea cura nepotes.' 505 ? Provehimur pelago vicina Cerauniă juxta, unde iter Italiam cursusque brevissimus undis. ? sol ruit înterea et montes umbrantur opaci, sternimur ōptātae gremio telluris adļūndam, sõrtiti remōs, passimque în litore sicco corpora curamus ; fessōs sõpör inrigăt|ārtus. necdum ōrbēm medium Nōx hōris actă subîbat: haud segnis stratō surgît Palinurus et ōmnís explorat ventos, atque auribus aĕră captat ; sīdĕră cunctă notat tăcito labentia caelo,

510

515

Arcturum pluviasque Hyadās geminosque Triones,
armatumque aurocircumspicit Oriona.

postquam cũnctă vidět caelo constare sereno,
dāt clārum ē pūppi signum ;|| nōs castră moļvēmus,
temptamusque viam ēt vēlōrūm pândĭmus¦ālas.
Jamque rubescebat stellis Aurora fugatis,
cum procul obscuros collis humilemque videmus
Italiam. Italiam primus conclamat Achates,
Italiam laeto socii clamore salutant.

520

tum pater Anchises magnum cratera corona induit, implevitque mero, divosque vocavit

525

stans celsa in puppi:

'Di maris et terrae tempestatumque potentes, ferte viam vento facilem et spirate secundi.'

crebrescunt optatae aurae, portusque patescit jam propior, templumque adparet in arce Minervae. vela legunt socii, et proras ad litora torquent. portus ab euroo fluctu curvatus in arcum; objectae salsa spumant aspargine cautes; ipse latet; gemino demittunt bracchia muro turriti scopuli, refugitque ab litore templum. quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi tondentis campum late, candore nivali.

6

530

535

et pater Anchises: Bellum, O terra hospita, portas ; bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. sed tamen idem olim curru succedere sueti

quadrupedes, et frena jugo concordia ferre:
spes et pacis' ait. Tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
et capita ante aras Phrygio velamur amictu;
praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
Junoni Argivae jussos adolemus honores.

Haud mora, continuo perfectis ordine votis,
535 dimittunt. R.

527 prima. R.

545

cornua velatarum obvertimus antennarum, Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva. hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti cernitur; attollit se diva Lacinia contra, Caulonisque arces et navifragum Scylaceum. tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa audimus longe fractasque ad litora voces, exsultantque vada, atque aestu miscentur arenae. et pater Anchises: Nimirum haec illa Charybdis: hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. eripite, O socii, pariterque insurgite remis !'

[ocr errors]

555

560

Haud minus ac jussi faciunt, primusque rudentem

contorsit laevas proram Palinurus ad undas:
laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.
tollimur in caelum curvato gurgite, et idem
subducta ad Manis imos desedimus unda.
ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere:
ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
interea fessos ventus cum sole reliquit,
ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.

565

Portus ab accessu ventorum immotus et ingens ipse; sed horrificis juxta tonat Aetna ruinis; interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, turbine fumantem piceo et candente favilla, attollitque globos flammarum et sidera lambit; interdum scopulos avolsaque viscera montis erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo. fama est Enceladi semiustum fulmine corpus urgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam impositam ruptis flammam exspirare caminis; et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo.

570

575

580

noctem illam tecti silvis immania monstra

perferimus, nec quae sonitum det causa videmus. nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra siderea polus, obscuro sed nubila caelo,

et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

590

595

600

Postera jamque dies primo surgebat Eoo, umentemque Aurora polo dimoverat umbram: cum subito e silvis, macie confecta suprema, ignoti nova forma viri miserandaque cultu procedit, supplexque manus ad litora tendit. respicimus: dira inluvies inmissaque barba, consertum tegumen spinis; at cetera Graius, [et quondam patriis ad Trojam missus in armis.] isque ubi Dardanios habitus et Troïa vidit arma procul, paulum aspectu conterritus haesit, continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps cum fletu precibusque tulit: Per sidera testor, per superos atque hoc caeli spirabile lumen, tollite me, Teucri; quascumque abducite terras; hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum, et bello Iliacos fateor petiisse Penatis ; pro quo, si sceleris tanta est injuria nostri, spargite me in fluctus, vastoque inmergite ponto. si pereo, hominum manibus periisse juvabit,' Dixerat, et genua amplexus genibusque volutans haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus, hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri. ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus, 610 dat juveni, atque animum praesenti pignore firmat. ille haec, deposita tandem formidine, fatur: 'Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi, nomine Achaemenides, Trojam genitore Adamasto paupere-mansissetque utinam fortuna! - profectus.

611 rejected by R.

605

« PreviousContinue »