Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Cette édition, d'après le procédé d'HERHAN,

se trouve à PARIS,

[ocr errors]

A la Librairie Stéréotype , chez H. NICOLLE,

rue des Petits-Augustins, 15;

[ocr errors]

Et chez A. AUG. RENOUARD, Libraire , rue Saint

André-des-Arcs, no 42.

[merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][graphic][ocr errors][subsumed][merged small][merged small]
[ocr errors]

ERIOX LIBRARE

NEW YORK

VIRGILII VITA.

Publius Virgilius Maro parentibus modicis fuit, et præcipuè patre Marone: quem quidam opificem figulum; plures, Magi cujusdam viatoris initio mercenarium, mox ob industriam

generum

tradiderunt :

quem

cùm

agricolationi reique rusticæ et gregibus præfecisset socer, silyis coëmundis et apibus curandis reculam auxit. Natus est, Cn. Pompeio Magno, et M. Licinio Crasso , primùm coss., iduum octobrium die, in pago qui Andes dicitur, qui est à Mantuâ non procul.

Initia ætatis , id est, usque ad septimum annum, Cremonæ egit: et xvii anno virilem togam cepit , illis consulibus iterum quibus natus erat: evenitque ut eo ipso die Lucretius poëta decederet. Sed Virgilius Cremonâ Mediolanum, et indė paulò pòst Neapolim transiit; ubi cùm litteris et græcis et latinis vehementissimam operam dedisset, tandem omni curâ omnique studio indulsit medicinæ et mathematicis. Egit et causam unam omninò, nec ampliùs quàm semel. Sermone tardissimum, ac penè indocto similem fuisse , Melissus tradit. Poëticam

puer adhuc auspicatus, in Balistam ludi gladiatorii magistrum , ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus, distichon fecit : Monte sub hoc lapidum tegitur Balista sepultus :

Nocte, die, tutum carpe, viator, iter. I eindè Catalecton, et Moretum, et Priapeia, ei

a.

. Epigrammata, et Diras; et Culicem, cùm esset annorum quindecim , cujus materia talis est : Pastor fatigatus æstu, cùm sub arbore obdormisset, et serpens ad illum proreperet è palude , , culex

provolavit, atque inter duo tempora aculeum fixit pastori. At ille continuò culicem contrivit, et visum serpentem interemit, ac sepulcrum culici statuit, et distichon fecit : Parve culex, pecudum custos tibi tale merenti

Funeris officium, vitæ pro munere, reddit.

Distichon, quod laudem felicitatemque Augusti continebat, palatii foribus affixit, non nominato

auctore :

Nocte pluit totâ, redeunt spectacula mane :

Divisum imperium cum Jove Cæsar habet, Diù quæritans Augustus cujusnam hi versus essent, eorum auctorem non inveniebat. Bathyllus verò, poëta quidam mediocris, tacentibus aliis, sibi adscripsit. Quamobrem donatus honoratusque à Cæsare fuit. Quod æquo animo non ferens Virgilius, iisdem valvis aflixit quater hoc principium, Sic vos non vobis. Postulabat Augustus ut hi versus complerentur. Quod cùm frustrà aliqui conati essent, Virgilius præposito disticho sic subjunxit:

Hos ego versiculos feci, tulit alter honores.
Sic vos non vobis nidificatis aves.
Sic vos non vobis vellera fertis oves.
Sic vos non vobis mellificatis apes.

Sic vos non vobis fertis aratra boves.
Quo cognito, aliquandiù Bathyllus Romæ fabula

« PreviousContinue »