PROLEGOMENA. CATVLLI Codicum, qui quidem nunc exstent, tria sunt genera (1) Thuanaeus (7'), saeculo IX uel X scriptus, qui in florilegio carminum Latinorum habet c. LXII Catulli; (2) Datanus (D), anno 1463 scriptus, cum similibus sui Riccardiano, et hoc quem ipse in hac editione exhibui, a; (3) Germanensis (G), scriptus anno 1375, cuius in uniuersum similes sunt ceteri boni codices, Lachmanni L, Ambrosianus 38, Bononiensis, Colbertinus, Hamburgensis, Canonicianus, Vaticanus (ABCHOV). Horum generum duo posteriora a communi fonte deriuari omnibus constat: Thuanaeum ne ipsum quidem origine diuersum esse, ex c. LXII demonstratur. Huius enim carminis post u. 32 eadem in T exciderunt quae in DG. Deinde corruptorum locorum in DGT similis quamquam non omnino eadem est ratio, e.g. u. 7 imbres T, imber DG, ignes Catullus, u. 45 tum cara DGT, dum cara Quinctilianus IX. 3. 16; u. 58 Cura uiro DGT, cara uiro Catullus. Postremo, idem erat uersuum numerus in utraque pagina codicis eius unde T ductus est, et eius unde DG. Multis enim indiciis codices DG colliguntur ex paginis uel columnis descripti fuisse uersuum aut 16 aut 16 et 17 alternantium; quod idem cadit in T. Exciderunt enim in 7 LXII. 30, 62, in DG LXII. 14 Nec mirum penitus quae tota mente laborant. Excidunt autem uersus facilius in summa uel ima pagina. Si igitur summa uel ima pagina codicis eius unde DGT ducti sunt scriptus est u. 14, summa uel ima pagina scripti sunt etiam uu. 30, 62. Ab eodem igitur libro ducti sunt omnes DGT. Non tamen ab uno omnes descripti; sed Tut uidetur ab ipso, DG intercedente saltem uno exemplo, fortasse etiam pluribus. Hoc ex diuersitate colligitur lectionum; u. 3 pinguis T, pingues GD; 7 oeta eos T, hoc eos DG; 8 certes 1. T, certe DG; 9 par est T, parent DG; 12 innuptae T, innuptaeque DG; 17 nunc DG, *b non T; committite DG, conuertite T; 20, 26 quis T, qui DG; 24 credelius T, crudelius DG; 26 iucundior T, iocundior DG; 27 conubia T, connubia DG; 28 quae T, quo DG; 35 eospem T, eosdem DG; 36 ad lucet T, at lubet DG; 40 conuolsus T, contusus DG; 41 quem mulcent aurae firmat DG, quaemulcens aurefirma T; 42 obtauere T, optauere DG; 49 aruo GT, orto D; 50 Nunquam se extollit numquam mitem educat DG, Numquam se extollit quam muniteam ducat T; 51 deflectens DG, perflectens T; 53 acoluere T, coluere DG; 56 tum inculta T, dum inculta DG; 57 conubium T, connubium DG; 60 equom T, equo D; 63 Tertia patris pars est data tertia matri T, Tertia pars patri data, pars data tertia matri DG. Ex his pleraque nihil diuersi habent praeter orthographiam; quaedam sunt eiusmodi, ut ab eodem libro describi uix potuerint, ut certes ... certe, committite conuertite, conuolsus contusus, acoluere coluere, nisi forte utramque lectionem habuit hic liber, quarum altera in Thuanaeum, altera in ceteros codices peruenit. Illud potius iudico; scribam aliquem ex iis qui eum descripserunt, haec aut ab alio libro in suum exemplar intulisse, aut per errorem immutasse. Quantum autem scribae errauerint, ipse Thuanaeus optime testatur. Cuius errores si accurate perpensi fuerint, facilius intelligetur qualis fuerit is unde et ipse Thuanaeus et ceteri deriuati sunt codices1. Itaque confunduntur in 7' Horum sunt quae ad maiores literas referenda uidentur; ut memorapsile ex confusis B, B, eospem ex PD, APSI ex TP; cetera ex minusculis prouenerunt. Vnde mixtae uidentur fuisse maiores minoresque literae; quod confirmant etiam reliqui codices, praecipue Datanus. Hic enim codex quamquam exeunte saeculo XV scriptus, 1 Non dico archetypon, quod ipsum paginis 16 uersuum, (ut postea demonstrare conabor,) sed nullis omissis uersibus descriptum est. Contra in eo unde orti sunt DGT nonnulla certe exciderant post u. 32. uestigia prae se fert noni uel decimi saeculi. Disputauit de his Froehnerus in Philologo XIV. 578, unde paginam transcribendam curaui. DEPHASELO. 111 A DELAVIV. A D.VERRAHNIVM Vũ AD FURIVM AVRELIV AVRELIVM. VILL AD FABVLLVM XI: : Haec titulos exhibet carminum, quales in Dreperiuntur. Forma literarum satis antiqua ad X certe saeculum, fortasse ad IX refertur. Id demonstrant apertiores AVR B, C in dextram curuata atque erecta, F in dextram insurgens, N linea recta et propiore literae H non ut plerumque a summa sinistra ad imam dextram ducta in transuersum, e denique minuscula iuncta magnae (E). Idem etiam ex permutatis in Datano literis intelligitur. Permutantur autem hae e, a o, a u, a dicabis cassi detinat aripuisti Cybales alacras = dicebas cessi Pasiteo tergo delapso tanto = Pasithea terga delapsa tanta; |