Page images
PDF
EPUB

D. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla, nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon, sensibus haec imis, res est non parva, reponas.

P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba: 55 et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos; nunc frondent silvae; nunc formosissimus annus. Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca: alternis dicetis; amant alterna Camenae.

D. Ab Jove principium, Musae ; Jovis omnia plena: 60 ille colit terras; illi mea carmina curae.

M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus. D. Malo me Galatea petit, lasciva puella,

et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

M. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas, notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

65

70

D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi ipse locum, aëriae quo congessere palumbes. M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta aurea mala decem misi; cras altera mittam. D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est! partem aliquam, venti, divom referatis ad auris! M. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta,

si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla; cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit, et longum Formose, vale, vale, inquit, Iolla.

75

D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, 80 arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

M. Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

62 aput. R.

82 umor. R.

D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam: Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

85

M. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, jam cornu petat et pedibus qui spargat arenam. D. Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet: mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, 90 atque idem jungat vulpes et mulgeat hircos. D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. M. Parcite, oves, nimium procedere ; non bene ripae creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat. D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas : ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo. M. Cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus, ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis. D. Heu, heu, quam pingui, macer est mihi taurus in idem amor exitium pecori pecorisque magistro. M. His certe neque amor causa est; vix ossibus

haerent:

nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

95

[ervo!

ΙΟΙ

105

D. Dic, quibus in terris-et eris mihi magnus Apollotris pateat caeli spatium non amplius ulnas. M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores, et Phyllida solus habeto. P. Non nostrum inter vos tantas conponere lites. et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores aut metuet dulces, aut experietur amaros. claudite jam rivos, pueri: sat prata biberunt.

84 Polio. R. 91 volpes. R.
110 hau temnit. R.

98 ovis. H.

102 caussa. H.

110 haut. R.

[ocr errors]

ECLOGUE IV.

WHEN peace followed the reconciliation of Antony and Octavianus at Brundisium (B.C. 40), the eager hope of Italy looked for a golden era of prosperity and quiet. Pollio, Virgil's earliest patron, had been instrumental in bringing the peace about, and had just entered on his consulship, when a son was born to him. Seizing the occasion of the expected birth of this infant, in these verses, in which also certain vague prophecies are commemorated, Virgil celebrates the new hope of Italy. In the predictions of Italian priests, a new "secular month," that of Apollo, of indefinite duration, was made to begin at the death of Julius Cæsar; and this, in popular fancy, would inaugurate a new Age of Gold.

SICELIDES Musae, paulo majora canamus !

non omnis arbusta juvant humilesque myricae ; si canimus silvas, silvae sint consule dignae. Ultima Cumaei venit jam carminis aetas; magnus ab integro saeclorum nascitur ordo: jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna ; jam nova progenies caelo demittitur alto. tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta fave Lucina: tuus jam regnat Apollo.

Teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses. te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, irrita perpetua solvent formidine terras. ille deum vitam accipiet, divisque videbit permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem.

At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta leones;

5

IO

15

20

ipsa tibi blandos fundent cunabula flores, occidet et serpens, et fallax herba veneni occidet; Assyrium volgo nascetur amomum.

At simul heroum laudes et facta parentis jam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella. pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae jubeant telluri infindere sulcos : alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo delectos heroas; erunt etiam altera bella, atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles. Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit aetas, cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus mutabit merces: omnis feret omnia tellus : non rastros patietur humus, non vinea falcem ; robustus quoque jam tauris juga solvet arator; nec varios discet mentiri lana colores: ipse sed in pratis aries jam suave rubenti murice, jam croceo mutabit vellera luto; sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. Talia saecla suis dixerunt currite fusis concordes stabili fatorum numine Parcae.

25

30

35

40

45

Adgredere, O magnos―aderit jam tempus-honores, cara deum suboles, magnum Jovis incrementum ! aspice convexo nutantem pondere mundum, terrasque tractusque maris caelumque profundum! aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo!

50

O mihi tam longae maneat pars ultima vitae, spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta! non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,

55

nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo,
Pan etiam, Arcadia mecum si judice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se judice victum.

Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem !
matri longa decem tulerunt fastidia menses:
incipe, parve puer ! cui non risere parentes,
nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

ECLOGUE V.

60

IN form, this is an expansion of the first Idyl of Theocritus, which sings the death of the shepherd Daphnis. In meaning, however, it has been held (though perhaps on too slight grounds) to be allegorical, celebrating the apotheosis of Julius Cæsar, which was the occasion of a solemn act passed B.C. 42. In the former part of the poem, the shepherd Mopsus bewails the death of Daphnis; in the latter, Menalcas (representing Virgil) recounts his welcome among the gods, and the rites paid to him as a divinity.

CUR

MENALCAS. MOPSUS.

'UR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, tu calamos inflare levis, ego dicere versus,

hic corylis mixtas inter consedimus ulmos?

Mo. Tu major; tibi me est aequum parere, Menalca, sive sub incertas zephyris motantibus umbras, sive antro potius succedimus: aspice, ut antrum silvestris raris sparsit labrusca racemis.

5

Me. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas. Mo. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo? Me. Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignes, aut Alconis habes laudes, aut jurgia Codri : incipe; pascentis servabit Tityrus haedos.

Mo. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi carmina descripsi et modulans alterna notavi, experiar tu deinde jubeto ut certet Amyntas.

51 Caliopea, formonsus. R. 63 cubileist. R. 3 considimus. H. 5 sephyris. R. mutantibus. H.

II

15

« PreviousContinue »