Jampridem à me illos abducere Thestilis orat; Hùc ades, ô formose puer: tibi lilia plenis Rusticus es, Corydon, nec munera curat Alexis; Nec, si muneribus certes, concedat Iolas. Eheu! quid volui misero mihi? floribus Austrum, Perditus, et liquidis immisi fontibus apros. Quem fugis? ah demens! Habitârunt Dî quoque silvas, Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces Ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvæ. Torva leæna lupum sequitur; lupus ipse capellam; Florentem cytisum sequitur lasciva capella ; Te Corydon, ô Alexi! trahit sua quemque voluptas. Aspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci, Et sol crescentes decedens duplicat umbras; Me tamen urit amor : quis enim modus adsit amori? Ah! Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit! Semiputata tibi frondosâ vitis in ulmo est. Quin tu aliquid saltem potiùs, quorum indiget usus, Viminibus mollique paras detexere junco ? Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim. ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALÆΜΟΝ. MENALCAS. Dic mihi, Damæta, cujum pecus? an Melibei! DAMOETAS. Non; verùm Ægonis: nuper mihi tradidit Ægon. MENALCAS. Infelix ô semper, oves, pecus! ipse Neæram Hic alienus oves custos bis mulget in horâ : DAMOETAS. Parciùs ista viris tamen objicienda memento. MENALCAS. Tùm, credo, cùm me arbustum vidêre Myconis DAMETAS. Aut hîc ad veteres fagos, cùm Daphnidis arcum Et cùm vidisti puero donata, dolebas: MENALCAS. Quid domini facient, audent cùm talia fures?. DAMOETAS. An mihi, cantando victus, non redderet ille MENALCAS. Cantando tu illum? Aut unquam tibi fistula cerâ DAMOETAS. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim MENALCAS. De grege non ausim quidquam deponere tecum: DAMOETAS. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, MENALCAS. Nunquàm hodiè effugies: veniam quocunquè vocâris. Audiat hæc tantùm, vel qui venit: ecce Palæmon. Efficiam posthac ne quemquam voce lacessas. DAMOETAS. Quin age, si quid habes : in me mora non erit ulla; Nec quemquam fugio. Tantùm, vicine Palæmon, Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas. PALÆMON. Dicite: quandoquidem in molli consedimus herba; Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos; Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus. Incipe, Damæta ; tu deindè sequêre, Menalca. Alternis dicetis: amant alterna Camœnæ. DAMETAS. Ab Jove principium, Musæ; Jovis omnia plena : MENALCAS. Et me Phœbus amat: Phœbo sua semper apud me Munera sunt; lauri, et suavè rubens hyacinthus. DAMOETAS. Malo me Galatea petit, lasciva puella; Et fugit ad salices, et se cupit antè videri. MENALCAS. At mihi sese offert ultrò, meus ignis, Amyntas; DAMETAS. Parta meæ Veneri sunt munera ; namque notavi MENALCAS. Quod potui, puero, silvestri ex arbore lecta, DAMOETAS O quoties, et quæ nobis Galatea locuta est! Partem aliquam, venti, Divûm referatis ad aures. MENALCAS. Quid prodest quòd me ipse animo non spernis, Amynta, Si, dùm tu sectaris apros, ego retia servo? DAMOETAS. Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iola: MENALCAS. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit, DAMOETAS. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, MENALCAS. Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis, Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas. DAMOETAS. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, musam: Pierides, vitulam lectori pascite vestro. MENALCAS. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, DAMOETAS. Qui te, Pollio, amat, veniat quò te quoque gaudet; Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi; Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos. DAMOETAS. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, Frigidus, ô pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. |