Page images
PDF
EPUB

70

post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas impius haec tam culta novalia miles habebit? barbarus has segetes? en, quo discordia civis produxit miseros ! his nos consevimus agros !

Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis ! ite meae, felix quondam pecus, ite capellae !

75 non ego vos posthac, viridi projectus in antro, dumosa pendere procul de rupe videbo ; carmina nulla canam; non, me pascente, capellae, florentem cytisum et salices carpetis amaras. T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem fronde super viridi : sunt nobis mitia poma,

81 castaneae molles, et pressi copia lactis; et jam summa procul villarum culmina fumant, majoresque cadunt altis de montibus umbrae.

ECLOGUE II. The subject of this poem is the complaint of a shepherd, Cory. don, in love with a boy Alexis. It is said to represent the admiration of Virgil for a young slave whom he saw at the house of his patron Asinius Pollio, and whose beauty he thus celebrates, in the conventional style of pastoral verse. The story further goes that Pollio, charmed with the poem, made a gift of the slave to the author; and that the slave, being carefully educated, became a celebrated grammarian under his real name Alexander. This story, though not certain, is natural and probable. Some parts of the poem are imitations of Theocritus (Idyl iii., xi.). FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim,

delicias domini, nec quid speraret habebat ; tantum inter densas - umbrosa cacumina — fagos adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus montibus et silvis studio jactabat inani :

5 O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? nil nostri miserere? mori me denique coges. en quis. H.

75 quondam felix. R.

73

10

15

20

nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
allia serpyllumque herbas contundit olentis.
at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.

Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan,
quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses ?
O formose puer, nimium ne crede colori !
alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. mille meae Siculis errant in montibus agnae; lac mihi non aestate novum, non frigore defit; canto quae solitus, si quando armenta vocabat, Amphion Dircaeus in Actaeo Aracintho. Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,

25 cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim judice te metuam, si numquam fallit imago. O tantum libeat mecum tibi sordida rura atque humilis habitare casas, et figere cervos, haedorumque gregem viridi compellere hibisco! [mecum una in silvis imitabere Pana canendo. Pan primus calamos cera conjungere pluris instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.]

Nec te poeniteat calamo trivisse labellum : haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? 35 est mihi disparibus septem compacta cicutis fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim, et dixit moriens : Te nunc habet ista secundum.' dixit Damoetas; invidit stultus Amyntas. Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti, 11 serpullum. R.

39 omitted. R.

30

40

55

capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
bina die siccant ovis ubera ; quos tibi servo :
jam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.

Huc ades, O formose puer : tibi lilia plenis 45 ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais, pallentis violas et summa papavera carpens, narcissum et florem jungit bene olentis anethi; tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis, mollia luteola pingit vaccinia calta.

50 Ipse ego cana legam tenera lanugine mala, castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat; addam cerea pruna : honos erit huic quoque pomo; et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte, sic positae quoniam suavis miscetis odores.

Rusticus es, Corydon : nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, concedat Iollas. heu, heu, quid volui misero mihi! floribus austrum perditus et liquidis inmisi fontibus apros.

Quem fugis, ah, demens? habitarunt di quoque silvas, Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces, 61 ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae. torva leaena lupum sequitur ; lupus ipse capellam; florentem cytisum sequitur lasciva capella ; te Corydon, o Alexi : trahit sua quemque voluptas. 65

Aspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci, et sol crescentis decedens duplicat umbras : me tamen urit amor ; quis enim modus adsit amori? ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit ! semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est; quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, viminibus mollique paras detexere junco? invenies alium, si te hic fastidit, Alexim. 50 сaltha. H.

54 proxuma. R.

70

ECLOGUE III. This eclogue represents (after Theocritus, Idyl iv. and v.) the rivalry in song of two shepherds, Menalcas and Damætas. After some dispute - and a dash of blackguard — the decision is left to Palæmon as umpire, and the two rival swains vie in alternate couplets. This form of verse is called Amæbæan (dpoißaios, responsive). The couplets are wholly disconnected, some of them mere squibs flung out, it is supposed, by the poet at his rivals. Though the Amæbæan verse Greek, and the poem itself copied from Theocritus, yet the alternate abuse is thoroughly Italian. The Romans, were very fond of coarse invective and repartee, and these form the staple of the Satura (one of the earliest forms of Latin drama), the Fescennine and Atellane farces, and the Mimes. (Cf. Teuffel, Geschichte der Römischen Litteratur, $ 3, et seq.). DIC mihi, Damoeta, cujum pecus? an Meliboei ? D. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit

Aegon. M. Infelix o semper, ovis, pecus ! ipse Neaeram dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur, hic alienus ovis custos bis mulget in hora,

5 et sucus pecori et lac subducitur agnis. D. Parcius ista viris tamen obicienda memento : novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo — sed faciles Nymphae risere — sacello. M. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis 10 atque mala vitis incidere falce novellas. D. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca, et, cum vidisti puero donata, dolebas, et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

15 M. Quid domini faciant, audent cum talia fures ! non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis, multum latrante Lycisca ? et cum clamarem : Quo nunc se proripit ille? 8 hirquis. R.

9 set (and always). R.

20

Tityre, coge pecus ;' tu post carecta latebas. D. An mihi cantando victus non redderet ille quem mea carminibus meruisset fistula caprum? si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon ipse fatebatur ; sed reddere posse negabat. M. Cantando tu illum ? aut umquam tibi fistula cera 25 juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen? D. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim experiamur? ego hanc vitulam - ne forte recuses, bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus —

30 depono : tu dic, mecum quo pignore certes. M. De grege non ausim quicquam deponere tecum: est mihi namque domi pater, est injusta noverca ; bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. verum, id quod multo tute ipse fatebere majus, 35 insanire libet quoniam tibi, pocula ponam fagina, caelatum divini opus Alcimedontis; lenta quibus torno facili superaddita vitis diffusos hedera vestit pallente corymbos : in medio duo signa, Conon, et — quis fuit alter, 40 descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet? necdum illis labra admovi, sed condita servo. D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, et molli circum est ansas amplexus acantho,

45 Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis ; necdum illis labra admovi, sed condita servo : si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes. M. Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque

vocaris : audiat haec tantum-vel qui venit, ecce, Palaemon: 50 efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

39 edera. R.

« PreviousContinue »