Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

fuit; Maro verò exaltatior. Cùm res Romanas inchoâsset , offensus materiâ et nominum asperitate, ad Bucolica transiit; maximè ut Asinium Pollionem, Alphenum Varum, et Cornelium Gallum celebraret ; quia in distributione agrorum qui post Philippensem victoriam veteranis, triumvirorum jussu , trans Padum dividebantur, indemnem se præstitissent. Deindè Georgica in honorem Mæcenatis edidit, cùm sibi vixdum noto opem tulisset adversùs Claudii veterani militis, vel, ut alii putant, Arii centurionis violentiam , à quo in altercatione litis agrariæ parùm abfuit quin occideretur. Novissimè autem Æneidem

aggressus est,' argumentum varium et multiplex, et quasi amborum Homeri carminum instar; prætereà nominibus ac rebus græcis latinisque commune; et in quo, quod maximè studebat, Romanæ simul urbis et Augusti origo contineretur.

Georgica, reverso ab Actiacâ victoria Augusto, atque reficiendarum virium causâ Atellæ commoranti, per continuum quatriduum legit, suscipiente Mæcenate legendi vicem, quoties interpellaretur ipse vocis offensione. Pronuntiabat autem maximå cum suavitate, et lenociniis miris. Seneca tradidit, Julium Montanum poëtam solitum dicere, involaturum se quædam Virgilio, si vocem posset, et os, et hypocrisim : eosdem enim versus, pronuntiante, benè sonare; sine illo, inarescere, quasi mutos. Æneidos vixdùm cæptæ tanta exstitit fama , ut Sext. Propertius non dubitârit sic præ

eo

Cedite, Romani scriptores , cedite Graii :

Nescio quid majus nascitur Iliade.

Augustus verò, cùm tùm fortè expeditione Cantabricâ abesset, et supplicibus atque minacibus per jocum litteris efflagitaret, ut sibi de Æneide, ut ipsius verba sunt, vel prima carminis hypographa, vel quodlibet colon mitteret, negavit se facturum Virgilius. Cui tamen multò pòst, perfecta demùm materiâ , tres omninò libros recitavit ; secundum videlicet, quartum , et sextum. Sed hunc præcipuè ob Octaviam : quæ cum recitationi interesset, ad illos de filio suo versus,

Tu Marcellus eris, defecisse fertur : atque ægrè refocillata, dena sestertia pro singulo versu Virgilio

dari jussit.

Bucolica Georgicaque emendavit. Anno verò quinquagesimo secundo , ut ultimam manum Æneidi imponeret, statuit in Græciam et Asiam secedere, triennioque continuo omnem operam limationi dare , ut in reliquâ vitâ tantùm philosophiæ vacaret. Sed cùm aggressus iter Athenis occurrisset Augusto ab Oriente Romam revertenti, unà cum Cæsare redire statuit. At cùm Megaram, vicinum Athenis oppidum, visendi gratiâ peteret, languorem nactus est.; quem non intermissa navigatio auxit, ita ut gravior in dies, tandem Brundusium adventârit : ubi diebus paucis obiit, decimo calend. octobris, Cn. Plautiâ, et Q. Lucretio coss. Qui cum gravari morbo sese sentiret, scrinia sæpè et magnâ instantiâ petivit, erematurus Æneida : quibus negatis, testamento comburi jussit, ut rem inemendatam imperfectamque. Verùm Tucca et Varius monuerunt id Augustum non permissurum. Tunc eidem Vario ac simul Tuccæ scripta sub eâ conditione legavit, ne quid adderent quod à se editum non esset; et versus etiam imperfectos, si qui erant, relinquerent. Voluit ctiam sua ossa Neapolim transferri, ubi diù et suavissimè vixerat, ac extremâ valetudine hoc ipse sibi epitaphium fecit distichon : Mantua me genuit; Calabri rapuêre; tenet nunc Parthenope : cecini pascua , rura,

duces. Translata igitur jussu Augusti ejus ossa, prout statuerat, Neapolim fuêre, sepultaque viâ Puteolana, intra lapidem secundum; suoque sepulcro id distichon, quod fecerat, inscriptum est. Hæredes fecit ex dimidiâ parte Valerium Proculum fratrem ex alio patre, ex quartâ Augustum, ex duodecima Mæcenatem , ex reliquâ L. Varium, et Plotium Tuccam, qui ejus Æneidem post obitum, prout petiverat, jussu Cæsaris emendaverunt. Nam nul. lius omninò sententiâ crematu Æneis digna visa fuit: de quâ re Sulpitii Carthaginiensis exstant hujusmodi versus : Jusserat hæc rapidis aboleri carmina flammis

Virgilius , Phrygium quæ cecinêre ducem; Tucca vetat, Variusque simul; tu,

maxime Cæsar, Non sinis, et Latiæ consulis historiæ. Infelix gemino cecidit propè Pergamus igni,

Et penè est alio Troja cremata rogo.

[ocr errors]

A..

Exstant et Augusti de ipsâ eâdem re versus plures
et clarissimi , quorum initium est :
Ergone sapremis potuit vox improba verbis
Tåm dirum mandare nefas ? ergo ibit in ignes,
Magnaque doctiloqui morietar musa Maronis ?

Et paulò pòst,
Sed legum servanda fides : suprema

voluntas Quod mandat, fierique jubet, parere necesse est. Frangatur potiùs legum veneranda potestas, Quàm tot congestos noctesque diesque labores Hauserit una dies. Et ea quæ sequuntur. Nil igitur, auctore Augusto, Varius addidit, quod et Maro præceperat; sed summatim emendavit, ut qui versus etiam imperfectos, si qui erant, religuerit.

Quamvis diversorum philosophorum opiniones libris suis inseruisse, de animo maximè, videatur, ipse tamen fuit academicus; nam Platonis sententias omnibus aliis prætulit.

[graphic][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

TITYRE, tai patulæ recubans sub tegmine fagi
Sylvestrem tenui musam meditaris avena :
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus ; tu, Tityre , lentus in umbra,
Formosam resonare doces Amaryllida silvas,

TITYRUS.
O Meliboe, Deus nobis hæc otia fecit :
Namque erit ille mihi semper Deus ; illius aram
Sæpè tener nostris ab ovilibus imbuet aguus.
ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere quæ vellem calamo permisit agresti.

« PreviousContinue »