Arbuta sufficere, et fluvios præbere recentes, Et stabula à ventis hiberno opponere soli Ad medium conversa diem; cùm frigidus olim Jam cadit, extremoque irrorat Aquarius anno.
Hæ quoque non curâ nobis leviore tuendæ; Nec minor usus erit, quamvis Milesia magno Vellera mutentur, Tyrios incocta rubores. Densior hinc soboles, hinc largi copia lactis. Quò magis exhausto spumaverit ubere mulctra, Læta magis pressis manabunt flumina mammis. Nec minùs intereà barbas, incanaque menta Cinyphii tondent hirci, setasque comantes, Usum in castrorum, et miseris velamina nautis. Pascuntur verò silvas, et summa Lycæi, Horrentesque rubos, et amantes ardua dumos; Atque ipsæ memores redeunt in tecta, suosque Ducunt, et gravido superant vix ubere limen. Ergo omni studio glaciem ventosque nivales, Quò minùs est illis curæ mortalis egestas, Avertes; victumque feres et virgea lætus Pabula, nec totâ claudes fenilia bruma.
At verò, zephyris cùm læta vocantibus æstas In saltus utrumque gregem atque in pascua mittes : Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dùm mane novum, dùm gramina canent, Et ros in tenerâ pecori gratissimus herbâ est. Indè, ubi quarta sitim cæli collegerit hora, Et cantu querulæ rumpent arbusta cicadæ, Ad puteos aut alta greges ad stagna jubeto Currentem ilignis potare canalibus undam. Æstibus at mediis umbrosam exquirere vallem, Sicubi magna Jovis antiquo robore quercus Ingentes tendat ramos, aut sicubi nigrum
Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra. Tùm tenues dare rursùs aquas, et pascere rursus, Solis ad occasum; cùm frigidus aëra vesper Temperat, et saltus reficit jam roscida luna, Littoraque alcyonem resonant, et acanthida dumi.
Quid tibi pastores Libyæ, quid pascua versu
Prosequar, et raris habitata mapalia tectis? Sæpè diem, noctemque, et totum ex ordine mensem Pascitur, itque pecus longa in deserta sine ullis Hospitiis: tantùm campi jacet! Omnia secum Armentarius Afer agit, tectumque, laremque, Armaque, Amyclæumque canem, Créssamque pharetram. Non secùs ac patriis acer Romanus in armis Injusto sub fasce viam cùm carpit, et hosti Ante exspectatum positis stat in agmine castris.
At non, quà Scythiæ gentes, Mæoticaque unda, Turbidus et torquens flaventes Ister Quàque redit medium Rhodope porrecta sub axem. Hlic clausa tenent stabulis armenta; neque ullæ Aut herbæ campo apparent, aut arbore frondes : Sed jacet aggeribus niveis informis et alto Terra gelu latè, septemque assurgit in ulnas : Semper hiems, semper spirantes frigora Cauri. Tùm sol pallentes haud unquàm discutit umbras, Nec cùm invectus equis altum petit æthera, nec cùm Præcipitem Oceani rubro lavit æquore currum. Concrescunt subitæ currenti in flumine crustæ, Undaque jam tergo ferratos sustinet orbes, Puppibus illa priùs patulis, nunc hospita plaustris: Eraque dissiliunt vulgò, vestesque rigescunt Indutæ, cæduntque securibus humida vina, Et totæ solidam in glaciem vertêre lacinæ, Stiriaque impexis induruit horrida barbis.
Intered toto non seciùs aëre ningit : Intereunt pecudes; stant circumfusa pruinis Corpora magna boum; confertoque agmine cervi Torpent mole nova, et summis vix cornibus exstant. Hos non immissis canibus non cassibus ullis, Puniceæve agitant pavidos formidine pennæ : Sed frustrà oppositum trudentes pectore montem Cominùs obtruncant ferro, graviterque rudentes Cædunt, et magno læti clamore reportant.
