Epigrammata, et Diras; et Culicem, cùm esset annorum quindecim, cujus materia talis est: Pastor fatigatus æstu, cùm sub arbore obdormisset, et serpens ad illum proreperet è palude, culex provolavit, atque inter duo tempora aculeum fixit pastori. At ille continuò culicem contrivit, et visum serpentem interemit, ac sepulcrum culici statuit, et distichon fecit : Parve culex, pecudum custos tibi tale merenti auctore: Nocte pluit totâ, redeunt spectacula mane : Divisum imperium cum Jove Cæsar habet, Diù quæritans Augustus cujusnam hi versus essent, eorum auctorem non inveniebat. Bathyllus verò, poëta quidam mediocris, tacentibus aliis, sibi adscripsit. Quamobrem donatus honoratusque à Cæsare fuit. Quod æquo animo non ferens Virgilius, iisdem valvis affixit quater hoc principium, Sic vos non vobis. Postulabat Augustus ut hi versus complerentur. Quod cum frustrà aliqui conati essent, Virgilius præposito disticho sic subjunxit: Hos ego versiculos feci, tulit alter honores. Sic vos non vobis nidificatis aves. Sic vos non vobis vellera fertis oves. Quo cognito, aliquandiu Bathyllus Romæ fabula fuit; Maro verò exaltatior. Cum res Romanas inchoâsset, offensus materiâ et nominum asperitate, ad Bucolica transiit; maximè ut Asinium Pollionem, Alphenum Varum, et Cornelium Gallum celebraret; quia in distributione agrorum qui post Philippensem victoriam veteranis, triumvirorum jussu, trans Padum dividebantur, indemnem se præštitissent. Deindè Georgica in honorem Mæcenatis edidit, cum sibi vixdum noto opem tulisset adversùs Claudii veterani militis, vel, ut alii putant, Arii centurionis violentiam, à quo in altercatione litis agrariæ parùm abfuit quin occideretur. Novissimè autem Æneidem aggressus est,' argumentum varium et multiplex, et quasi amborum Homeri carminum instar; prætereà nominibus ac rebus græcis latinisque commune; et in quo, quod maximè studebat, Romanæ simul urbis et Augusti origo contineretur. Georgica, reverso ab Actiaca victoria Augusto, atque reficiendarum virium causâ Atellæ commoranti, per continuum quatriduum legit, suscipiente Mæcenate legendi vicem, quoties interpellaretur ipse vocis offensione. Pronuntiabat autem maximâ cum suavitate, et lenociniis miris. Seneca tradidit, Julium Montanum poëtam solitum dicere, involaturum se quædam Virgilio, si vocem posset, et os, et hypocrisim: eosdem enim versus, eo pronuntiante, benè sonare; sine illo, inarescere, quasi mutos. Æneidos vixdùm cœptæ tanta exstitit fama, ut Sext. Propertius non dubitarit sic præ Cedite, Romani scriptores, cedite Graii : Augustus verò, cùm tùm fortè expeditione Cantabricâ abesset, et supplicibus atque minacibus per jocum litteris efflagitaret, ut sibi de Æneide, ut ipsius verba sunt, vel prima carminis hypographa, vel quodlibet colon mitteret, negavit se facturum Virgilius. Cui tamen multò pòst, perfecta demùm materiâ, tres omninò libros recitavit ; secundum videlicet, quartum, et sextum. Sed hunc præcipuè ob Octaviam : quæ cum recitationi interesset, ad illos de filio suo versus, Tu Marcellus eris, defecisse fertur: atque ægrè refocillata, dena sestertia pro singulo versu Virgilio dari jussit. , Bucolica Georgicaque emendavit. Anno verò quinquagesimo secundo ut ultimam manum Eneidi imponeret, statuit in Græciam et Asiam secedere, triennioque continuo omnem operam limationi dare, ut in reliquâ vitâ tantùm philoso phiæ vacaret. Sed cùm aggressus iter Athenis occurrisset Augusto ab Oriente Romam revertenti, unà cum Cæsare redire statuit. At cùm Megaram, vicinum Athenis oppidum, visendi gratiâ peteret, languorem nactus est; quem non intermissa navigatio auxit, ita ut gravior in dies, tandem Brundusium adventârit: ubi diebus paucis obiit, decimo calend. octobris, Cn. Plautiâ, et Q. Lucretio coss. Qui cùm gravari morbo sese sentiret, scrinia sæpè et magnâ instantiâ petivit, crematurus Æneida: quibus negatis, testamento comburi jussit, ut rem inemendatam imperfectamque. Verùm Tucca et Varius monuerunt id Augustum non permissurum. Tunc eidem Vario ac simul Tuccæ scripta sub ea conditione legavit, ne quid adderent quod à se editum non esset; et versus etiam imperfectos, si qui erant, relinquerent. Voluit etiam sua ossa Neapolim transferri, ubi diù et suavissimè vixerat, ac extrema valetudine hoc ipse sibi epitaphium fecit distichon : Mantua me genuit; Calabri rapuere; tenet nune Translata igitur jussu Augusti ejus ossa, prout statuerat, Neapolim fuêre, sepultaque viâ Puteolanâ, intra lapidem secundum; suoque sepulcro id distichon, quod fecerat, inscriptum est. Hæredes fecit ex dimidiâ parte Valerium Proculum fratrem ex alio patre, ex quartâ Augustum, ex duodecima Mæcenatem, ex reliquâ L. Varium, et Plotium Tuccam, qui ejus Æneidem post obitum, prout petiverat, jussu Cæsaris emendaverunt. Nam nullius omninò sententia crematu Æneis digna visa fuit: de quâ re Sulpitii Carthaginiensis exstant hujusmodi versus : Jusserat hæc rapidis aboleri carmina flammis Virgilius, Phrygium quæ cecinêre ducem; 2.. Exstant et Augusti de ipsâ eâdem re versus plures et clarissimi, quorum initium est : Ergone supremis potuit vox improba verbis Et paulò pòst, Sed legum servanda fides: suprema voluntas Nil igitur, auctore Augusto, Varius addidit, quod et Maro præceperat; sed summatim emendavit, ut qui versus etiam imperfectos, si qui erant, reliquerit. Quamvis diversorum philosophorum opiniones libris suis inseruisse, de animo maximè, videatur, ipse tamen fuit academicus; nam Platonis sententias omnibus aliis prætulit. |