Page images
PDF
EPUB

squalentem barbam et concretos sanguine crinis
volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
accepit patrios. Ultro flens ipse videbar

compellare virum et maestas expromere voces:
'O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum,
quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris
exspectate venis? ut te post multa tuorum
funera, post varios hominumque urbisque labores
defessi aspicimus! quae causa indigna serenos
foedavit voltus? aut cur haec volnera cerno?'
Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
• Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
hostis habet muros; ruit alto a culmine Troja.
sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra
defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
sacra suosque tibi commendat Troja penatis :
hos cape fatorum comites, his moenia quaere
magna, pererrato statues quae denique ponto.'
sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem
aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

Diverso interea miscentur moenia luctu,

et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,
clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
excutior somno, et summi fastigia tecti
ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
in segetem veluti cum flamma furentibus austris
incidit, aut rapidus montano flumine torrens
sternit agros, sternit sata laeta boumque labores,
praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto
accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
306 bovom. R.

280

285

290

295

300

305

310

insidiae. Jam Deiphobi dedit ampla ruinam
Volcano superante domus; jam proxumus ardet
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent;
exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
arma amens capio; nec sat rationis in armis,
sed glomerare manum bello et concurrere in arcem 315
cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom,
Panthus Orthryades, arcis Phoebique sacerdos,
sacra manu victosque deos parvumque nepotem
ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.
'Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus
arcem?'

vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:
'Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniae fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
gloria Teucrorum; ferus omnia Juppiter Argos
transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.
arduus armatos mediis in moenibus adstans
fundit equus, victorque Sinon incendia miscet
insultans; portis alii bipatentibus adsunt,
milia quot magnis umquam venere Mycenis;
obsedere alii telis angusta viarum
oppositi; stat ferri acies mucrone corusco
stricta, parata neci; vix primi proelia temptant
portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.'

Talibus Orthryadae dictis et numine divom
in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,
quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.
addunt se socios Rhipeus et maximus armis

320

325

330

335

Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque, 340 et lateri adglomerant nostro, juvenisque Coroebus,

811 ecsuperante. R. 328 astans. R.

329

ecus. R. 339 Ripheus. R.

Mygdonides: illis ad Trojam forte diebus
venerat, insano Cassandrae incensus amore,
et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,
infelix, qui non sponsae praecepta furentis
audierit.

Quos ubi confertos audere in proelia vidi, incipio super his: Juvenes, fortissima frustra pectora, si vobis audentem extrema cupido certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis: excessere omnes, adytis arisque relictis,

di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi incensae; moriamur et in media arma ruamus. una salus victis, nullam sperare salutem.'

345

350

Sic animis juvenum furor additus : inde, lupi ceu 355 raptores atra in nebula, quos improba ventris

exegit caecos rabies, catulique relicti

faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis

vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra. quis cladem illius noctis, quis funera fando explicet, aut possit lacrimis aequare labores? urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; plurima perque vias sternuntur inertia passim corpora, perque domos et religiosa deorum

360

365

limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri; quondam etiam victis redit in praecordia virtus victoresque cadunt Danai: crudelis ubique luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.

Primus se, Danaum magna comitante caterva, Androgeos offert nobis, socia agmina credens inscius, atque ultro verbis compellat amicis :

[ocr errors]

Festinate, viri: nam quae tam sera moratur segnities? alii rapiunt incensa feruntque

370

Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis.' 375

dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur
fida satis, sensit medios delapsus in hostis.
obstipuit, retroque pedem cum voce repressit :
inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem
pressit humi nitens, trepidusque repente refugit
attollentem iras et caerula colla tumentem;
haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
inruimus, densis et circumfundimur armis,
ignarosque loci passim et formidine captos
sternimus adspirat primo fortuna labori.

Atque hic successu exsultans animisque Coroebus, 'O socii, qua prima' inquit fortuna salutis

[ocr errors]

monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur; mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis

380

385

395

aptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat? 390 arma dabunt ipsi.' Sic fatus, deinde comantem Androgei galeam clipeique insigne decorum induitur, laterique Argivum accommodat ensem. hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque juventus laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat. vadimus immixti Danais haud numine nostro, multaque per caecam congressi proelia noctem conserimus, multos Danaum demittimus Orco. diffugiunt alii ad navis, et litora cursu fida petunt: pars ingentem formidine turpi scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo. Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis! ecce trahebatur passis Priameïa virgo crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae, ad caelum tendens ardentia lumina frustra,lumina, nam teneras arcebant vincula palmas. non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus, et sese medium injecit periturus in agmen. consequimur cuncti et densis incurrimus armis.

400

405

Hic primum ex alto delubri culmine telis nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes armorum facie et Graiarum errore jubarum. tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira undique collecti invadunt, acerrimus Ajax, et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis; adversi rupto ceu quondam turbine venti confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis; stridunt silvae, saevitque tridenti spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo. illi etiam, si quos obscura nocte per umbram fudimus insidiis totaque agitavimus urbe, apparent; primi clipeos mentitaque tela adgnoscunt, atque ora sono discordia signant. ilicet obruimur numero; primusque Coroebus Peneleï dextra divae armipotentis ad aram procumbit; cadit et Rhipeus, justissimus unus qui fuit in Teucris et servantissimus aequi: dis aliter visum; pereunt Hypanisque Dymasque confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu, labentem pietas nec Apollinis infula texit. Iliaci cineres et flamma extrema meorum, testor, in occasu vestro nec tela nec ullas vitavisse vices Danaum, et, si fata fuissent

410

415

420

425

430

ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde, Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo jam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi; protinus ad sedes Priami clamore vocati.

435

Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam bella forent, nulli tota morerentur in urbe,

sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis 440 cernimus, obsessumque acta testudine limen.

haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos

422 Priami. R.

433 comma after vices. R.

« PreviousContinue »