Page images
PDF
EPUB

stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos 775 porricit in fluctus ac vina liquentia fundit. prosequitur surgens a puppi ventus euntes. certatim socii feriunt mare et aequora verrunt. At Venus interea Neptunum exercita curis adloquitur, talesque effundit pectore questus: 'Junonis gravis ira nec exsaturabile pectus cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes; quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla, nec Jovis imperio fatisque infracta quiescit.

780

non media de gente Phrygum exedisse nefandis urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem : reliquias Trojae, cineres atque ossa peremptae insequitur causas tanti sciat illa furoris.

785

ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis

quam molem subito excierit: maria omnia caelo
miscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis,
in regnis hoc ausa tuis.

per scelus ecce etiam Trojanis matribus actis
exussit foede puppes, et classe subegit
amissa socios ignotae linquere terrae.

quod superest, oro, liceat dare tuta per undas vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim: si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.'

Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti: Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, unde genus ducis: merui quoque; saepe furores compressi, et rabiem tantam caelique marisque. nec minor in terris, Xanthum Simoëntaque testor, Aeneae mihi cura tui. Cum Troïa Achilles exanimata sequens impingeret agmina muris, milia multa daret leto, gemerentque repleti amnes, nec reperire viam atque evolvere posset 776 proicit. R. 784 ve.. H. 791 nequidquam (always). H.

790

795

800

805

810

in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti congressum Aenean nec dis nec viribus aequis nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo structa meis manibus perjurae moenia Trojae. nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores. tutus, quos optas, portus accedet Averni. unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeret ; unum pro multis dabitur caput.'

His ubi laeta deae permulsit pectora dictis, jungit equos auro Genitor, spumantiaque addit frena feris, manibusque omnes effundit habenas. caeruleo per summa levis volat aequora curru ; subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti sternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi. tum variae comitum facies, immania cete, et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon, Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis;

815

820

laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo, 825 Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.

Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim gaudia pertemptant mentem: jubet ocius omnes attolli malos, intendi brachia velis.

una omnes fecere pedem, pariterque sinistros,
nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.
princeps ante omnes densum Palinurus agebat
agmen; ad hunc alii cursum contendere jussi.
Jamque fere mediam caeli Nox humida metam
contigerat; placida laxabant membra quiete
sub remis fusi per dura sedilia nautae:
cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
aëra dimovit tenebrosum et dispulit umbras,
te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans

812 timorem. H.

836 laxarant. H.

830

835

840

insonti; puppique deus consedit in alta,
Phorbanti similis, funditque has ore loquelas :
Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem ;
aequatae spirant aurae; datur hora quieti.
pone caput, fessosque oculos furare labori:
ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.'
cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
Mene salis placidi voltum fluctusque quietos
ignorare jubes? mene huic confidere monstro?
Aenean credam quid enim fallacibus auris
et caelo, totiens deceptus fraude sereni?'

845

850

855

Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat. ecce deus ramum Lethaeo rore madentem, vique soporatum Stygia, super utraque quassat tempora, cunctantique natantia lumina solvit. vix primos inopina quies laxaverat artus — et super incumbens cum puppis parte revolsa, cumque gubernaclo, liquidas projecit in undas praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem; 860 ipse volans tenues se sustulit ales ad auras. currit iter tutum non secius aequore classis, promissisque patris Neptuni interrita fertur. Jamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat, difficiles quondam multorumque ossibus albos, tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant: cum pater amisso fluitantem errare magistro sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, multa gemens, casuque animum concussus amici : 'O nimium caelo et pelago confise sereno, nudus in ignota, Palinure, jacebis arena!'

851 caeli. H.

872 873 added from Book VI. R.

865

870

BOOK VI. THE LOWER WORLD.

ENEAS arrives at Cumæ, and seeks the Sibyl's cave: the temple of Phoebus, constructed by Dædalus (vv. 1-4). Inspiration of the Sibyl: she prophesies war (42–97). Æneas solicits that he may enter the abode of Hades: the required gift to Proserpine of the Gold Bough (98–155). Death of Misenus. While the trees are felled for his funeral pile, Æneas, guided by doves to the mouth of Acheron, finds the sacred bough: the funeral rites (156–235). After due rites have been paid, he follows the Sibyl to the world of shadows apparitions of horror at its entrance; Charon and his skiff (236-336). Shade of Palinurus on the hither side (337-381). The passage of Styx: Cerberus, and the judge Minos. The abode of suicides and unhappy lovers: the angry shade of Dido (382-476). Shades of fallen heroes: Deiphobus accosts Æneas, but is checked by the Sibyl (477-547). Phlegethon, and the fiery dungeons of the damned: the judge Rhadamanthos; the Giants, Tityos, Ixion, Theseus (548-627). The branch is fixed at the entrance of the palace of Dis : the Elysian Fields; ancient heroes of Troy (628-678). The shade of Anchises is met in a secluded vale: he explains the system and divine life of things (679–755). Anchises unfolds the heroic story and future glories of Rome (756-854). Vision of the young Marcellus the two Gates of Sleep (855-902).

SIC fatur lacrimans, classique immittit habenas,

et tandem Euboïcis Cumarum adlabitur oris.

obvertunt pelago proras; tum dente tenaci ancora fundabat naves, et litora curvae

praetexunt puppes. Juvenum manus emicat ardens 5 litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum tecta rapit, silvas, inventaque flumina monstrat. at pius Aeneas arces, quibus altus Apollo praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae antrum immane petit, magnum cui mentem animumque Delius inspirat vates, aperitque futura.

jam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta.

ΙΟ

Daedalus, ut fama est, fugiens Minoïa regna, praepetibus pennis ausus se credere caelo, insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos, Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce. redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit remigium alarum, posuitque immania templa. in foribus letum Androgei: tum pendere poenas Cecropidae jussi - miserum! - septena quotannis corpora natorum; stat ductis sortibus urna. contra elata mari respondet Gnosia tellus : hic crudelis amor Tauri, suppostaque furto Pasiphaë, mixtumque genus prolesque biformis Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae; hic labor ille domus et inextricabilis error; magnum reginae sed enim miseratus amorem Daedalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit, caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes. bis conatus erat casus effingere in auro; bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia perlegerent oculis, ni jam praemissus Achates adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi: 'Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit; nunc grege de intacto septem mactare juvencos praestiterit, totidem lectas de more bidentes.' talibus adfata Aenean (nec sacra morantur jussa viri), Teucros vocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboïcae latus ingens rupis in antrum, quo lati ducunt aditus centum, ostia centum ; unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae. ventum erat ad limen, cum virgo, Poscere fata tempus ait; deus, ecce, deus! Cui talia fanti 20 Androgeo. R.

15

20

25

30

35

40

45

« PreviousContinue »