Page images
PDF
EPUB

et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates:
incute vim ventis submersasque obrue puppes,
aut age diversos et disice corpora ponto.

sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum quae forma pulcherrima Deïopea,
conubio jungam stabili propriamque dicabo,
omnis ut tecum meritis pro talibus annos
exigat, et pulchra faciat te prole parentem.'

Aeolus haec contra: Tuus, O regina, quid optes explorare labor; mihi jussa capessere fas est. tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.'

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. incubuere mari, totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. insequitur clamorque virum stridorque rudentum: eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem.

Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra : ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas talia voce refert: O terque quaterque beati, quis ante ora patrum Trojae sub moenibus altis contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis Tydide! mene Iliacis occumbere campis

70 disiice. H.
86 volvont. R.

75

5 pulcra. H.

73 connubio. H.
92 solvontur. R.

[blocks in formation]

80

85

90

95

non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae telo jacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simoïs correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?' Talia jactanti stridens Aquilone procella velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. franguntur remi; tum prora avertit, et undis

100

[ocr errors]

dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. 105
hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
terram inter fluctus aperit; furit aestus arenis.
tris Notus abreptas in saxa latentia torquet-
saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras
dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto
in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu,
inliditque vadis atque aggere cingit arenae.
unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
in puppim ferit: excutitur pronusque magister
volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
adparent rari nantes in gurgite vasto,

arma virum, tabulaeque, et Troïa gaza per undas.
jam validam Ilionei navem, jam fortis Achati,
et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes
accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum, emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto prospiciens, summa placidum caput extulit unda. disjectam Aeneae toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina,

100 conrepta. H. 107 112 harenis. R.

121

grandaevos. R.

120 Achatae. H. 122 hiems. H.

115

120

125

130

nec latuere doli fratrem Junonis et irae.

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur : Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

jam caelum terramque meo sine numine, venti,
miscere, et tantas audetis tollere moles?

quos ego sed motos praestat componere fluctus.
post mihi non simili poena commissa luetis.
maturate fugam, regique haec dicite vestro :
non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
sed mihi sorte datum: tenet ille immania saxa,
vestras, Eure, domos; illa se jactet in aula
Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.'

Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
collectasque fugat nubes, solemque reducit.
Cymothoë simul et Triton adnixus acuto
detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti;
et vastas aperit syrtis, et temperat aequor,
atque rotis summas levibus perlabitur undas.
ac veluti magno in populo cum saepe coörta est
seditio, saevitque animis ignobile volgus,

135

140

145

jamque faces et saxa volant — furor arma ministrat; 150 tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; ille regit dictis animos, et pectora mulcet,— sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam prospiciens genitor caeloque invectus aperto flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. est in secessu longo locus: insula portum efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos ; hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur saevom. R. 148 cohorta. R. 153 iste. H.

138

155

160

in caelum scopuli, quorum sub vertice late
aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis
desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. 165
fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,

nympharum domus: hic fessas non vincula navis
ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
huc septem Aeneas collectis navibus omni
ex numero subit; ac magno telluris amore
egressi optata potiuntur Troës arena,
et sale tabentis artus in litore ponunt.
ac primum silici scintillam excudit Achates,
succepitque ignem foliis, atque arida circum
nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
expediunt fessi rerum, frugesque receptas
et torrere parant flammis et frangere saxo.

170

175

180

185

Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem prospectum late pelago petit, Anthea si quem jactatum vento videat Phrygiasque biremes, aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caïci. navem in conspectu nullam, tris litore cervos prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur a tergo, et longum per valles pascitur agmen. constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem miscet agens telis nemora inter frondea turbam; nec prius absistit, quam septem ingentia victor corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet. hinc portum petit, et socios partitur in omnes. vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes

[blocks in formation]

190

195

185 secuntur. R.

litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

200

'O socii- neque enim ignari sumus ante malorumO passi graviora, dabit deus his quoque finem. vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa experti: revocate animos, maestumque timorem mittite forsan et haec olim meminisse juvabit. per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas ostendunt; illic fas regna resurgere Trojae. durate, et vosmet rebus servate secundis.'

205

210

215

Talia voce refert, curisque ingentibus aeger spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. illi se praedae accingunt, dapibusque futuris tergora deripiunt costis et viscera nudant; pars in frusta secant veribusque trementia figunt; litore aëna locant alii, flammasque ministrant. tum victu revocant vires, fusique per herbam implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, amissos longo socios sermone requirunt, spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, sive extrema pati nec jam exaudire vocatos. praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Et jam finis erat, cum Juppiter aethere summo despiciens mare velivolum terrasque jacentis litoraque et latos populos, sic vertice caeli constitit, et Libyae defixit lumina regnis. atque illum talis jactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis

201 Cyclopia. H. 203 forsam. R. 221 dispiciens. R.

220

225

« PreviousContinue »