Page images
PDF
EPUB

unde huc advecti, regemque petamus Acesten.' Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant Dardanidae.

Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur : 'Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. res dura et regni novitas me talia cogunt moliri, et late finis custode tueri.

560

quis genus Aeneadum, quis Trojae nesciat urbem, 565
virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,
nec tam aversus equos Tyria Sol jungit ab urbe.
seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
sive Erycis finis regemque optatis Acesten,
auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
voltis et his mecum pariter considere regnis?

urbem quam statuo, vestra est; subducite navis;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
adforet Aeneas! Equidem per litora certos
dimittam et Libyae lustrare extrema jubebo,
si quibus ejectus silvis aut urbibus errat.'

His animum arrecti dictis et fortis Achates et pater Aeneas jamdudum erumpere nubem ardebant. Prior Aenean compellat Achates: Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? omnia tuta vides, classem sociosque receptos. unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi submersum; dictis respondent cetera matris.'

Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente scindit se nubes et in aethera purgat apertum. restitit Aeneas claraque in luce refulsit,

570

575

580

585

os humerosque deo similis; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque juventae

590

purpureum et laetos oculis adflarat honores:

quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

595

600

Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente inprovisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum, Troïus Aeneas, Libycis ereptus ab undis. O sola infandos Trojae miserata labores, quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos, urbe, domo, socias, grates persolvere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. di tibi, si qua pios respectant numina, si quid usquam justitia est et mens sibi conscia recti, praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt 605 saecula? qui tanti talem genuere parentes ?

in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque vocant terrae.' Sic fatus, amicum 610 Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,

post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,

casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:

[ocr errors]

Quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur? quae vis immanibus applicat oris? tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam? atque equidem Teucrum memini Sidona venire finibus expulsum patriis, nova regna petentem auxilio Beli; genitor tum Belus opimam vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat. tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis. Trojanae nomenque tuum regesque Pelasgi. ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,

615

620

625

seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
quare agite, O tectis, juvenes, succedite nostris.
me quoque per multos similis fortuna labores
jactatam hac demum voluit consistere terra.
non ignara mali, miseris succurrere disco.'

Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
tecta, simul divom templis indicit honorem.
nec minus interea sociis ad litora mittit
viginti tauros, magnorum horrentia centum

630

terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, 635 munera laetitiamque dii.

At domus interior regali splendida luxu instruitur, mediisque parant convivia tectis: arte laboratae vestes ostroque superbo, ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiquae ab origine gentis.

640

Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; omnis in Ascanio cari stat cura parentis.

643

munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
ferre jubet, pallam signis auroque rigentem,

et circumtextum croceo velamen acantho,

ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,

650

Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum: praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, maxuma natarum Priami, colloque monile bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. haec celerans iter ad naves tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem

655

660

incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat. ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:

• Nate, meae vires, mea magna potentia solus, nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis, ad te confugio et supplex tua numina posco. frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum litora jactetur odiis Junonis iniquae, nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur vocibus; et vereor, quo se Junonia vertant hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum, quocirca capere ante dolis et cingere flammą reginam meditor, ne quo se numine mutet,

665

670

sed magno Aeneae mecum teneatur amore.

675

qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem,

regius accitu cari genitoris ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxuma cura,

dona ferens, pelago et flammis restantia Trojae;
hunc ego sopitum somno super alta Cythera
aut super Idalium sacrata sede recondam,
ne qua scire dolos mediusve occurrere possit,
tu faciem illius noctem non amplius unam
falle dolo, et notos pueri puer indue voltus,
ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
occultum inspires ignem fallasque veneno.'

exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.

680

685

Paret Amor dictis carae genetricis, et alas

690

at Venus Ascanio placidam per membra quietem

inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos

Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum

floribus et dulci adspirans complectitur umbra. Jamque ibat dicto parens et dona Cupido regia portabat Tyriis, duce laetus Achate. cum venit, aulaeis jam se regina superbis aurea composuit sponda mediamque locavit. jam pater Aeneas et jam Trojana juventus conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis. quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam cura penum struere, et flammis adolere Penatis ; centum aliae totidemque pares aetate ministri, qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. nec non et Tyrii per limina laeta frequentes convenere, toris jussi discumbere pictis. mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum flagrantisque dei voltus simulataque verba, [pallamque et pictum croceo velamen acantho.] Praecipue infelix, pesti devota futurae, expleri mentem nequit ardescitque tuendo Phoenissa, et pariter puero donisque movetur. ille ubi complexu Aeneae colloque pependit et magnum falsi implevit genitoris amorem, reginam petit: haec oculis, haec pectore toto haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido, insidat quantus miserae deus; at memor ille matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum incipit, et vivo temptat praevertere amore jam pridem resides animos desuetaque corda.

695

700

705

Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, crateras magnos statuunt et vina coronant.

fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant atria; dependent lychni laquearibus aureis incensi, et noctem flammis funalia vincunt.

710

715

720

725

« PreviousContinue »