Ipsi in defossis specubus secura sub altâ Otia agunt terrâ, congestaque robora, totasque Advolvêre focis ulmos, ignique dedére. Hic noctem ludo ducunt, et pocula læti Fermento atque acidis imitantur vitea sorbis. Talis Hyperboreo septem subjecta trioni Gens effræna virûm Riphæo tunditur Euro, Et pecudum fulvis velantur corpora setis.
Si tibi lanicium curæ, primùm aspera silva, Lappæque tribulique absint: fuge pabula læta; Continuòque greges villis lege mollibus albos. Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, Nigra subest udo tantùm cui lingua palato, Rejice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentům, plenoque alium circumspice campo.
Munere sic niveo lanæ (si credere dignum est) Pan, Deus Arcadiæ, captam te, Luna, fefellit, In nemora alta vocans : nec tu aspernata vocantem.
At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentes Ipse manu, salsas que ferat præsepibus herbas. Hinc et amant fluvios magis, et magis ubera tendunt, Et salis occultum referunt in lacte saporem.
Multi jam excretos prohibent à matribus hædos, Primaque ferratis præfigunt ora capistris.
Quod, surgente die, mulsêre, horisque diurnis, Nocte premunt: quod jam tenebris et sole cadente, Sub lucem exportans calathis adit oppida pastor; Aut parco sale contingunt, hiemique reponunt.
Nec tibi cura canum fuerit postrema : sed unà Veloces Spartæ catulos, acremque Molossum Pasce sero pingui : nunquàm custodibus illis Nocturnum stabulis furem, incursusque luporum ; Aut impacatos à tergo horrebis Iberos. Sæpè etiam cursu timidos agitabis onagros, Et canibus leporem, canibus venabere damas : Sæpè volutabris pulsos silvestribus apros Latratu turbabis agens, montesque per altos Ingentem clamore premes ad retia cervum.
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros. Sæpè sub immotis præsepibus aut mala tactu Vipera delituit, cœlumque exterrita fugit; Aut tecto assuetus coluber succedere et umbræ, Pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, Fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor; Tollentemque minas et sibila colla tumentem Dejice: jamque fuga timidum caput abdidit altè, Cùm medii nexus extremæque agmina caudæ Solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbes.
Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, Squamea convolvens sublato pectore terga, Atque notis longam maculosus grandibus alvum, Qui, dùm amnes ulli rumpuntur fontibus, et dùm Vere madent udo terræ ac pluvialibus austris, Stagna colit; ripisque habitans hîc piscibus atram Improbus ingluviem, ranisque loquacibus explet. Postquam exhausta palus, terræque ardore dehiscunt,
Exsilit in siccum, et, flammantia lumina torquens, Sævit agris, asperque siti, atque exterritus æstu.
Ne mihi tùm molles sub dio carpere somnos, Neu dorso nemoris libeat jacuisse per herbas, Cùm, positis novus exuviis, nitidusque juventâ, Volvitur, aut catulos tectis, aut ova relinquens, Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis! Morborum quoque te causas et signa docebo. Turpis oves tentat scabies, ubi frigidus imber Altiùs ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel cùm tonsis illotus adhæsit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres. Dulcibus idcircò fluviis pecus omne magistri Perfundunt; udisque aries in gurgite villis Mersatur, missusque secundo defluit amni : Aut tonsum tristi contingunt corpus amurcâ, Et spumas miscent argenti ac sulphura viva, Idæasque pices, et pingues unguine ceras, Scillamque, helleborosque graves, nigrumque bitumen. Non tamen ulla magis præsens fortuna laborum est, Quàm si quis ferro potuit rescindere summum Ulceris os: alitur vitium, vivitque tegendo, Dùm medicas adhibere manus ad vulnera pastor Abnegat, et meliora Deos sedet omnia poscens. Quin etiam, ima dolor balantûm lapsus ad ossa Cum furit, atque artus depascitur arida febris, Profuit incensos æstus avertere, et inter Ima ferire pedis salientem sanguine venam, Bisaltæ quo more solent, acerque Gelonus, Cùm fugit in Rhodopen, atque in deserta Getarum, Et lac concretum cum sanguine potat equino.
Quam procul aut molli succedere sæpiùs umbræ Videris, aut summas carpentem ignaviùs herbas,
« PreviousContinue » |