VI. 745.] Anchises discourses of the Divine Life. 179 securos latices et longa oblivia potant. 715 [has equidem memorare tibi atque ostendere coram,] jampridem hanc prolem cupio enumerare meorum, quo magis Italia mecum laetere reperta.' 720 ‘O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est sublimis animas, iterumque ad tarda reverti corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?' 'Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo' suscipit Anchises, atque ordine singula pandit. 6 725 Principio caelum ac terras camposque liquentis lucentemque globum Lunae Titaniaque astra spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet. inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum, et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. igneus est ollis vigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant, 730 terrenique hebetant artus moribundaque membra. hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco. quin et supremo cum lumine vita reliquit, non tamen omne malum miseris nec funditus omnes 735 corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est 740 745 724 terram. R. 731 corpora noxia. R. 734 respiciunt. Vulg. 743 & 744 after 747 R. concretam exemit labem, purumque relinquit aetherium sensum atque auraï simplicis ignem. has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, scilicet immemores supera ut convexa revisant, rursus et incipiant in corpora velle reverti.' Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam conventus trahit in medios turbamque sonantem, et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit adversos legere, et venientum discere vultus. 750 755 760 Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, inlustris animas nostrumque in nomen ituras, expediam dictis, et te tua fata docebo. ille, vides, pura juvenis qui nititur hasta, proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaevo serum Lavinia conjunx educet silvis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba. • Proxumus ille Procas, Trojanae gloria gentis, et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis 765 egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. 770 qui juvenes! quantas ostentant, aspice! vires, atque umbrata gerunt civili tempora quercu! hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam, hi Collatinas imponent montibus arces, Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque. 775 haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae. Quin et avo comitem sese Mavortius addet Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater 780 785 educet. Viden, ut geminae stant vertice cristae, Saturno quondam, super et Garamantas et Indos 790 795 800 805 810 787 super. R. 796 Atlans. R. 806 virtutem... factis. H. 815 missus in imperium magnum. Cui deinde subibit, otia qui rumpet patriae residesque movebit Tullus in arma viros et jam desueta triumphis agmina. Quem juxta sequitur jactantior Ancus, nunc quoque jam nimium gaudens popularibus auris. vis et Tarquinios reges, animamque superbam ultoris Bruti, fascesque videre receptos? consulis imperium hic primus saevasque secures accipiet, natosque pater nova bella moventes ad poenam pulchra pro libertate vocabit,— infelix! utcumque ferent ea facta minores, vincet amor patriae laudumque immensa cupido. quin Decios Drusosque procul saevumque securi 6 820 830 aspice Torquatum et referentem signa Camillum. 825 · Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, concordes animae nunc et dum nocte premuntur, heu quantum inter se bellum, si lumina vitae attigerint, quantas acies stragemque ciebunt! aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener adversis instructus Eoïs. ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella, neu patriae validas in viscera vertite vires; tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, proice tela manu, sanguis meus! 835 'Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho victor aget currum, caesis insignis Achivis. eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas, ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus avos Trojae, templa et temerata Minervae. quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat? quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem? 840 quo fessum rapitis, Fabii? tu Maxumus ille es, credo equidem, vivos ducent de marmore voltus, 845 Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur, victorque viros supereminet omnes! hic rem Romanam, magno turbante tumultu, sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.' 850 855 860 Atque hic Aeneas; una namque ire videbat egregium forma juvenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum, et dejecto lumina voltu : 'Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem? filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum? quis strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso ! sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.' tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis : O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum; ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra esse sinent. Nimium vobis Romana propago visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent. quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem! nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus jactabit alumno. 852 paci. R. 865 qui. R. 863 est. H. 870 875 |